Nobilissime Amplissimeque Domine,
Non novum est, quod facis, cum de me melius, quam res fert, existimas. Si ea mihi esset, quam vellem, facultas, non deesset unquam mea opera adjuvandis iis, qui ad tuam tutelam pertinent, id est, viris litteratis.
313
Holsteinius2 quoque eodem quo tu morbo laborans mea in majus extulit. Dixeram ei collegisse me fragmenta christianorum primi secundique saeculi diligenter. In iis erant et illa ex Epistola Clementis3, quae nunc publici est juris, et alia ex Barnabae Epistola4, quam nunc nactus sum prope totam; dixeramque ei, quod et tibi dictum volo, magno me ardere desiderio habendi e Graecia Pastorem Hermae5 adeo praedicatum jam ab Irenaei temporibus6 librum; fragmenta ejus, quae sunt apud Graecos cum ea, quam latinam habemus, versione non male congruere video. Sed ex ipsis Graecis ejus saeculi locutionibus multa daretur observare usui futura.
Illa ex Enocho7 non verti; et nunc Gothicis8 detineor.
De Iosephi9 ea parte, quae legis praecepta continet, interpretanda notis additis cogitavi sane, sed eam cogitationem partim operum alia partim itinera, quibus jactatus sum, interscidere. Nunc cum id susceperit Petitius10, magnae vir diligentiae et linguarum sciens, multum eo nomine gaudeo paratus conferre, quicquid potero, quod in hoc negotiorum aestu sane exiguum est.
Salmasius11 ante Arnobiana12 librum nobis dabit δανειστιϰόν13. Heinsii ad Novum Testamentum Notata14 sub praelo sunt et Casauboni Epistolae15. Laudari video Cartesii16 Galli partim Physica partim Mathematica17 edita in Batavis, sed quorum unum, quod in hac urbe est, exemplar videre mihi nondum18 contigit.
Vale, vir nobilissime, et perge amare non literatos tantum, sed et literarum amantes, quibus si meum adscribas nomen, id mihi honoris abunde erit.
Lutetiae, XXII Maii MDCXXXVII.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.