Frater optime,
Jam nunc a Curia domum venienti affertur nuntius epistolas, siquas habeam, illico mitti oportere, quare has quae per aliquot dies penes me fuerunt, ad te deferri curavi, latius ipse scripturus, ubi uberior se obtulerit materia.
Nunc nihil aliud habeo, quam quod multis hic in ore est victoria, quam Banerius2 contra Gotsium3 obtinuit; quae illi ad liberandam Hamerstenam et tentandam etiam, si ita videbitur, Coloniam iter sternit.
Ordines Hollandiae post longas deliberationes constituisse jam audio aliquid de centuriis militum non quidem plane exauctorandis, sed minuendo stipendianorum numero, ut ii centuriones, qui antea centum et vigenti praefuere militibus, nunc tantum octuaginta habeant.
598
Senator Reygersbergius4 promittit se per has ferias Roterodamense negotium5 accel[er]aturum, siqua fieri potest; ego ecquid Delfis proficere possum, videbo.
Uxor mea6 bellule valet tibique ac uxori et liberis7 suo nomine omnia felicia precatur.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim Hagae, XXII Decembris 1636.
In margine:
De Losecatii8 ad (te) adventu necdum quid int(ell)exi; rogo, ut quamprimum ea sollicitudine liberemur.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Trèschrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 22 dec. 1636 W. de Groot.
Boven aan de brief schreef hij: Rec. 15 Ian.