eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    116

    2973. 1637 februari 27. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine.

    Die mensis hujus 23 novi cal. regem2 in urbem reversum salutavi domuique ejus restitutam concordiam gratulatus exposui simul ea, quae ad res communes pertinent, iis verbis, quae perscripta mitto.

    Respondit felice satis memoria ad singula: sibi fratrique3 optime convenire nec unquam eum fuisse laetiorem quam quod tantis se molestiis expediisset. Intellexisse se, quas Suedi res gererent, a duce Vinariensi4, et cum ver nunc appetat5, promoturum se arma hostem versus neque unquam se sua commoda a Suedorum commodis separaturum.

    Interim video ubique deesse hic pecunias.

    Parmensis6 haud dubie jam pacem non tantum fecit, sed et sua recepit, tum in quibus locis bellabatur, tum in regno Neapolitano. Putant aut putari volunt Galli principem eum neutras posthac secuturum partes; et commento satis transparente die anticipato misere literas, quibus permitterent, quod jam vetare non poterant, ut speciem famamque amicitiae servarent.

    Creditur secuturus Sabaudus7 hoc exemplum, quando Bremo, non quidem amisso, ut ex rumore scripseram8, sed in arcta redacto videt res Gallicas in Italia nihil habere spei. Mittit ei rex XII cohortes, sed valde inanes et ita tarde se molientes, ut ante Majum Alpes attingere nequeant.

    Interim multa fient: et sicut Parmensis creditur rebus suis deploratis medio conscioque solo Ethrusco9 pacem redemisse arcanis pactionibus Hispani10 ad utilitates directis interque eas de tradenda Hispanis Sabioneta, portu egregio, Genua, non longe, imo ad Padum, quae a duobus litigantibus ipsius custodiae permissa erat, ita et Sabaudum credibile est amicitia, ut solet, pro temporum ratione usurum suaeque saluti ac dignitati consulturum posthabita societate parum certa.

    Rhaeti Aeniponte reversa legatione11 nihil magni accepere, nisi ut, si agere cum Austriacis velint, compedibus se Gallicis liberent. In arcano dictum legatis, ut, si quas fauces Vallis Telinae suae potestatis facere possent, auxilia ipsis ab imperatore12 Austriacisque non defutura.

    Rohanius13 legatum regis Lanerium14 sibi adversantem quaesitis jurgiis inde

    117

    amovit. Nunc id laborat, ut illas odiosas adeo pactiones Clavennenses15 conventui, quem16 curiae Rhaetorum [agunt]17, insinuet, quod factu satis arduum nunc praesertim invalida adeo re Gallica, nec egit quicquam nec quicquam acturus peritis rerum speratur.

    Ransovius18 parat se Danico itineri res Gallicas ibi, quantum, poterit, promoturus. Et ex hominibus non vanis intelligo ingentia munera hinc in Suediam Daniamque mitti: in Suediam, ne ea seorsim pacem faciat; in Daniam vero, ut pax concilietur e maximo Galliae usu.

    In comitem Suessionensem19, nisi pareat, id est nisi in maxima se induat pericula, dura parantur. Sunt qui frangi his ajunt ejus animum et respicere interdum ad spretum diu matrimonium. Alii in fortuna quamvis aspera perduraturum putant, idque probabilius videtur iis, qui ingenium ejus introspexere.

    Ab Anglia Ogerius20, quem eo a legatis21 missum scripseram22, spem per literas praebet auditus a rege aliquoties et a regis consilio. Sed qui illam aulam penitus norunt, ajunt eos hieme semper bellum minari, aestate nihil agere.

    Non placet Gallis Batavorum conatus ad firmandam novis pactis cum Germania amicitiam, praesertim cum imperator Arausionensi principi23 magna pollicitari dicatur. Sed quod cum Gallia habent foedus, eos bello cum imperatore aut Germania non illigat.

    Heri Bulionium24, aerarii praefectum, qui ad me nuper regio imperio venerat25, accessi, retuli quae Avaugurio26 responsa sunt super Coloniensi conventu et causis, cur eo Suedia non mitteret: de duabus delineationibus foederum Wismariae factorum27 et de eo, quod maxime peteret Suedia, ut imperatori bellum rex Galliae indiceret. Loquebatur, quasi res ea non difficilis erat, contra quam ego censeo spectatis et quae hactenus sunt acta et eo, qui nunc est, Galliae statu. Et in hoc mecum sentit, qui ad me postea scripsit ducis Vinariensis jussu Ponica28. Is dux multis modis se Sublimitati Tuae commendat eique fidam a se operam pollicetur.

    Quod regi dixeram, idem Bulionio dixi: e re fore, ut is princeps quam primum proprio cum exercitu Rhenum transeat hostiumque partem a nostris alioqui tanto copiarum hostilium concursu periculum adituris abducat.

    Video valde metuere Gallos, ne Suedi seorsim bello exeant. Idem de Gallo pergit metuere Sabaudus, ut scripsi nuper29. Non is sum, qui inanibus multum

    118

    movear; tamen et minuta observare hominis est non indiligentis. Video Gallos, cum Anglis nihil debeant, observare tamen magis eorum quam nostram amicitiam: plus ab iis honoris deferri eorum legatis. Gazettarum opifex30, qui nihil nisi consultis potentibus edit, historiam certaminis nostros inter Anglosque31, cum praeterire facile posset, nugis suis inseruit Anglorum de industria praeposito nomine, et a me primum per Hebsteinium32, lucri ipsius participem, deinde per domesticorum eorum unum monitus, ut in nova charta nostrum praeponeret nomen diceretque non compositam controversiam, quod ipse factum falso affirmaverat, noluit dixitque se solis regis ac cardinalis33 imperiis teneri, quamquam ego et minas adjeceram significans futurum, ut Suedia ostenderet sibi quoque ad dolorem suum vindicandum vires non deesse.

    Quo magis rerum longinquarum ignari, quales multi sunt, mirantur Suediae regnum de loco primo contendere, eo magis mihi placet institutum meum demonstrandi ex collectis undique testimoniis regni ejus antiquitatem: ac rogo, siquid est a fratribus Magnis34 praetermissum, eo quod pertineat, siquid inscriptionum legumve veterum, id ut nanciscar daturus operam, ne desim ornandis iis, a quibus ornatus sum, neque indignum me ea, quam mihi adscivi, patria.

    In sermone post orationem cum rege itidemque cum Bulionio, non omisi ostendere, quanto labore agendum esset Tuae Sublimitati, ut sub pupillari regno languentes animos ad consiliorum fortia excitaret ideoque vividis sociorum actibus addendum pondus ejus auctoritati, ne sumptuum sanguinisque fusi pertaesa multitudine, dulcedine otii praeceps decurreret.

    Frater regius octo sunt dies, quod in hanc urbem venit. Comicis ludis quotidie distinetur et inter fabularum actus multis ipse fabula est. Prudentes extra aulam viri exitio proximam hoc anno fuisse Galliam fatentur, nisi eam Suedorum per Germaniam virtus labantem fulsisset.

    119

    Coloniam dicuntur legati35 hinc ante Majum non ituri et pontifici36 quidem, ut se jactet, nolle id colloquium declinare cardinalem: ceterum ignaro et pontifice et aliis agere cum Oli[va]rio37.

    Chavigniacus38 cardinalis ope gratiam auctoritatemque recepit.

    In nostro cum Anglis certamine Batavorum quotquot aderant Suedis faverunt.

    De Lactucis39 multam nobis hic casus querendi materiam dedit. Credo facilius se de nobis triumphaturos sperant, si nos prius Liliariis40 triumphandos objecerint.

    Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, reginae41, regno Tuaeque Sublimitati propitius adsit.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius42.

    Lutetiae, 17/27 Februarii 1637.

     

    Viri in aula Anglica potentis43 literae ajunt offerri inde Gallis decem millia Scotorum et duo equitum millia sub ductu landgravii44; sed multos opinari arcanas cum imperatore pactiones istis artibus obumbrari.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 303; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 315. Ged. vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 98.
    2 - Lodewijk XIII; voor de tekst der begroeting zie bijlage no. 3.
    3 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - Vgl. Livius XXII, 1: Iam ver adpetebat.
    6 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    7 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    8 - No. 2966 dd. 19 februari 1637.
    9 - Ferdinando de Medici, groothertog van Toscane.
    10 - Philips IV.
    11 - Van dit gezantschap maakten deel uit Georg Jenatsch, Meinrad Buo en Johannes Schorsch; vgl. no. 2943, p. 66 n. 5.
    12 - Ferdinand II; hij was inmiddels - op 15 februari 1637 - overleden.
    13 - Henri, hertog van Rohan.
    14 - François Lasnier (1602-1676).
    15 - Het verdrag van Chiavenna, onder bemiddeling van Frankrijk tussen Graubünden en de Veltlin gesloten op 7 februari 1636.
    16 - De uitgave der Epist. heeft ‘quae’.
    17 - Aangevuld in de editie der Oxenst. Skrifter.
    18 - Josias, graaf van Rantzau.
    19 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    20 - René Augier (Oger), Engels agent in Frankrijk.
    21 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    22 - No. 2939 dd. 29 januari 1637.
    23 - Frederik Hendrik.
    24 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles.
    25 - Vgl. no. 2957 dd. 12 februari 1637.
    26 - Charles Du Bois, baron d'Avaugour.
    27 - De uitgave der Epist. heeft ‘facta’.
    28 - Tobias von Ponikau.
    29 - Vgl. no. 2966 dd. 19 februari 1637.
    30 - Théophraste Renaudot (1584-1653), Frans medicus en journalist.
    31 - Bij de entree van de Staatse ambassadeur Willem van Liere, heer van Oosterwijk, waren moeilijkheden ontstaan over de volgorde van de karossen van Hugo Grotius en John Scudamore; zie ook no. 2966. Vgl. Gazette de France, anno 1637, p. 110: ‘Le 17e, le sieur d'Osterwich, Ambassadeur ordinaire des Provinces unies du Païs-bas, fit son entrée en cette ville: d'où le Mareschal de la Force & le comte de Brulon le furent recevoir jusqu'à S. Denis: où la noise survenuë avec effusion de sang entre les cochers & valets de pied de l'Ambassadeur ordinaire d'Angleterre & ceux de Süede, ne s'entendans point l'un l'autre, ni tous deux ensemble les François qui les vouloient reconcilier, fut toutesfois appoinctée. Cet Ambassadeur Hollandois vient de Venize, où il a exercé neuf ans la mesme charge’. Voor Grotius' kritiek op de wijze van voorstellen van de affaire door Renaudot zie men no. 3232.
    32 - Johan Epstein, Zweeds agent te Parijs.
    33 - De Richelieu.
    34 - Johan Magnus (†1544), aartsbisschop van Uppsala en de geograaf Olaus Magnus (1490-1558). Zij schreven over de oude Zweedse geschiedenis; men zie de Gothorvm Sueonvm Qve Historia Avtore Io. Magno Gotho Archiepiscopo Vpsalensi, M.D.LIIII en de Historia Olai Magni Gothi Archiepiscopi Vpsalensis, de Gentivm Septentrionalium uariis conditionibus statibusúe, & de morum, rituum, superstitionum, exercitiorum, regiminis, disciplinae, uictusque, mirabili diuersitate. Item de bellis, structuris, instrumentisque mirabilibus. Item de mineris metallicis, & uarijs animalium generibus, in illis regionibus degentium. Opus, omnibus cuiuscunque conditionis hominibus magno usui futurum, rerum cognitione delectationeque refertum, expressis figuris pictis illustratum. Historias mvltas Admirandas (Qvas Avtor apud alios quaerendas & legendas Lectori reliquit) quibus uelut exemplis & testimonijs, uix credenda probantur & obscura illustrantur, ne ab alijs longius petendae sint, suis ubique locis inseruimus. Cum Caes. Maiest. Gratia & priuilegio. Basileae, Ex Officina Henricpetri. M.D.LXVII.
    35 - Alphonse Louis du Plessis de Richelieu, kardinaal-aartsbisschop van Lyon, Manasse de Pas, markies van Feuquières, en Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    36 - Urbanus VIII.
    37 - Gaspar de Guzmán, graaf-hertog van Olivarès. De woorden ‘agere cum Oli[va]rio’ staan in de tekst in cijfer: 29.56.75.66.33. 22.48.16. 73.7.55.66.72(= 73).
    38 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    39 - Lactuca is een codewoord voor Frankrijk.
    40 - Lilium (Lely) is een codewoord voor Engeland.
    41 - Christina van Zweden.
    42 - Onderschrift en naam ontbreken, in de uitgave der Epist.
    43 - Niet geïdentificeerd.
    44 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]