eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3151. 1637 juli 8. Aan Willem de Groot1.

    Literas, mi frater, tuas magno intervallo ante mensem scriptas2 nunc accipio. Non dubito, quin et quibus ibi traduntur et ad quos hic perveniunt, moram injiciant, ne aut alios ego ea, quae hic alibique aguntur, nuntiando anteveniam, aut quae illic fiunt cognoscam quo ipsi tempore. Optimum erit mitti ad Epsteinium3 inscriptas obtectasque. Ejus enim literis video insidias non fieri. Sed et manus vestra et sigillum commutandum erit et literae per alienos homines mittendae ad cancellarium4. Plane enim video nunquam quieturos eos, qui mihi meisque tantum malorum intulere. Odia ejus generis implacabilia sunt, quoque rectius feceris, eo incenduntur magis.

    Edictum illud de aulaeis publicatum5, sed sine damno protestantium transiit. Multa talia hic fiunt, non ut ipsis aegre fiat, quo interim, vitari nequit, sed ut Romae jactata ad tempus valeant.

    402

    Mitterem ad vos novum Milleterii librum6, in quo Daillaeo7 fortiter respondet, et de justificatione libere tuetur eam, quam remonstrantes, imo ipsa vetustas sententiam. Tantum nemo se offert, qui ferat.

    Est nunc nova generalis synodus Alensonii. Quid egerit, sciemus, ubi legati eorum redierint. Puto rem Amirautii8 et Testardi9 quo est loco mansuram.

    Venit ad me Mileterius: de multis controversiis commode loquitur. Multum mutatus ab illo Hectore10. Liber Episcopii11 ubi prodierit, rogo aliquot exempla habeam, mihi et amicis ipsique Mileterio, qui postremum eum, de quo dixi, librum suum inscripsit et Sorbonae et Alensonianae synodo. Multo clementius ab illa quam ab hac exceptus est.

    Heinsius12 nisi meas res putaret meliore esse quam ante fuerunt in loco, nunquam epigrammata illa sive olim sive nuper facta ad publicam notitiam perduceret. Recruduisse inter eum Salmasiumque13 simultates audio. Ut Barnabam latinum14 nanciscar, hic labori non parcam.

    Petrus15 quamprimum ad nos veniat ipsius nostraque interest. Gaudeo eum diligenter scriptitare, unde ei honos utilitasque speranda sunt. Quae sint, quae pretiosa dona vocant novi legum latores, scire cupiam. Interim Brassero16, ut et antehac feci, gratulor.

    Tuum consilium quod non ingeris, te, primum excidendi, deinde et ubi obtinueris, graves offensas subeundi periculo, laudo.

    De Porto Calvo jam didiceram. Principis Arausionensis17 conatuum magna hic sitis est.

    Ad Didericum18 literae si quae sunt, ad nos mittantur. Est individuus duci19. Sed magnum fautorem amisit D. Ponnicam20. Dux iter instituit Basileam versus. Landresium obsidet cardinalis Valetta21 cum fratre Candalio22.

    De pastore ad meas cogitationes quam Brandanus23 est aptiore scripsi

    403

    nuper24. Sed res est difficilis. Lubebit tamen tua intelligere consilia. Deinde et mecum omnia pervolvam.

    Vale cum optimis parentibus25.

    Offerunt mihi et Pelsius26 et Blonius27 filios ad scribendi operas. Scire velim, si id commode potest fieri, quos in latina Gallicaque lingua profectus fecerint et utrius manus ad ϰαλλιγϱαφὶαν melior.

    Velim mihi indicari fidum minimeque suspectum hominem, ad quem literas vobis destinatas mittam. Pretium, quid solvet, paratus sum reddere.

    Si de Mileterio scribant Episcopius aut alii, recte facturos arbitror, si ei dent titulum nobilis. Est enim talis ortu extra controversiam: et si de caetero benigne cum eo agant in spem lucis majoris.

    Tuus tibi per omnia frater
    H. Grotius.

    8 Iulii 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 869. Antw. op no. 3110; beantw. d. no. 3173.
    2 - No. 3110 dd. 7 juni.
    3 - Johan Epstein.
    4 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    5 - Vgl. nos. 3073, p. 287 n. 6 en 3110, p. 338 n. 11.
    6 - De theoloog Théophile Brachet de la Milletière. Zie voor de - vermoedelijke - titel van het bedoelde werk no. 3135, p. 376 n. 4.
    7 - Jean Daillé.
    8 - Moïse Amyraut.
    9 - Paul Testard.
    10 - Vgl. Vergilius, Aen. II, 274/5: quantum mutatus ab illo//Hectore.
    11 - De remonstrant Simon Episcopius. Betreffende zijn Ad Joannis Cameronis Defensionem Responsio zie men VII, p. 615 en n. 13 aldaar.
    12 - De Leidse hoogleraar Daniel Heinsius.
    13 - Claude de Saumaise -Salmasius-, Frans klassiek-filoloog en hoogleraar te Leiden. De moeilijkheden met Heinsius dateren al van het begin van Salmasius' verblijf te Leiden, november 1632.
    14 - Over de brief van Barnabas zie men V, p. 132 n. 5.
    15 - Grotius' tweede zoon Pieter, die voor zijn studie in het vaderland verbleef.
    16 - Govert Brasser was thesaurier-generaal geworden.
    17 - Frederik Hendrik.
    18 - Grotius' jongste zoon Diederik.
    19 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, in wiens gevolg Diederik de Groot was opgenomen.
    20 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van hertog Bernhard; hij was te Dijon overleden.
    21 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    22 - Henri de Nogaret Foix de La Valette, hertog van Candale.
    23 - Brandanus Daetrius -Brandan Dätri-, huispredikant van Grotius.
    24 - No. 3135, p. 376.
    25 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    26 - Paulus Pels.
    27 - Michiel le Blon.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]