Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Non negant Angli se Dunquercanis, quorum oppidum impeti hoc tempore a Gallis et Batavis credebatur, subvectasse necessaria et recte id se facere autumant, quamdiu nondum Batavi foederi inter se Gallosque facto accessere. Ejus rei
439
spem si faciant Batavi, tum passuros se rem de piscatu quiescere hoc tempore ac putare se Palatinum principem2 mandata id significandi habere.Galli Veneto3, Mantuano4, aliis affirmant probata pacta Wismariensia5. Ego me nihil certi habere dico; ceterum sperare me bene conventurum; pacem autem nolle Suedos nisi communem.
Ait Venetus Viennae dici ab iis, qui res administrant datas tuti itineris literas etiam ad Coloniam, si eo mittere velint, pertinere. Ego nostris Coloniam pro loco conventus dixi a caesarianis6 non esse propositam, sed alias urbes.
Cardinalis Hispanus7, quas dedit literas pro Germaniae principibus, qui in bello sunt, in iis nihil audio esse, quod reprehendatur; sed quas pro Batavis dedit imperator8, eas non placere Batavis, credo, quod cum Batavis tanquam sibi obsequii aut reverentiae aliquid ab antiquo debentibus agere imperator velit.
Bene evenit, quod comitis Suessionensis9 placide transactum est negotium permissumque ei in annos quatuor manere ubi est, in aulam venire, non venire, suo arbitratu et sine regis10 offensa salvis ipsi bonis atque honoribus reddita et matri11 commorandi, ubi voluerit libertate. Mansurus, ubi est, creditur. Multum ei ad res bene ponendas inserviere adversarii inter se in ipsum certantes studiis, hinc Bruxellenses Hispani, inde princeps Arausionensis12 cum duce Bulionio13, Sedani domino. Nam eo ipso, quo rex ei has conditiones misit, tempore redibat a Bruxellis missus a comite Sanctibarrius14 multa magnaque offerens. Princeps autem Arausionensis et pecunias misit comiti, ut quem dicerit nihil in regem commisisse; si quae privatim inter eum ac cardinalem15 essent controversiae, cavendum, ne eae in malum publicum erumperent.
Ad Landresium alibi ad oppidi propugnaculum moenibus adhaerens alibi ad fossam pervenere opera brevique speratur deditio, non ea vi Piccolominii16, qui in agri Luxemburgici proximis agit, ut bene munita castra adoriri audeat. Mileraeus17 praeter eum militem, quem in ista castra adduxit, alium ad sex prope hominum millia habet ad Bononiam Morinorum crediturque et ipse et capto Landresio cardinalis Valetta18 Flandriam, quo mari se fert princeps Arausionensis, terra petituri. Nova hostis ad Gravelingam munimenta et quod portus ibi ad naves
440
capiendas et deprimitur et dilatatur, tum Gallos urit metu, ne Caletum exhauriatur, tum Batavos, ne majus inde quam a Dunquerca, cujus portus recessu maris denudatur et arenis magis magisque obstruitur, damnum accipiant.Habeo literas abs duce Bernhardo19 et a filio meo20, qui apud eum est, datas 15 et 18 Iulii novi calendarii21: praeterea accessit me is, qui hic res ejus agit, Rotenhanius22. Ex iis disco capta duci Balmas et Montemmartini, Gallum vero sub Halerio23 militem ita dilabi, ut de omni equitatu aegre ducenti supersint. Consilii, quod Pyrrhon24 pridem habuerat de Rijnfeldio25, conscius26 is, qui Montempellicardum tenet, Granchaeus27, praeripere Pyrrhoni id voluit metu Lactucariorum28, ne si Pyrrhon eo potiretur, sibi teneret29, non Vindici30. Literae, quas ea de re scripserat Granchaeus, ita negligenter curatae sunt, nisi et dolus31 latet, ut in hostium manus venerint. Conqueritur ea de re in hac aula dux; et tamen si haec spes fefellerit, sperat alia via se venturum trans Rhenum32. Illud quoque compertum mihi duxi non tacendum Ponicae33 data quotannis a Terentio34 XVIII millia florenorum: tanti illis erat ipsius dominum pro arbitrio versare.
Alsatica nobilitas de praefecto Benfeldensi35 pergit conqueri. Ego rerum, quae ibi geruntur, ignarus judicium non interpono meum literasque ad me scriptas tuae mitto Sublimitati.
Naves ex Hispania Junio ineunte digressae, cum quibus XVIII scutatorum millia exspectat cardinalis Hispanus, nondum comparent resque ipsi arctas faciunt. Genuates tum ob formidinem, ne ipsorum portubus insidias struat Hispanus, tum ob captas nuper ab Hispanis naves Batavorum decem nec redditas, quae in iis merces ad Genuates spectabant, id student, ut Gallorum Batavorumque amicitia expediant se nimiis Hispanorum nexibus.
Caeterum in Italia nihil magni agitur post arcem Aglianam captam ab Hispanis. Id evenit 22 Junii. Scribitur ex iis locis Astae et Albae imminere Leganesium36. Sed alii magis putant in loca Montisferratensis territorii incubituram vim
441
belli. Crequiacus37 ad Casale advenit cum quatuor cohortibus. Non est libera Italiae ora a Turcarum Algeriensiumque incursibus: ii nuper in Calabriae litus exscensum fecere Tuni et Cereale Genuatum juris municipium irruerunt, morati quidem non diu, sed ita ut praedam captivosque abegerint. Neapolitano in regno duriora in dies rectoris38 imperia nec est, qui querelas in Hispaniam deferre audeat. Sex inde turmae mittuntur per Brutios in agrum Mediolanensem.Ab Etrusco39 it legatus40 ad regem Poloniae41 et ad imperatorem. Imperator ipse et Aenipontana42 ad fines aut non longe a finibus deducturi putantur eam, quae Polono pacta est43.
Basilea sero videt se duobus castellis a caesarianis premi. Poscitur frumentum a Vinariensi. His de rebus, etsi forte comitatui Burgundiae pericula - quod futurum non puto tam bonis Gallorum processibus - averti possint, Badam rursus coeunt Helvetii, magni, ut semper, cunctatores.
Austriaci eorum, quae circa ea loca tenent, oppidorum auxere praesidia: Longavillanus44 in comitatu Burgundiae Orgeleto capto a Bleteravio rejectus est. Rohanius45 ob inimicitias cum principe Condaeo46, quominus eas in partes veniat, se excusat. Gravatur invidia alienae culpae circa res Rhaeticas: de peracta in mensa Gallasii47 caede Gordonii48, qui Fridlandio necem intulerat, vulneratis et aliis qui in illo facinore Gordonio adfuerant; itam de Pensio49, legato Dani spoliato in itinere a caesarianis, congruunt nuntii.
Multum heic exspectatur adventus in Germaniam tuae Sublimitatis. Det eum Deus prosperum, Excellentissime atque Illustrissime Domine, pariterque res cunctas ipsius, bono regni reginaeque50, sospitet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 14/24 Julii 1637.
Venit jam nunc ad me Melitensis ordinis legatus51, qui me rogavit ad Tuam
442
Sublimitatem ut scriberem, quod eo minus omittere potui, quando et rex, qui illam societatem majorum suorum exemplo in sua tutela complectitur, hoc ipsum mihi negotium per admissionalem52 suum commendat. Quid petant, ex commonitorio, quod adjunxi, videbit Sublimitas Tua, quae id, rogo, constituat, quod ex aequo bonoque et usu plublico esse judicaverit. Quicquid autem constitutura est, id ut ne ignorem, rogo, ac habeam etiam in hoc negotium normam, ad quam sermones regam.Tres cuniculi facti sunt adversus Landresium speraturque cessurum Gallis ante 6 Augusti. Exercitus constat XIII mille peditibus, VIII mille equitibus, cui alimentorum benigna copia. Sex illa millia hominum, quae Bononiae erant, Caletum venere propius Gravelingam.
Rex parlamento huic interdixit, ne quid ad se adferrent statum publicum tangens. Si qua essent negotia ipsorum corpus spectantia, se auditurum.
Fayetta53 habitum sumpsit monasticum.
Dux rusticae seditionis54 cum ad Gallos duces sine permissu sponte venisset, captus est. Nomen ei Galastio.
Mittit jam nunc Venetus legatus exemplum literarum tuti itineris pro Suedis legatis Coloniam, quas ipse a cardinali Hispano a nemine, nisi a Gallis, rogatus impetravit. De industria omissus est et Serenissimae et Potentissimae titulus. Galli titulum Regalis Celsitudinis fratri regio55 ad Hispanorum exemplum coeperunt dare et cancellarium Franciae appellare magnum cancellarium.