eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3047. 1637 april 24. Aan P. Schmalz1.

    Nobilissime Domine,

    Quas Hagae 17 Martii dedisti2 multo post, id est, 22 Aprilis novi Cal. accipio; et quanquam vetustas, cui maris tabellariorumque incerta jam saepe causam

    251

    faciunt, detraxit eam gratiam, quae a novitate est, tamen illa mihi sufficit, quae ostendit vivam semper mei apud te esse memoriam.

    De Lipsia nihildum praeter rumores eosque incertis auctoribus accepimus.

    Poloniae rex3 quin parum fidam cum Suedis pacem colat, non dubito: neque illud circumspicere eum sibi maritimas vires, sed ad quas se applicaturus sit amicitias, dies docebit. Galli nobis pro beneficio imputant, quod eum ab Austriaca domo abstraxerint. Et puto nunc quoque talem operam venditaturus est, qui iter parat, Davausius4. Audienda omnia et rerum testimoniis magis quam verborum blanditiis credendum est. Gallia quin belli fessa sit, minime obscurum est, sed in paranda pace sua quisque consilia habet.

    Magnus interim cancellarius5, ut puto, opperietur eventus aliquos, unde de belli aut pacis successibus judicatio fieri possit, antequam mare transeat.

    Quantum sit militis, quod in Suedia cogitur, scire cupiam. Hic omnia ejusmodi fama auget me non nolente6, cum apud hujus urbis multitudinem perque omnem Galliam id usum aliquem sui praebeat.

    Lefflerum7 credo peritum esse rerum Germanicarum.

    Rumores indefiniti de pacis conditionibus, quae Suedis proponantur8, adeo rebus9 nostris non nocent, ut etiam hic prosint plurimum. Eget interdum sociorum segnities talibus suscitabulis. Sed an Brandesteinius10 an Aysema11 apti sint ad eam conciliaturam, an vero nimium privati sui nostris publicis immisceant, alterius est dispectionis.

    Anglica navigatio ad eosdem haerescit scopulos hostes fieri nolunt et quae offerunt aliis non tanti videntur, ut propterea pacis suae spem vinculis irretiant.

    Nostras res quod attinet, cum praecipua difficultas pacis in Pomerania sit posita, non modo electoris Brandeburgici12 opera ad pacem, sed et omnium eorum, qui ei magis quam nobis favent, non potest nostris non esse suspecta: aures tamen claudere parum sit decorum; satis sit, si animus prudentibus cogitatis praemuniatur.

    De insula Margaritae pugnant quotidie Galli Hispanique. Magnum malum non Gallia tantum, sed et quicquid ab Hispani13 imperiis liberum est accipiet hac pactione, quae duci Rohanio14 in summas angustias redacto extorta est; metusque est, ne ea res et Mantuanum15 pro Casali sollicitum terreat et suspecta pridem Sabaudi16 consilia denudet. Videntur omnia ad pacem se praecipitare.

    252

    Vale, vir clarissime.

    Tuae Nobilitatis studiosissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 14/24 Aprilis 1637.

    Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, Secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.

     

    In dorso staat: Holmiae, die 19/29 Maji 1637.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Gedrukt Epist., p. 322; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV p. 584. Wellicht beantw. d. no. 3078.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Wladislas VII (IV).
    4 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    5 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    6 - De tekst der Epist. heeft ‘ridente’.
    7 - Jacob Löffler.
    8 - De lezing der Epist. luidt: proponuntur.
    9 - De tekst der Epist. heeft ‘Suedis’, kennelijk een verschrijving onder invloed van het voorafgaande ‘Suedis’.
    10 - Christoffer Carl, graaf van Brandenstein.
    11 - Foppe van Aitzema.
    12 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    13 - Philips IV.
    14 - Henri, hertog van Rohan.
    15 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua.
    16 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]