Nobilissime Domine,
Amstelodami esse te, in urbe, in qua plurimarum rerum utilium discendarum ampla est copia, gaudens ex tuis 7 Aprilis datis literis2 cognovi simulque non exolevisse apud te nostri memoriam, pro quo multum a nobis exspectes cupio.
231
De Banerio3 Kingioque4 laetor. Arnhemium5 recte nostri fecerint, si in Suediam vehant efficiantque primum, ut quae ejus ministerio contra Suedos acta sunt norint; deinde ut videant, an cum mareschallo Hornio6 possit commutari.
De Polonica classe si quid discis propius, rogo, ut gnarus sim; de Casimiro7 vix puto8.
Spes nobis, sed non ex certo fonte, datur venturi cum exercitu in Germaniam cancellarii9 mense Majo. De eo quoque, si quid certi accipis, fac nos quaeso participes.
Quid possit laesa liberi populi patientia, Rhaeti ostendunt, quorum conspiratione circumsessi Galli et Rohanius10, ut rem suo nomine signem, ad deditionem venere polliciti se omnes de Rhaetorum finibus ac Valle Telina excessuros intra 5 Maji11 castellis, quae tenent, in Rhaetorum traditis manus12, quorum unum maximum jam ex consensu tenent Helvetii. Gallorum sacramento liberati duces Rhaeti et dum promissa praestentur, manet obses curiae Rhaetorum ipse Rohanius et procerum alii.
De insulis maris Ligustici13 certatur adhuc ingressis Gallis, defensantibus Hispanis.
Spero inter dominos Camerarium14 Spiringiumque15, amicos meos tuosque, amicitiae conciliator fueris; quod si est, gaudeo.
Vale quam optime.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7/17 Aprilis 1637.
Postquam has absolveram scribere, duas alias abs te accipio datas 24 et 31 Martii16.
Danus17 et Polonus18 ita nobilitati suae sunt obnoxii, ut non facile eos
232
quicquam contra nos moturos arbitrer. Illa de Polonico itinere Avaugurii19 sunt et ad me missa cum responso.E Germania pauca accipio et pleraque ad Hebsteinium20 scripta.
Colloquium marchionis21 et Bielkii22 commovet hanc aulam neque nocent nobis rumores ejusmodi.
Erit jam in Suedia post Fletwodum23 Barclaius24 ab Anglia. Noli quicquam inde vegetum sperare.
Ut imperatori aut regi Hungariae25 - controversia enim ei de titulo movetur - bellum Gallia indicat, sperare hoc tempore tam malis Galliae rebus non audeo.
De Brandesteinio26 recte factum.
Spiringius pauca erogando multum proficit, ut video.
Felix tibi iter ad magnum cancellarium opto.
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalcius, Secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.
In dorso staat met andere hand: [Praesent.] Holmiae die 12/22 Maji 1637.