Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata Regina et princeps haereditaria, magna princeps Finlandiae, ducissa Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina.
Gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis et magnifice nobis sincere fidelis,
Cum in Germaniam per Gallias iret qui has ad te perfert consiliarius aulicus et secretarius noster Georgius Mullerus2, iniunximus ipsi te in transitu ut compellaret et statum nostrum in partibus praecipue Saxonicis coram tibi repraesentaret, simulac consiliorum nostrorum te redderet participem.
Nec potest te latere, quantis conatibus in id cum primis incumbat allaborare hostis, ut contractis undiquaque viribus exercitus nostros penitus opprimat.
Id vero cum non tantum nobis, sed communi inprimis caussae officiat, e re fore existimavimus, si regem Galliarum3 datis ad eum literis, quas tibi traditurus est Mullerus regi abs te offerendas, et quarum tibi copiam iuxta facimus, mutui periculi commonefaceremus.
Tua prudentia ac fides solita id apud nos effecit, ut quod nostro nomine tu ipse viva voce dexterrime edisserere poteris, prolixa eorundem recensione in literis ipsis supersederemus.
Id vero existimamus oportere abs te operam unice dari, ut dicto regi ob oculos ponas monstresque, quanto cum discrimine communis caussae ingentes et undique attractas cumulatasque hostium vires ferme solae distineamus nec possit tanta moles a nobis solis diu sustineri, sed oppressionem nostri metui ac sequi demum necesse esse.
Quae cum et ipsi eiusque statui, ut protestantium in Germania ordinum secuturam inde miseram conditionem taceamus, vehementer sit incommodatura, urgebis, quantum potes, apud regem, ut ab ea parte quoque magni aliquid adversus hostem praestetur et eiusdem praeonustae vires, quibus sustinendis pares esse vix possumus, a nobis quam primum distrahantur.
Reliqua, quae e re et usu nostro fuerint, partim ex libello memoriali4, quem Mullero dari fecimus, partim ex viva ipsius relatione plenius cognoscere potes.
Quibus de caetero divinae protectioni te clementer commendamus.
Dabantur Stocholmiae, die 30 Junij A.o 1637.
Sacrae Reg.ae M.tis regnique Sueciae respective
407
tutores et administratores
Gabriel Oxenstierna Gustavi,
R.S. Archidapifer;
Axelius Oxenstierna
R.S. Cancellarius mp.
Jacobus De La Gardie,
R.S. Marsch.us mp.;
Gabriel Oxenstiern L.B.
in Moereby et Lindholm.
R.S. Thesaurarius mp.
Carolus Gylldenhielm
Regni Ammiralius mp.