Illustrissime Domine,
Literas sub hoc ipsum tempus ab Illustrissima Magnitudine Tua binas accipio datas alteras XXIV, alteras XXX Maii2. Ex his et ex iis, quas a Dn. Salvio3 habeo gaudeo intelligere florentem statum exercituum sociorumque per Germaniam. Gaudebo etiam magis cognoscere novarum e Suedia copiarum adventum cis mare, et quid de se constituturus sit magnus cancellarius4. Batavi, spero, jam se moverint vectante aura pecuniae Gallicae.
De Gallorum conatibus, quanquam seris, est cur bene speremus. Initia non mala sunt: captum a cardinali Valetta5 fratreque ejus6 Cimacum et jam castellum Cameracesii quod dicitur; Landresia pressa valde, modico intus praesidio victuque; exercitus in eo fine Gallorum egregius XVm peditum, VI7 millia equitum, machinae LXXX.
In comitatum Burgundiae post receptam Romaniae arcem ingressus dux
373
Bernhardus8 habens secum Vm equitum, IIm pedites, cui adest cum auxiliis Gallicis Hallerius9 ducens V peditum millia, equites octingentos; capta ab iis Champlitum et Autrea; sub idem tempus in eundem comitatum ingressi via Salinarum dux Longevillanus10, via autem S. Claudii dux Rohanius11 bonis cum copiis, quae spem Gallis faciunt brevi redigendi in suam potestatem eum comitatum.Accedit et mari fortuna non mala. A.S. Tropesii et a S. Raphaëlis portu, qui in ora sunt Galliae Narbonensis, rejecta classis Hispanica vi navium ad Gallos mercatores pertinentium, deinde et ducum militumque accursu: tum vero captus a Gallis portus Biscaviae Hispanicae; Langania is dicitur12. Ea, quam dixi, classis Hispanica constat XXV bonis navibus, XX feluccis, quo major Gallorum gloria est.
Adversi, praeter quod Rhaeti magis magisque ad Hispanorum nutus pecuniasque respectant, nihil admodum, nisi quod Nicaeam Paleae in Montisferratensi agro cepit Hispanus.
Haec, quae dixi, ostendent a vero non abire Charnassaeum13, cum ait de pace inter Gallum14 Hispanumque15 sperandum16 nihil: praeterea vero, si Batavi Gallorum diligentiam imitentur, esse cur omnia speremus optima.
Ex D. Salvii nunciatis nondum video eam offerri pacem, quae Suedorum pro gloria, Germanorum pro libertate pugnantium vota expleat. Fortibus igitur, ut dicis, factis erit parienda. Certe, ut idem recte observas, quid cum virtute juncta prudentia possit ingens exemplum est Banerius17.
De Ehrenbredstenio video et hic spem emori. Et qui hic sunt landgravii fratres18 multum de corruptis terris suis loquuntur. Forte haec damna Westfaliae damnis ulcisci dabitur.
Tegunt Angli Gallique sua pacta. Nisi per Barclajum19 in aula Suedica cuncta patefiant, merito Suedi aliquid, quod non e re sua sit, suspicabuntur.
Trevirensi20 audio libertatem offerri, si probet ipse ipsiusque ecclesia electionem Romani regis21 et coadjutorem ut vocant, faciat Leopoldum archiducem22, et culpam deprecetur crimine in Gallorum consilia rejecto.
Stellam23 puto videris jam et librum, qui sine ipsius nomine ascripto mendaci
374
loco Hanoviae prodiit24. Qui ei suasores fuere defugiunt auctoritatem, postquam Romae comitia Ratisbonensia probata sunt.Cum summa voluptate intelligo magni cancellarii consiliis firmari, augerique rem Suedicam, et gaudeo praeclarissimarum tanti viri actionum spectatores fore filios nostros25.
Veneti pro Suedis legatis26 literas tuti commeatus ab imperatore27 volunt impetrare, ut Coloniam eant. Ego vero id officium acceptandi jussum non habeo nec mirum: cum ab hoste eo invitati non simus, nec ex dignitate sit regni, aliorum se facere accessionem.
Quis eventus futurus sit colloquiorum Hamburgi, multum refert: indeenim, quae belli, quae pacis spes erit, dijudicandum. Ut boni quid fiat, aut auferenda aut sopienda esset illa de mari disceptatio; quam ad rem Tuam Illustrissimam Magnitudinem anniti non dubito; ego itidem non desino conferre quicquid possum, gnarus id e bono esse publico. Si quod commentum habes expediendae istius difficultatis, promitto me adjutorem, praesertim cum videam nihil malle comitem Licestrium28, Northumbri29, affinem.
Sed jam tempus est desinam negotia tua diutius quam oportet interrumpere.
Ero semper, Illustrissime Domine,
Illustrissimae Magnitudini Tuae observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 16/26 Iunii MDCXXXVII.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsale in margine: Redditae A.o 1637 1 Septemb. st. n. missae ex Suecia a meo filio.