eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2934. 1637 januari 26. Van C. Huygens1.

    Quod ab affine Reigersberghio2 in antecessum acceperis3, rogat te princeps meus4, ut paulisper hoc sibi vaces et, qua commodo tuo fieri possit, sententiam scripto exponas circa tres quaestiones schedula ista comprehensas.

    Prima, ut intelligis, illustris est et apprime te digna, proposita pridem quoque nonnullis et praecipuis, sed communium et, quales hoc ferme forum occupant, trivialium caussarum patronis; quorum solutioni proinde trepide et παϱαφόϱως datae non fuit visum acquiescere.

    Quae sequitur, ut multifaria sit neque unius genii, minus nodi habet inspectis, quae accedunt, testamentis et quas impetravimus, ut ad singula feuda annotavi, strictius laxiusve testandi licentiis. Adeo hic stabiliendis magis aliorum opinionibus et responsis adhiberis, vir summe, quam ut quasi desperato ulceri archiater invoceris.

    Tertia, ne fallaris, non iurisconsulti cuiuspiam, sed solius principis est, qui πεϱὶ τοῦ ἀδυνάτου τοῦ πϱάγματος non semel monitus controvertere hoc tamen amat et in luce meridiana caecutire videri, cum sua interesse sentiat, ne vel haec diem faciat.

    Quarto capite quid postuletur, vides. Addendum et hic tamen, ut, quam operte fieri possit, excutienda quaestio Gallis tradatur. Nosti scrupulum, et quam in illa gente non unius vulturis esset hoc cadaver5, nisi caussam per se validam etiam armis tueremur.

    Expectabimus, vir nobilissime, quam mox tantillum gravioribus curis subcidere volueris, qui quasi ludibundus haec tractare vales et secure feriari inter spinas, unde nec se magna ingenia sine sudore expediant.

    Vale et me ama, excelsi nominis et virtutis tuae

    cultorem addictissimum
    C. Huygens.

    Hagae Com., VII Cal. Feb. MDCXXXVII.

    Rogaris item, quod omiseram, ut vernaculo sermone nostro potius quam latino aut Gallico respondeas atque ut haec scripta denique simul cum consilio remittantur.

    Boven aan de brief staat: Grotio, et ab eo remissa.

    Notes



    1 - Hs. Amsterdam, Bibl. Kon. Ned. Ak. v. Wetensch., cat. no. XLIV, 251 bis. Minuut in dezelfde collectie. Eigenh. oorspr. Niet ondertek. Gedrukt J.C.G. Boot, De Latijnsche Brieven van Constantijn Huygens, bewaard in een Handschrift der Kon. Akademie van Wetenschappen in Verhandelingen der Koninklijke Akadamie van Wetenschappen. Afdeeling Letterkunde. Achtste deel. Amsterdam, C.G. van der Post, 1875, p. 35; Worp, Briefw. C. Huygens II, p. 224.
    2 - Nicolaes van Reigersberch.
    3 - Wellicht betreft het hier een advies, dat Frederik Hendrik aan Grotius gevraagd had inzake een erfeniskwestie; zie VII, no. 2859. Men vergelijke voorts Koninklijk Huisarchief, inventaris 14-VII nos. 3, 4, 5 en 6, en UB. Leiden, BPL., no. 919.
    4 - Frederik Hendrik.
    5 - Vgl. Martialis, Epigr. VI 62: cuius vulturis hoc erit cadaver?
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]