eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2960. 1637 februari 13. Van M. Bernegger1.

    Silentium ecce rumpo, vir maxime, quod hactenus apud me duravit non oblivione tui - quis enim oblivioni locus in eo viro, qui novis quotidie in publicum meritis, novis virtutis, dignitatis, eruditionis miraculis etiam incuriosissimorum quorumque mentes advertit? - sed quia reverentius videbatur tantum aevi nostri decus tacita veneratione suspicere quam intervenire cogitationibus publice profuturis tempusque communi utilitati operatum nugis eximere. At nunc evenit, quod pudorem meum vincat aut, quomodo tu pro humanitate tua benignius interpretaberis, efficiat, ut salvo pudore meo ad te possim scribere.

    Filius meus2 missu publico Lutetiam abit, ibi ut mandata sua rite exponat, ut alia observatu vel digna vel necessaria recte atque ordine exsequatur, quam potiorem certioremque normam, quod tutius subsidium optem, quam si hunc audacissimis votis morem geris, ut brevi alloquio interque id levibus monitis, ut pro tui ingenii atque eruditionis vastitate tibi videbuntur, sed quae ipsi maximo usui esse poterunt, hominem beare digneris.

    Pluribus verbis indicare conarer, quam alte in animum meum descensurum sit hoc beneficium sed quia et tu intelligis - quid enim ignoras? - et ego quoties dabitur grata mente testaturus sum, repeto pudorem, quem posuisse mihi videbar, dum haec scriberem.

    Et quoniam necesse fuit molestiam tibi literis meis creari, dabo operam, ut quam levissima sit et quam brevissima.

    Salve, vir magne, etiam a cliente tuo tuique ingenii admiratore maximo, quales esse solent qui id possunt intelligere, Freinshemio3, qui ante has tres septimanas familiae meae non poenitendus gener accessit, beatum se praedicaturus, si qualemcunque in gratia et patrocinio tuo locum una mecum obtinere potuerit.

    13 Febr. 1637.

    Adres (met andere hand, in margine): Hugoni Grotio Lutetiam.

    Notes



    1 - Copie Staats- und Universitätsbibliothek Hamburg, Sup. Ep. 32 (4o), f. 2051. Gedrukt Grotii et Berneggeri Ep. mutuae, p. 54. Beantw. d. no. 3029.
    2 - Matthias Bernegger had 3 zonen: Johann Kaspar (1612-1675), Tobias (geb. in 1625), Johann (geb. in 1627). Hier zal Johann Kaspar bedoeld worden.
    3 - Johann Freinsheim (1608-1660), filoloog en historicus. Hij was in januari 1637 met Berneggers dochter Elisabeth gehuwd.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]