Illustrissime atque Excellentissime Domine,
Literis ab Illustrissima Dominatione Tua, quae 26 Aprilis subscriptum habent2, gaudeo cognoscere res nostrorum, Banerii3, Wrangelii4, Kingii5, satis bonas.
Hic in bello nihil jam promovetur.
Haeret etiamnum in Campania dux Bernhardus6, maxime ob eam, quam et antehac significavi7 causam, quod equi, quos ad trahendas machinas emi jusserat, reperiuntur non idonei; neque magis ad Belgicum finem quicquam hactenus quidem agitur. Sustinent partem hujus culpae furentes captis passim armis rustici, quibus coeptum excuti jugum reponi, nisi multo milite non poterit.
Anglos inter Batavosque de mari nondum convenit novaque edicta per
333
Angliam publicata sunt, nequis inconcessu regis Angliae8 mare piscando usurpet. Inter Batavos an vis opponi possit an debeat, deliberatur.Ob pacis negotium jam Mediolanensis cancellarius9 Coloniam venit. Galli legati10 eo nondum sunt causantes, quod nec pro Suedis, ut Coloniam mittant literas itineris tuti, dederit caesarea aula nec pro Batavis Hispanus cardinalis11. Novum nunc coepere Galli consilium, ut Lagardium12, nobilem ejus sanguinis, cujus est regni Suediae marescallus13, mittant Coloniam, qui regis sui14 nomine significet legatis15 nolle ipsum in pacis negotio quicquam agere seorsim a sociis ac foederatis. Is jam nunc itineri paratus valedixit mihi summamque mandatae sibi operae indicavit. Commodum evenerat, ut sub idem tempus accepissem illas Illustrissimae Dominationis Tuae litteras, unde eum certum vicissim feci perstare Suedos in ea sententia pacem in commune nec aliter faciendam. Si Galli rebus ipsis ostenderint idem sibi esse animi, de nostris non esse, quod dubitarent.
Ex Anglia scribitur et quidem a legatis, ibi qui sunt16, multum ibi posse Hispanos, dicere eos inferiorem Palatinatum in hoc se in suam cepisse potestatem, ut ilico redderent. Ut superiori decedat Bavarus17 non auctoritatem se tantum suam, sed et pecuniam conferre velle. Electorale jus mortuo Bavaro hoc posse alternis de familia in familiam desilire. Deponi etiam de iis conditiones Anglis largas, si Hispani18 armis sua in Batavos sociare velint; quod tamen ego Anglos facturos non arbitror tum alias ob causas, tum quod capi eos videam liberorum commerciorum dulcedine. Ego nihil eorum, quae ad conglutinandos cum Gallis ac nobiscum Anglos pertinent quaeque ad impellenda Galliae arma valere possint, omitto omissurusve sum.
Multum hic exspectatur nuntius de Suedi militis novo in Germaniam adventu. A Brandenburgicis aut electore19 aut marchione Sigismundo20 nihil hoc quidem tempore, quod rebus conducat Suedicis, sperari posse censeo non obscuris de causis.
Omnia prosperrima Tuae Illustrissimae Dominationi ex animo precor.
Lutetiae, 4 Iunii novi Calendarii 1637.
Tuae Illustrissimae Dominationi addictissimus
H. Grotius.