Excellentissime atque illustrissime Domine,
Siquid ad diligentiam adjicere possim, satis me inflammant Sublimitatis Tuae datae ad me 18 Martii veteris calendarii literae2, cum operae meae sedulitatem Tuae Sublimitati rectoribusque regni3 ceteris ita ostendunt probari, ut ultra quod optem nihil sit. Literas eas, quod arcani nihil continerent, duci Bernhardo4 legendas misi, ut inde, quantae sit curae ipse Tuae Sublimitati, intelligat. Excepi eum epulo nudiustertius neque reginae5 neque Tuae Sublimitatis immemores.
Quae praeterea in literis continentur, ea apud regem6 ministrosque regios peracta sunt. Nam et dux Bernhardus abitui paratus est acceptis pecuniis et ait Heufdius7 se vetus illud reliquum anni XXXII persoluturum D. Spiringio8 ipsius jussu. Ipsum tamen chyrographum, quod ea de re fecit Heufdius, quanquam ostensurum se mihi pollicitus non ostendit, ita ut nescio, exceptio aliqua aut mora adjecta sit necne.
De novis pecuniis nihil habeo aliud quam quod et princeps Condaeus9 et Bulionius10 affirmant delegatoria praecepta ad eas persolvendas missa ad Sanctichaumontium11.
Davausius12 novo imperio regis hic in dies aliquot retentatur; significavit is mihi, cum ipsum resalutarem, magnum desiderium, insinuandi se in amicitiam Tuae Sublimitatis, multum se reginae gentisque Suedicae in se humanitati debere profitens.
Ex quo postremo scripsi13, evenit, ut rex ob imperatoris mortem14 lugubres vestes sumere decreverit et nobis legatis edicere, nequis ad se veniat nisi pari habitu. Et ut quidem ad tempus a rege salutando abstineam, video sine rerum detrimento posse fieri. Ut autem lugubribus induar, quanquam id e decore fore mihi persuadere comes Brulonus15 voluit, probare non possum; quod alia mea sit
260
ratio missi a regina, cui in imperatorem bellum fuit, alia legatorum aliorum videoque meam hac super re cogitationem aliis talium prudentibus laudari. Dux Vinariensis aulae Gallicae in hac quoque re sequitur exemplum. Neque tamen eo minus dicitur Romae Estraeus16 regis nomine significationem edidisse Ferdinandum Tertium pro legitimo imperatore a Gallis non haberi.Belli negotia quiescunt adhuc praeterquam in insula Margaritae, ubi post prima illa castella cum exscensu capta etiam majus aliud, quod Arragonicum dicitur, et turris juxta Batila nomine in Gallorum venere potestatem bisque rejectus est hostis parans XXIV navibus longis militem aliaque necessaria in eandem insulam exponere. Maximum, quod Hispano17 restat, castellorum jam triginta Gallorum verberatur machinis. Etiam in Burgundiae comitatu oppidula quaedam, Dortanum, Migraudum, Tigeles et Sancti Claudii partim vi capta sunt, partim vim deditione praevenere et de aliis in propinquo locis paria Galli sperant.
Venetus legatus18 non ex imperio, ut dicebat, sed privatim sumta colloquendi libertate repetivit sermonem, qui nuper inter nos fuerat19, de conciliatura ab ipsis oblata deque iis, quae, secundum quae Avaugurio20 dicta erant, responderam. Putare se ajebat consensum Ferdinandi, ut Coloniam et nos mitteremus, satis appariturum, si literae tuti itineris pro legatis nostris perscriberentur. De eo, quod dixeram, curandum, ut dignitas sua regno Suedico constaret, rogabat id sibi enucleatius exponi. Interim non dubitare se, quin curaturus esset rex Galliae, nequid haberemus conquerendum. De conditionibus, ad quas dirigi posset haec conciliationis opera, visum iri in ipso conventu.
Ad haec dixi ego itidem non ex mandato, sed amica collocutione, Coloniam ut a nobis non praefracte recusari, ita nec quicquam esse, cur nos priores de eo loco ageremus, cum imperatoris aula nunquam nobis eam urbem proposuerit, sed Brunsvicum aut Francofurtum ad Viadrum nuper per Sigismundum marchionem21, cui nos contra Hamburgum aut Lubecam ut nobis commodiora nominassemus; quod si harum altera placeat Ferdinando, non videre me quomodo nostri id possint defugere. Quod ad dignitatis curam pertineret, multa esse, quae in mentem venirent, unum jam dicturum me olim, cum rex Gustavus22 viveret, incidisse ei quaedam controversa ejus generis cum imperatore, qui tamen rediisset postea ad aequa. De conditionum praecipuarum summa ut a pacificatoribus edoceantur partes bellantes, haud novum esse. Sic Henricum IV ad Verbinianum colloquium23 non misisse, nisi postquam certus per pontificem24 factus esset de quibusdam, super quibus disputari nollet. Fecisse idem Batavos ante indutias.
261
Antehac a rege Daniae25 ea nobis proposita, ex quibus justa esset suspicandi causa non serio ab hostibus pacem expeti. Id nunc quoque videndum nobis eoque justius, quod pupillari reginae aetate26 cavenda sint omnia dissidiorum in regno semina. Olim in ea ipsa Coloniae urbe tracta per multos menses super Belgica pace colloquia27, eo quod fundamenta prius solida jacta non essent, nihil effecisse aliud quam quod Belgas inter se commisissent.Cum quaereret, an non ex marchione Sigismundo cognossemus super praecipuis pacis capitibus hostium voluntates, dixi eum de via ad pacem eundi egisse tantum, de loco scilicet ac tempore.
Scripsit ad me Hanovia Ramsaeus28 aitque a se mitti exemplum literarum hostilium magni momenti. Sed id exemplum non apparet ac, quomodo disparuerit, nescio; sed dicit mihi qui res agit civitatis Hanoviae29 se ab eodem Ramsaeo literas tulisse ad regem ac vidisse ac apud Chavigniacum30 exemplum simile. Esse literas ab aula Bruxellae ad Boccabellam31, qui res Hispanicas in Palatinatu agit, scriptas indicantes omnem primum vim exercituum e Germania Belgioque in Suedos verti; iis expulsis tum demum in Galliam vertenda arma.
Venit ad me et comes Egmundus32. Rogavit, numquid responsi accepissem ad eas literas, quas ipse reginae Tuaeque Sublimitati scripserat; negavi accepisse me quicquam. Rogabat praeterea, ut ego ceterique legati adjutores essemus ipsi, ut comitis Warfusaei filius adolescens33 patrisque negotiis impermixtus, qui se quippe avunculo advocante publica regis accepta fide huc venisset jamque in Bastiliam contra eam fidem conjectus esset, inde eximeretur. Pater ejus juvenis inter eos fuit, qui ante annos aliquot in Belgica contra Hispanorum dominatum res moverant; nuper vero pertaesus longi exsilii gratiam sibi regis Hispaniae novo merito redimere voluit, urbem Leodium, in qua sedem fixerat, traducendo ad factionem episcopi34, cui Hispanus favet ideoque contrariae factionis, cui favet Gallia, principem urbisque consulem Ruellium35 nomine vocatum ad epulas introductis gladiatoribus paucis primum, deinde pluribus obtruncavit plebique ad id concurrenti persuadere conatus est factum hoc a se, quod cognosset id agere consulem, ut Gallis urbem traderet. Sed contra credens plebs occisum libertatis suae vindicem atroci ira corpus ipsius Warfusaei truncatum laceratumque suspendit ad patibulum. Nunc comes Egmundus affinis sui facinus detestans id laborare se dicit, ne filius, cui male cum patre convenerit, paterni criminis poenas luat neve ipse apud exteras gentes suspicionem adolescentis propinqui a se proditi incurrat.
262
Vitriacus36, provinciae Narbonensis praefectus, in aulae offensas incidit crediturque iturus eo princeps Condaeus, ut e parlamento Divionensi quidam apud ipsum gratiosi in jus exercendi muneris sui restituantur.
Scribitur Francofurtum missas a Ramsaeo naves duas, quae frumenti ducentos saccos, oryzae quatuordecim, laridum praeterea oleumque et medicamina ferrent, Ehrbresteinium salvas pervenisse.
Hucusque cum scribendo pervenissem, intelligo certis auctoribus et discessisse jamjam Davausium et tantam spem factam Anglis legatis37 ineundi cum Gallia foederis ex iis, quae postremo perscripta dedit Chavigniacus, ut vix putent aliquid evenire posse, quominus coëat; nisi quid jam arcani Gallis cum imperatore convenerit.
Comes Suessionensis38 regi significavit, ne quem ad se amplius mitteret, nisi probare ac signare vellet quae nuper ipse regi proposuerat satis confidenter; tantum illi animorum fecit Hispanicae opis pollicitatio.
Cardinalis Riceliacus ita indies magis magisque infra se dejicit legatos regum, ut ego certe sine speciali mandato quidvis patiendi, praesertim cum contraria mandata Angli habeant, eum accedere non audeam, ne quid dicar diminuisse regni majestatem. Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, reginae, regno Tuaeque Sublimitati faveat.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius39.
Lutetiae, 20/30 Aprilis 1637.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.