eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3146. 1637 juli 3. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Misit ad me legatus ab Anglia extraordinarius2 Ogerium agentem Anglicum3, qui significaret regi suo4 probata, quae inter ipsos Gallosque in hac urbe convenissent. Repetebat, quod nuper ipse dixerat legatus, placuisse Gallis et Anglis,

    395

    ut Suediae Batavorumque nomine foedus hic signetur. Interim mihi legendum id foedus non exhibuere: de iis, quae continentur, dicunt mihi, quantum lubet. In iis quod est de restituendis omnibus Germaniae principibus in sua bona juraque, non potest non nocere nobis, quanquam Ogerius sperare me vult non difficiles fore socios in relinquenda nobis Pomerania. Multa sunt, quae suspiciones meas augent.

    Halerii5 miles aperte negat Rhenum se velle transgredi. Marescallus interim Bannerius6 solus ad vim concurrentium undique hostium exponitur.

    Fayettam7, quae nunc in monasterio est, heri ibi rex8 solus solam diu vidit. Praefert, ea virgo regi ob ingenium cara ingens religionis romanensis studium, multumque et bellum hoc et cum protestantibus foedera aversatur. Non puto permissurum fuisse cardinalem9, qui illius puellae libertatem in loquendo plurimum metuit, eam ut rex accederet, nisi et ipse ad pacem, qualem illa commendat, consilia sua verteret.

    Iam vero ad Anglos ut me referam, dixit mihi comes Licestrius Northumbrium10 affinem suum mare rursum ingredi piscatum vectigalem faciendi causa idemque mihi e Batavis transcribitur. Et a Scudamorio11 notitiam vidi classis ejus, quae triginta navibus in mari hoc nostro constat: accedunt in Hibernico mari duo, contra Mauros piratas quatuor. Speraveram conciliante Bohemiae regina12 hoc dissidium posse componi; sed ne certamen id reardescat, pertimeo.

    Mitto indicem copiarum, quae ex terra Mediolanensi egressae Montiferratensibus incumbunt parcentes Bremo, quod in Mediolanensis soli extremis tenet Sabaudus13, fraenum ducis Mantuani14. Ea res non potest non suspectum facere sociis Sabaudum, quanquam, eas suspiciones ut minuat, principis Thomae uxor15 ab Hispania quasi non impetratis, quae sperabat, redierit.

    Champlitum cepit dux Vinariensis16, sed Gallicum ei praesidium imposuit Halerius. Consultatur de diruendo oppido arceque. Dux idem objiciente se frustra duce Carolo17 Ararim transiit, cum XXV machinis, quas equi trahunt terni aut quaterni, ripam instruxisset. Transgressus hostium cecidit octingentos, reliquis fuga saluti fuit. Rea dicitur locus, ubi amnem transiit.

    D. Ponica18 Divione in morbo cubat satis gravi magno haud dubie ducis dolore. Non sunt quantae dicebantur aut ducis aut Halerii copiae: et quae sunt Halerii diffluunt magis magisque. Dux tria peditum millia ex Alsatia exspectat.

    Ad Landresium munire castra sua Galli coepere mox oppidum aggressuri.

    396

    Et Gassio19 ex vetere Gustavi regis20 disciplina bonus miles hostilis equitatus bis mille ac centenos aliquos adortus proelio interfecit ducentos, cepit prope totidem.

    Ehrbreitsteinium animam agit. Oppidum Leonis Saunerii in comitatu Burgundico obsidet Longavillanus21 dux arbitrorque frustra in longis conventibus suis consultare Helvetios, de eo comitatu belli malis eximendo Gallis, ut sunt in rebus prosperis spe nimii, jam eam possessionem sibi despondentibus.

    Captus est a cardinali Valetta22 quidam23 a comite Suessionensi24 missus ad milites a regia militia ad suam - molitur enim haud dubie aliquid - avocandos. Alchymista Boismaillaeus25, cujus dolis ad faciendam regi fidem ingentium divitiarum usa aula fuerat, his diebus in patibulum actus est.

    Dicuntur Viennae etiam pro Batavis datae liberi itineris literae, et misit eo Gallorum rogatu Venetus, qui hic est, legatus26. Etiam Bruxellis datas similes pro Batavis literas intelligo demto contumelioso rebellium nomine.

    Docent nos a Massilia literae Hispanorum cohortes in ea ora exscensu facto multa incendiis ac populationibus corrupisse, quanquam oriente undique Gallo milite tenere loca nequiere: navibus ibi Gallicis nec disciplinam esse nec stipendium.

    An verum sit, quod mihi dicunt Poloni laboratum Russo27, ut Polonos non minus quam Persas in Turcam28 accenderet, propius erit in locis vestris nosse.

    Castilionaeus29 levem quendam exercitum in Campania habet. Longius abest Ehrenbreitsteinium, quam ut ejus periculis ab ipso occurri possit.

    Princeps Arausionensis30, nisi quid eximium hoc tempore aggreditur, non vitabit Gallorum offensas.

    Venit ad me, haec postquam scripseram, ordinarius Angliae legatus, baro Scutamorius, eadem dicens, quae dixerat Ogerius. Cum quaererem, an ad Barclaium31 missum esset foedus, ut expendi in Suedia posset, dixit arbitrari se praecipua capita ibi expositum iri. Respondi ego imprudentium esse parte lecta de foedere judicare ac si non magno consessui, certe Tuae Sublimitati ea fiducia, quam ipsius virtus meretur, ostendi pacta debere. Ille ad hoc Hamburgi id rectius fieri posse dicebat: neque tamen certo scire se, an non et hoc, quod ego faciendum judicabam, facturi essent Angli; addebatque, si unquam magnam nunc spem

    397

    esse aut egregiae pacis aut felicis belli. Ego lilia32 nihil cogitare33 arbitror de34 Callimacho35. Sed eos Mimnermum36 velle facere sui arbitrii.

    Deus haec aliaque omnia, Excellentissime Illustrissimeque Domine, ad bonum gubernet regni, reginae37 Tuaeque Sublimitatis.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 3 Iulii, anii 1637.

     

    Haec postquam scripseram, venit ad me missus a duce Vinariensi praefectus domus ejus38 cum literis ad me ducis ipsius itemque filii mei39, qui mihi historiam misit pugnae felicis ad Ararim simulque fusarum copiarum notitiam, quae his literis, quo res tota melius nosceretur, addenda censui.

    Mortuus est Ponica magno ducis damno, rerum peritus et hac aula uti sciens.

    It Palatinus40 in Hollandiam.

    Oppidum Gisa in comitatu captum a duce est Vinariensi crediturque dux ire obsessum Vesontionem.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senetori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 337; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 363.
    2 - Robert Sidney, graaf van Leicester.
    3 - René Augier (Ogier, Oger).
    4 - Karel I.
    5 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    6 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    7 - Louise-Angélique Motier de La Fayette.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - De Richelieu.
    10 - Algernon Percy, graaf van Northumberland; zie no. 3120, p. 357 n. 4.
    11 - Burggraaf John Scudamore, ordinarius Engels gezant in Parijs.
    12 - Elisabeth Stuart, zuster van de Engelse koning en weduwe van Frederik V van de Palts, de Winterkoning.
    13 - Vittorio Amadeo, hertog van Savoye.
    14 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua.
    15 - Marie de Bourbon, zuster van Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    16 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    17 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    18 - Tobias von Ponikau, bij leven raad en gezant van Bernhard van Saksen-Weimar.
    19 - Jean Gassion, Frans bevelhebber.
    20 - Gustaaf II Adolf van Zweden.
    21 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    22 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    23 - Het betreft hier een lid van de lijfwacht van Louis de Bourbon, graaf van Soissons; zie Avenel, Lettres de Richelieu V, p. 798.
    24 - Louis de Bourbon.
    25 - Dubois Maillé of Mailly, wiens eigenlijke naam Pigard of Girard was; zie over hem VII, p. 398 n. 3.
    26 - Alvise Contarini di Nicolo.
    27 - Michaël III Fjodorowitsj Romanow († 1645).
    28 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen († 1640).
    29 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    30 - Frederik Hendrik.
    31 - John Berkeley.
    32 - Lilium (Lelie) is een codewoord voor Engeland.
    33 - De woorden ‘nihil cogitare’ staan in cijfer: 35.79.57.79.60. 39.73.56.55.68.70.66.72.
    34 - Het woord ‘de’ staat in cijfer: 53.74.
    35 - Codenaam voor ‘oorlog’.
    36 - Codenaam voor ‘vrede’.
    37 - Christina van Zweden.
    38 - Georg Wilhelm von Rotenhahn. Op 1 juli 1637 had hij te Fontainebleau aan Lodewijk XIII de vaandels overgereikt die Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, tijdens een gevecht van 22 juni op Karel IV van Lotharingen had veroverd; over dit gevecht zie men de Gazette de France, no. 98 dd. 7 juli 1637.
    39 - Diederik, Grotius' jongste zoon, bevond zich in het gevolg van hertog Bernhard.
    40 - Paltsgraaf Karl Ludwig.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]