Excellentissime atque illustrissime Domine,
Tristior est Vinariensis2, quod minus ex voto res eat.
Comes Suessionensis3 mutato ad suum arbitrium praesidio Sedani potens volente duce Bulionio4 videtur obtenturus, ut concedatur ei, quod eripi non potest, non eis nunc Gallorum rebus, ut ad obsidium ejus oppidi parati sint. Putatur ergo permissurus ei rex5, ut cum bona ipsius pace ibi maneat nihilque tentet regis rebus adversum, quippe si prematur parato adiutore Hispano6.
Princeps Condaeus7 ad Burgundiam abiit armatus a rege nova potestate, ut edicta tributaria in parlamento probari faciat, non aliter quam si rex praesens adesset, id est non exquisitis senatorum sententiis.
Quae in Sardinia gesta sunt, parum certe e gloria nominis Gallici, non ut in vulgus sunt edita, sed ut certis auctoribus accepi, mitto itemque postreman significationem voluntatis suae, quam Anglis post Arundelii8 discessum dedit ante mortem imperator9 eo, ut videtur, pertinente, ut electorale jus fiat alternum inter Bavaram et Palatinam domum.
Vidi his diebus legatos Angliae duos10: venit et ad me jussu Bulionii11, qui cum eis colloquia agitat, Heufdius12, deinde et agens Anglorum Ogerius13. Ajunt omnes regem Angliae14 adduci non posse, ut bellantibus se societ, nisi explorata de integro novi imperatoris15 circa pacem voluntate: interim passurum, ut navibus privatorum - de regiis enim negant - Palatinus16 utatur auctoritate Galliae regis.
Batavica de piscatu controversia, quam ante omnia sopiri Galli non sine causa voluerant, manet nec quicquam ad perscriptam de eo Gallorum postulationem Angli responderunt. Laboratur tamen etiamnunc in eo.
176
Gallis placet, quod de conventu Hamburgi instituendo vocandisque eo praeter Suedos Gallosque Batavis, Danis, Germaniae protestantibus Angli proposuerant: sed ajunt se obligari Anglis causam nondum suam aperte sociantibus interim nolle. Creditur ad eum conventum idem, qui in Poloniam, iturus Davausius17.
Suspicor aliquid convenisse inter18 Alexandrum19 et Vindicem20, quod Sophin21 lateat22, de23 Vespasiano24; quo eos tendere arbitrer, scripsi antehac25, in eoque persisto multis adductus rerum verborumque argumentis. Eo in conventu tendet omnium conspiratio. Sunt qui existimant apud Augustum26 actum iri non tantum de ea re, de qua scripsi nuper27, sed et in spem erigatur adipiscendae dignitatis Annibalicae28. It Davausius Spiritus Sancti, quod vocant, insigni ornatior.
Is, qui in Hispaniam hinc ivit, monachus Bachelius29 dicitur.
Cum Lotharingo30 tum per alios tum per Chevreuziam31 agitur.
Cardinalis Hispanus32 potestatem accepit seorsim cum Batavis agendi. Ego, ne id fiat, et fidem reipublicae obstrictam Galliae et principis Arausionensis33 prudentiam obstituram puto.
Demota hic est in Ponte novo ea, quae regi Galliae imperatoris dabat titulum, inscriptio.
Inter nova tributa etiam hoc cuditur, ut qui e publico salaria habent, quantum uno anno percipere solent, tantum bima die pendant ita, ut dimidium jam praesens conferatur.
Insulas duas in mari Ligustico34 jam petere dicitur classis Gallica, munitiores ab omni re quam ut sperare expugnationem audeam.
Piccolominius35 Bruxellis est metumque Galliae ad Picardiae Campaniaeque finem injicit.
De nostris per Germaniam rebus multum diversi hic rumores per urbem jactati sunt pronisque accepti animis aut ab iis, qui nobis favent ob commune periculum aut ab iis, qui religionis odio in nos inflammantur.
177
Mitto et epistolam brevem36, quam per comitem Brionium37 regi remisit comes Suessionensis, de quo, ad modo dicta, hoc adjiciam credi in hac aula non posse ejus animum flecti ad illud, quod proponitur, cum Combaletta38 matrimonium, quanquam matre ejus39 jam in id inclinata.
Haec scribenti intervenit comes Licestrius satis alieno tempore velut properans. Queritur de duritie Gallorum, qui, cum paratus sit rex Britanniae ad ea, quae ipsi postulaverant, si rei summa spectetur, nunc cessum eant foedusque in Hamburgensem conventum differant. Praesagire se sui regis offensam talem, ut eum suos legatos Hamburgum missurum non putet, decisurum eum potius cum Austriacis, quoquo modo poterit, eorumque rebus, ut potest, commodaturum.
Rogat me, ut quando Galli Suedorum Batavorumque consensum se ajunt opperiri, suadeam eis, ne occasionem forte elapsuram e manibus dimittant. Nihil in hoc periturum Suediae Batavorumque rebus, si rex Galliae id, quod sine ipsorum fraude fieri potest, polliceatur. Postea se et cum Suedis et cum Batavis acturos, ubi tentatae iterum pacis rationes erunt.
Respondi me omnia optima velle Angliae Palatinaeque domui. Et de eo, quod non viderim, foedere nihil mei esse judicii, generaliter tamen commendasse me Gallis amicitiam Angliae et quaecunque eas gentes arctiore vinculo possent adstringere. Neque tamen mirandum adeo, si societatem differant cum iis, qui bello immisceri adhuc nolunt et ne auxiliatorum quoque nomen habere cupiunt. Non esse credibile Gallos ante Hamburgensem conventum cum hoste transacturos. Id, quod maxime expeterent, salvum manere Anglis: satis obstare Gallis, ne id faciant, pacta Vismariensia, quae probata cupiant. Antequam vero Suedi Gallique inter se ac deinde cum hostibus convenire possint, longiore opus tempore quam intra quod incipi possit Hamburgensis conventus. Indicabam etiam ad res communes bene constituendas opus fore, ut ista cum Batavis de mari tollatur disputatio.
Ad hoc dixit nihil aliud quam regem Angliae in eo facturum, quicquid aequum esset40, regique Galliae id precanti, quantum incolumi jure suo posset, obsecundaturum. Neque credibile esse classis suae, quam tuendis amicorum littoribus offerant, usum ullum adversus Batavos, quos nunc maxime amicos cupiant, fore.
Rogatus, an rex regias naves electori commodaret, dixit parum referre regiae essent an aliae ad bellum non minus validae. Ego tamen ad famam multum id interesse dicebam. Addidi exspectare me a Suedia aut Pomerania literas, quarum praescriptum sim secuturus, et, quantum per id liceat, daturum me operam, ut optime velle Angliae domuique Palatinae cognoscar.
Cum diceret egisse cum Suedis Gallos, egisse cum Batavis se inconsciis, haud mirum id dixi, cum Angli extra bellum positi res suas seorsim agerent. Inter eos, qui socii essent, consilia debere esse communia.
Cum cetera extra Palatinatus causam ad se non pertinere vellet credi, ostendi, quam formidanda esset vis Austriaca conjuncta cum Hispaniae armis, etiamsi
178
imperii splendor auctoritasque non accenderent, quae nunc illa domus sibi propria fecisset41. Galliae Suediaeque non ea esse incrementa, quibus invideri debeat: Batavos suis rebus contentos fore.Haec fere longi satis sermonis rebus iisdem per alia, ut fieri solet, verba repetitis fuit materia. Mihi eae, quas significavi, conjecturae nondum evelluntur. Sed eas meaque omnia exactissimo Tuae Sublimitatis judicio suppono.
Illud omittendum insuper non est, quod dixit Licestrius: nullas regi suo in Hispanum justas belli causas; verbaque illa: procuraturum se, ut Palatinatus ad dominum redeat. Quae olim dixit mihi ipse de id praestandi obligatione, nunc ad solam commendationem retulit.
Venit et hoc in mentem aequum non esse, ut Galli, si forte, quod nescio, probatum jam in Suedia est foedus Vismariense, conditionem pacis nobis duriorem efficiant aliqua cum Anglis pactione, quam nobis inconsultis confecerint. Cum sua quisque42 agit, melior est conditio occupantis.
Multi mihi indicant id agi ut tertia pars43 orietur ex Sultano44, Augusto, Pitamone45, Galba46, quibus accedant47 Alexandrini48 et lactucarii49.
Sabioneda jam Hispanum50 accepit praesidium, pretium pacis cum Parmensi51. Sabaudi52 consilia pergunt suspectare omnes, qui Galliae benevolunt.
Creditur quae pro Homero53 facit dux Bulionius54 non facturus nolente Gracho55, unde de ipsius in Eusebium56 voluntate fit conjectura.
Deum rogo, Excellentissime atque Illustrissime Domine, cuncta ut det reginae57, regno Tuaeque Sublimitati saluberrima.
Lutetiae, 16/26 Martii 1637.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius58.
Equitatus hostilis ad Hesdinum apparet. Duci Vinariensi Gallicae offeruntur copiae tutando, ut puto, limiti. Et dicitur numerus a XX millibus ad VI millia
179
decrescere. Ni obtineat quod aequum putat, comiter missionem flagitat. Haec jam signaturo ipse intervenit. Queritur trahi se a Gallis, praesertim in re pecuniaria. Sperare tamen dari sibi Gallorum VI millia, quae cum suis copiis factura sint ferme XVIm. Proditurum se intra mensem Aprilem.Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.