Vidi his diebus librum non editum Molinaei2, in quo Testardi3 et Amiraldi4 sententias acri censura notat. Dignus est legi hoc argumentum tractaturo.
Non improbo, quod dicit Arminium5 plus judicio valuisse quam Cameronem6 et Cameronis sectatores. Itaque illum loqui inter se cohaerentia et his, quae semel posuit, consentanea: hos vero et loqui quae inter se pugnant. Quippe eum, qui a Deo serio desiderari credat hominum singulorum salutem, pariter debere agnoscere dari a Deo dona, per quae impossibilitas se convertendi - sive illa naturalis vocatur sive moralis, negat quicquam referre, dum vis sit eadem - superari queat.
Loquitur saepe in illos fratres suos satis inclementer; quaedam enim eorum negat se sine horrore legere potuisse: subrui ab illis fundamenta ipsamque pietatem et in fumum verti christianam religionem; ne micam quidem rationis nonnullis eorum dictis inesse; tribui ab eis Deo injustitiam, crudelitatem, μισανϑϱωπίαν.
217
Tantae irae causa praecipua est, quod eorum dictis convelli videat magnam partem canonum Synodi Dordrechtanae, cujus ipse quanquam absens inter praecipuos fabros fuit solusque causa, cur in Gallia, ne expensa quidem, probaretur.
Negat ulla esse Dei decreta conditionalia. Itaque et promissa et praecepta vult esse sine decretis praestandi aut vires dandi. Illud non immerito accusat in illis, quos dixi, quod negent Adamo datas vires quarum ope tentationem posset repellere. Neque male ostendit, quam ipsi impossibilitatem moralem vocant, reipsa esse naturalem ex ipsorum positis. Gratiam universalem secundum Arminium esse utilem, secundum ipsos inutilem.
Haec sunt quae inter legendum excerpta tibi in antecessum significanda duxi. Nunc eum librum transcribit Mercerius7, ut Episcopio8 mittat.
Scripsit hunc librum Molinaeus, postquam ei a rectoribus Sedani, ne in eo argumento quicquam scriberet, interdictum fuerat. Dixit se posthac taciturum neque hoc vulgandi scripsisse animo, sed ut nationali synodo9, quae exspectatur, facilior sit dijudicatio.
Queritur Testardus, ex quo Molinaeus in se coepit scribere, etiam Rivetum10 ab ea sententia, qua tolerandam hanc opinationum diversitatem crediderat, abiisse. Senatores tamen reformatae religionis mihi affirmant se in id laboraturos nequid definiatur maneatque sentiendi libertas repressa apud populum ista disputandi licentia.
Vale cum tuis11 nostrisque.
Die Parasceves anni 1637.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.