Frater optime,
Accepi per Reijgersbergium2 quas ad Salmasium3 meque dedisti litteras4, e quibus intelligo non minimam ecclesiis reformatis ab edicto illo regio de tendendis in Sacramentali pompa aulaeis5 imminere tempestatem.
De iis, quae in provintiali synodo6 constituta scribis, faciam alios certiores, imprimis vero Episcopium7, cujus liber adversus Cameronem8 jam in eo est, ut imprimatur, nisi quod addenda quaedam erunt adversus ejus asseclas, et de controversiis Mileterianis9.
Salmasius cum illi nuper adessem, narraverat paratum sibi esse de faenore et usuris tractatum10, quem propediem sit editurus; quod velim maturet: nimis enim
339
diu mora peccatum, neque quicquam ejus editum, dum Lugduni haesit, cum tamen plurima habeat affecta, quae res malevolis calumniandi ansam praebet.Heinsius11 jam omnibus recitat versus profecto accuratos in tuum Lupesteina discessum12, quos ante aliquot annos Puteanis13 missos asserit; ego de Graecis aliquod credo, nam multi anni sunt, cum eos vidi, de latinis quin horni sint, vix dubito. Salmasio blandiri eum mihi certe verisimile non fit. Epistolam Barnabae latinam14 in manibus Salmasii non esse scripsi nuper15.
Petrus16 bonam ad vos transfretandi occasionem expectat eaque de re ex consilio avunculi17 in Selandiam scripsit exquirens, an non illic promtior se offerat commoditas, nam hic nulla adhuc naves paratae sunt.
Brasserum18 voti compotem factum jam ante intellexeris, sed audio auctoritatem, quam antecessores habuerunt, mandato aliquatenus deminutam addito, ne pretiosa donaria accipere possit, de quo alias latius.
Ego ab omni ambitu sum alienissimus neque me praesentis vitae taedet, quare expectabo, an Delfenses ullam mei rationem habituri sint; ipsi enim non festinant, sed undiquaque circumspecturos se de idonea persona profitentur.
Hac septimana cum patre19 laboravi, ut tibi testimonium20, quale petiisti, a popularibus impetrem, et proxima septimana iterum eam rem agemus.
E Bresilia nuntiatur comitem Mauritium21 ad Portum Calvum castellum satis validum expugnasse ibique viginti quatuor machinas aereas et non contemnendam vim pulveris reliquique bellici apparatus repperisse; addunt nonnulli missam quoque classem ad occupandam denuo Bahiam.
Princeps22 hic se parat expeditioni magnamque farinae copiam cogit, multos panes coqui jubet.
Vale, frater optime, cum uxore et filia23 amicisque reliquis.
Hagae. Raptim. VII Iunii 1637.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Patris has litteras24, cum postremo scriberem nescio ubi delitescentes, nunc certe mittere volui.
340
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 8 Iulii.
In dorso: 7 Iunii 1637 W. de Groot.