S.P.
Redit ad vos, illustrissime Domine, filius Petrus Grotius2, juvenis magnis animi dotibus et, quod ego in illo ingenio illaque pro aetate doctrina palmarium censeo, moribus modestis optimeque compositis. Quos quia paterno haustos exemplo, altos vero a noverca tua injusta necdum tamen viris bonis penitus exhausta in Galliam secum adferet, nihil aeque tecum optabo, quam ut ne illos ea terra bonis malisque foecunda adolescentiae satis per se lubricae insidiatrice
418
- uti in discipulorum non paucis comperi - immutari ac corrumpi contingat. A quo tamen nihil verendum, quamdiu filius malorum fugere consortium et animum rebus agendis vel studiis occupare perget. Hactenus quidem in urbe nostra et aliis optime apud optimum quemque audit. Ipso hoc eunte ad vos de rebus meis pauciora scribam. Futurus ille pro viva epistola; unde etiam, ut plenius, ita jucundius omnia cognosces.Salmasii uxor3 auxit maritum prole femella4. Excuditur ejus liber de re Foenebri5.
De Noomsio6 curae fore spero; eo magis quia gratus acceptusque non suis modo sed illis etiam, quibus minime existimes. Οἴδας γὰϱ τὴν ἐπιβουλὴν ϰαὶ ἐνέδϱαν τῆς παϱϑένου ϰατὰ μεϑυσϑέντος7: ut mittam caetera. Sin invitus istiusmodi rebus impliceris, vel maioribus intentus in tantillis debere ulli Gallorum nolis, aut huiusmodi beneficium prius tuis praestare animus sit8: proximum est, ut consilio juves. Malit ille per te fieri nec caussam ejus rei satis9 video.
De legato nostro10 quod ante biennium11 monueras afferebat caussas, cur ei debere nollet. Haec ego urgente Arlanderveniae domino12 gnaris avunculis13 interum perscripsi. Sed si id nonnisi incommodo aliquo tuo confieri possit, ubi ego resciero, ita rem tractabo, ut nulla offensae occasio sit.
Mensibus proximis libelli aliquot famosi sparsi fuerunt, imo palam divenditi: alii adversus consularem Oetgens, dominum a Waveren14 ob affectatum dominium Amelandiae, alii autem contra collegam meum Barlaeum15, quod Manassis Judaei opusculo de creatione16 carmen praeposuisset, quo pietatem etiam agnosceret in homine Judaeo, Deoque etiam servire fateretur. Nec libellis traduxisse horribiliter suffecit. Editus nunc adversus eum a Vedelio17, Theologiae apud Daventrienses professore, liber cum hac inscriptione: de Deo Synagogae summa, ut intelligo, eo redit Deum nesciri18 ab illis, qui Christum nesciunt, imo blasphemant.
419
Uxori a mea19, liberis20 iterum a liberis21 salutem.
Tuus ut suus
Ger. Jo. Vossius.
Amstelodami MDCXXXVII, 2/12 Jul.
Adres: Illustri et incomparabili viro Hugoni Grotio, regni Suecici ad Christianissimum regem legato ordinario. Lutetiam Parisiorum.
In dorso schreef Grotius: Vossius. 12 Iulii 1637.
en boven aan de brief: Rec. 13 Aug.