Illustrissime Domine,
Placet Gallis is, quem Angli proposuerant Hamburgi instituendus conventus eorum, quibus nunc bellum cum domo Austriaca est, Danorum praeterea et Germaniae protestantium, in quo quaerantur communiter quae ad pacem aequa sunt proponanturque imperatori2, ut, si is respuat, foedus deinde fiat, cui Anglia accedat. Verum quod insuper volunt Angli, ut pro eo, quod se hostium rebus nihil opis allaturos neque de Palatinatu seorsim conventuros usumque navium sub Gallico nomine electori3 permissuros spondent, jam nunc Galli se pacem sine ipsis non facturos promittant, in eo Galli res multum inaequales inter se ajunt comparari totumque hoc obligationis negotium ad communem illum conventum referre cupiunt. De eo jam disputatur Gallis honestum sibi nihil incipere novi, nisi sociis consultis dictitantibus, Anglis contra minantibus, ni ea obligatio antecedat, non missuros se ad conventum Hamburgensem, imo et seorsim suis se rebus consulturos. Ego, qui delineationes federum non vidi, quod unum possum, generaliter ea, quae ad amicitiam gentium coagmentandam faciunt, commendo et quod eo ducit, ut marina illa tempestas, quae Anglos cum Batavis collisura videtur, ad quietem deducatur aliquam: quo et a se laborari serio ajunt Galli: Angli vero eam rem aut silentio involvunt, ut in pactorum concepta formula factum ab ipsis intelligo, aut indefinitis quibusdam pronunciatis, puta facturos se quod aequum multumque tributuros Galliae precibus neque nunc ea esse tempora, ut classe in Batavos usuram Angliam credibile fiat, eludunt. In his omnibus operam dabo, ne quid in commune utile a me omittatur.
Galli post parum prosperos in Sardinia successus ajunt se occupatas ab Hispanis insulas4 velle recuperatum ire: dubito, an id agant et, si agant, an possint. Adeo eas munitas esse a milite, ab operibus, ab omni belli apparatu e gnaris inselligo.
180
Princeps Condaeus5 in Burgundiam praefecturam suam ivit cum nova potestate, ut, quae rex6 vult, edicta ita ibi in parlamenti acta referantur ac, si rex adesset ipse, id est non exquisitis senatorum sententiis. Ita gliscit quotidie dominatio.
Comes Suessionensis7 regi scripsit de ipsius se optima adversum se voluntate non dubitare. Interim Sedani agit quae vult: putaturque rex ipsi concessurus, quod hoc tempore ei eripere difficile est, ibi ut maneat nihil noxium regno regive moliens. Non est hoc tempus, quo res moveri in Gallia oporteat.
Piccolominaeus8 Bruxellis nunc agens metum Galliae facit. De Batavis quondam meis hic varie judicatur. Ego perstituros in federe cum Gallis inito non dubito principis praecipue Arausionensis9 prudentiae confisus.
Valde expeto de rebus per Germaniam nostris saepe edoceri. Est enim id ad multa utile.
Mors regis Hungariae10, sive is rex Romanus sive imperator dicendus est, affirmatur a multis, parum certa tamen fide.
Sabioneta jam praesidium cepit Hispanicum, qua se mercede, ut suspicati hic fueramus, Parmensis11 a malo imminente redemit. De Sabaudo12 male plerique pergunt existimare.
Deus, Illustrissime Domine, tibi tuisque adsit.
Tuae Illustrissimae Dominationi omni studio
observantiaque addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 17/27 Martii MDCXXXVII.
Huc usque cum scripsissem, literas accipio Illustrissimae Dominationis Tuae datas 23 Februarii13, in quibus de Rortaei14 prolatis ac responsis, quorum prudentiam maxime miror.
Certum habeo agere Eusebium15 cum Verre16 cumque Clodio17. Sed et quae cum Alexandrinis18 aguntur suspecta sunt19 video cudi (...) in am-
181
pclrtem(?)20 ex lilio21, Galba22, Augusto23, Pertinace24, Sultano25, quibus lactuca26 posset accedere. Resuscitatur Augusti cum Cicerone27 negotium: adduntur inania, ut spes honoris Annibalici28 Augusta29. Fabio30 haec talia injuncta sunt.Ad Coloniensem conventum jam in itinere sunt imperatoris31 legati32. Gallia an aperte titulum Romani regis aut imperatoris datura sit, nondum liquet. Interim si rem trahere volunt, quando literae commeatus pro legatis Romani regis imperatore33 tum adhuc vivente nomen praeferunt, bella occasio est. Anglo non videntur eam controversiam moturi.
De Claudii34 principe puto nec ipsos Vindicianos35 quod dicunt credere. Ut a Callimacho36 abstineat facile ab eo obtinebitur, vel per Tacitum37. Sed hoc Fragorum38 malo redimere, ut antehac facere se dixere, injustum sit.
Illud de Cosaccis optime discussum est aptissimo responso. Galbae propinquum pergere in instituto valde e re sit utilitatisque inde oriturae causa, dissimulanda etiam non levia. Gallos nobis insidiari39 non est dubium.
Deo, Illustrissime Domine, res publicas Tuaeque Illustrissimae Dominationis privatas commendo.
Tuae Illustrissimae Dominationi addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 16/26 Martii 163740.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R. Hagae A.o 1637 .. Apr. st. nov.