Frater optime,
Legi hac septimana Mileterii scripta2 etiam adversus Molinaeum3; nunc ad Daillaeum4 perveni, exinde Utenbogardo5 legenda tradam.
215
Recte judicas nunc esse tempus, dum Carentonenses de modo defensionis inter se tam acriter disputant defendendae et propagandae veritatis.
In iis, quae de gratia et praedestinatione disputat Mileterius, sunt quaedam non contemnenda et notatu digna, sententiam vero ejus de primatu papae probare minime possum ut nec illud Molinaei singulas ecclesias monarchico regimine constare concedentis; in negotio de eucharistia dicit aliquid, quod verum quidem est, sed cum institutione Christi et verbis patrum non quadrat; interim laudandus est conatus, quanquam infelici successu.
Apud nos ministri magis magisque magistratui insultare incipiant, imprimis vero Selandi, qui minas precibus miscere seque ut tumultuum averruncatores efferre scripto publice edito6 non sunt veriti, in quo et hi versiculi, verioris forte sensus, quam vellemus,
Principium belli dederat populus furiosusObiit hac septimana Henricus Rosaeus8, malorum nostrorum ex parte auctor, cui si bonus quispiam et moderatior paulo vir succedat, forte aliqua hic conciliationis spes affulgeret.
Obiit et thesaurarius Gochius9, in cujus locum suffici petiere Cornelius Bavarus Dordracenus10, Brasserus noster11, Bellimontius pater12, Forestii duo13, Verharius14 et Volbergius15, et aliqui quidem eorum magno ambitu; nudiustertius in conventu Hollandiae ejus provintiae suffragium tredecim votis Brasserus meruit et egregie erant animati nostri, ut in conventu foederatorum rem conficerent. Sed qui illic regnum possident moras nectere videntur, quippe leges, quae thesaurario praescribendae sint, examinare et super ea re cum consiliariis status agere constituerunt, quod ipsis negari non potuit.
Interea apud Frisios a deputatis Ordinum exauctorantur magistratus, cui rei occasionem praebuit ea, quae inter curiam et civitates jam ante aliquot annos nata et nutrita fuit dissensio16.
Apud Selandos quoque magnae sunt turbae, quae aliquando in nervum videntur erupturae: ita ubique fere dissidiis certatur magno cum reipublicae detrimento.
216
Multi sunt, qui Hermogenianum17, quem nosti Brasseri18 successorem destinant provectam Venuleii19 aetatem urgentes, ut negotium promoveant. Ille se improbe Neptunum20 accusare nolle testatur; tu quid censes?
Tu quamprimum quaeso eorum, quae in Galliis geruntur, certiores nos facias, ego vicissim officio meo non deero.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis21.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XI Aprilis pridie tui natalis aut, si mavis, postridie22 anni 1637.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 11 Aprilis 1637. W. de Groot.