Illustrissime et excellentissime Domine,
Tandem superata summis cum molestiis Gotthia et Suecia nec intermisso noctu diuque itinere die septima Elsenorio Stokolmiam incolumes pervenimus. Ubi nihil mihi dulcius quicquam accidere potuisset quam tuum gnatum2 mihi ignotum offendere et intelligere, qaunti hic virtutes tuae fierent et a magno cancellario3 et ab aliis regni administratoribus4.
Perplacuit autem quod antea opinabar experientia cognoscere nempe te non solum meridiem nostrum, sed et extremum septentrionem nominis tui fama replevisse, nec singulam tantum regionem, verum universum orbem te et suspicere et admirari.
Sed ad nostra redeo.
Salutatis omnibus, qui hac in aula sunt alicujus momenti, Dantiscum quam citissime potero sum navigaturus indeque Varzaviam petiturus, ut sollemnibus matrimonii regis Poloniae5 cum Austriaca, quae adulto Septembri celebrabuntur, interesse possim.
Mihi ven(t)os secundos, tibi, tuae tuisque omnibus omnia laetissima ex animo praecor.
Vale, quantumque te veneramur, tantum nos diligas.
Tibi, Illustrissime et excellentissime Domine, totum me exhibeo.
Ludovicus Auberius Maurerius.
Stokolmiae, 21 die Julij stilo n. an. 1637.
Obnixe postulo, ut non sit tibi grave domino Bignonio6 mea deferre obsequia et curare, ut huic epistolae junctus fasciculus fratri Danieli7, qui Lutetiae agit cum sororibus8, quam primum reddatur.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 16 Sept. 1637.