eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3126. 1637 juni 21. Aan H. Bignon1.

    Vir Summe,

    Rogavit me enixe Girautius2, ut causam hanc ad se pertinentem, cujus et nomina et brevis conjectio hoc epistolium comitantur, commendarem tibi, quantum religio judiciorum patitur.

    Est is juvenis adjutor admissionalium regis3, cujus amicitiam non ob hoc tantum colo, quod saepe opera ejus opus habeo, sed et quod humanitas ejus amari meretur.

    Neque leviter me sibi obligavit, cum initio legationis meae ad superandas, quae se objiciebant, difficultates, quod potuit, id autem non parum erat, contulit. Non omittam duo addere, quae eum tibi propius insinuent, quod et avunculus ei fuit Servinus4, vir magnus nisi successori comparetur, et praeceptor Emundus Richerius5. Ad haec sacra mihi nomina nihil addo amplius, nisi precari et hoc eum, ut causae haec conjectio diligenter servetur, ne ad adversarios manet.

    Lutetiae, 21 Iunii 1637.

    Tuae Nobilitati Amplissimae obligatissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 334. Geadresseerde, Jérôme Bignon (1589-1656), was een vermaard Frans jurist.
    2 - René Giraut; zie over hem VI, p. 205 n. 11.
    3 - Introducteurs des ambassadeurs van Lodewijk XIII waren Anne, graaf van Brulon (vgl. VI, p. 205 n. 11), en Nicolas Faure, sieur de Berlize (zie over hem VII no. 2721, p. 336 n. 12).
    4 - Louis Servin († 1626), advocaat-generaal in het parlement van Parijs.
    5 - Emond Richer (1559-1631), Frans theoloog.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]