458
Multa his temporibus apprime necessaria didici e literis Excellentiae Tuae datis 20/30 Iunii2, quas 16/26 Iulii accepi.
Non desii his temporibus ostendere principibus proceribusque Galliae, quot copiae nostros urgeant, quam necessaria sit virium hostilium distractio maximeque per Germaniam, sicut quae ad affectam partem corporis proxime ponuntur cucurbitae melius avellunt humorem nociturum.
Scripsi semper ad Excellentiam Tuam aut Schoringium3 diligenter atque inter alia non omisi indicare, simul ac vidi magnos illos de Germania armis Vinariensibus4 impetenda strepitus in comitatum Burgundiae verti non alio, credo, consilio, quam ut facilior fiat permutatio cum Hispano5, qui et in Picardia et in Aquitania loca nonnulla Francici juris tenet. Id quo magis credam, facit, quod non literarum tantum, sed et mercium quarundam commeatus inter Galliam et Hispanenses populos restitui coepit multusque rumor est cudi inducias per pontificales ministros. Quae res si proveniat et forte Gallos in eo aut comitentur aut imitentur Batavi, videt Tua Excellentia, quanta in Suedos surrectura sit tempestas, ut jam maximae pecuniae a Gallis promissae suis temporibus respondeant, quod difficile speratu est; nam et fontes pecuniarum bello exarescunt et ingens earum pars viscatis tractantium manibus adhaerescit cunctaque hic impetu nullo ordine, nullo provisu geruntur. Itaque periit eis Ehrbrestenium.
Ransovius6 Hanovia quotidie ad me scribit, quae ipse in regium militem fecit impendia nulla ex parte sibi resarciri. Et Ransovii copiae stipendii penuria diffluunt et landgravius7 multa habet, quae queratur.
Batavis pro sesquimillione CCC millia florenorum persoluta sunt. Princeps Arausionensis8 hanc quoque morae suae causam praetexuit diuque cunctatus, postquam minis perquam sumptuosis hostem in Flandriam traxit, in Bredam se vertit ita curans publica ut privata domus suae commoda non negligat.
Haec dum scribo nuntios a D. Camerario9 accipio de D. Bannerii10 a Torgavia discessu plane congruentes iis, quae modo vaticinabar. Video bellum nostros gerere majore Germaniae quam suo malo. Verumtamen etiam vincendo tam diu exhauritur viris Suedia et praeter imperatorem11, Saxonem12, Brande-
459
burgicum13, Bavarum14, episcopos15 jam licet et Polonum16 certis hostibus annumeremus devinctum Austriaca affinitate17 in cuncta nobis infesta sub alieno nomine aliquamdiu, si qua major occasio se dederit, etiam cum induciarum credo contemptu.Regis Daniae18 semper suspecta Suedis vicinia periculosior etiam fiet, si quo tendunt ejus consilia, Hamburgum Bremamque suarum virium accessionem fecerit.
Haec cuncta quin observentur satis eorum animis, quorum res Suedica in manu est, plane non dubito. Non possum tamen non meam quoque pro eis curam et bonae pacis desiderium in sinum Excellentiae Tuae deponere. Hanc tamen pacem neque ex marchionis Sigismundi19 neque e cujusquam Brandeburgicae domus opera sperare datur. Colonia civitas alienissima ad colloquium, quippe tota quanta est infesta nobis et cuncta circum hostilia insidiisque in nuntios et literas oportuna; pontificis vero legatus20 ne visurus quidem est protestantium quemquam nisi contumeliae causa fierique nequit eo res moderante, quin ludibria nostris multa devoranda sint. Veneti praeterquam quod nos minime eo loco habent, quo Franciae, Hispaniae et Angliae regna, postquam in Italia res Galli misere gesserunt, Hispano21 quaerunt approbare operam suam eaque de causa, qui hic nunc est Gallicae aulae perquam gnarus Contarenus22 it legatus in Hispaniam; et mos eorum ab antiquo est, ut ventus fert, ita velum vertere. Si imperator belli felicis spe tumet, nihil efficient pacificatores, si serio pacem cupit, poterit credo etiam sine illis per latentes personas transigi.
Anglorum consilia non ad societatem belli nosbiscum spectare, sed ut nostrorum armorum metu pacem suo magis quam nostro ex usu faciant, vidi dixique pridem; et jam XXVIII ab iis naves Dunkerkam, quam oppugnaturus putabatur princeps Arausionensis, commeatus resque alias necessarias attulere et Palatinus23 in Batavos rediit nullo ad bellum paratu lentam spem recuperandi Palatinatus consolaturus centenis florenorum millibus annuis, quae ei promittit rex Angliae24 fratrique ejus25 vicena. Actibus respondent sermones legatorum, qui hic sunt26, nihil opis certae pollicentes et inde facile collectu non aliud eos agere quam ut se pacis arbitros faciant; sed haec ex ipsis, quae Hamburgi, aut si quis reperitur Hamburgo locus aptior, habebuntur colloquiis, apertiora fient, praesertim si
460
initium inde fiat, explicate ut dicant, qua conditione Suedos pacem facere cupiant.Landresium cardinalis Valetta27 multo prius quam speraverat 23 hujus mensis novi Calend. in regis Galliae28 redegit potestatem. Eo negotio expediti poterunt et illi et Millerei29, qui ad Caletum est, miles et Castilionaeus30 cum iis copiis, quibus modica Luxemburgici agri praesidia expugnat, majus aliquid aggredi diversoque metu distrahere cardinalem Hispanum31 pecuniae indigum; nam quae ab Hispania mari ei mittebatur, aut ventis aut Batavorum fretum obsidentium formidine prohibita tardatur.
In Italia Hispanorum exercitus ab Asta non longe est, quid acturus incertum.
Scire velim, verumne sit, quod dicitur, ab electore Brandeburgico demotum honore Golsium cancellarium32, quod amicitiae cum Suedia suasor semper fuisset.
Picolominius33 aegrotare Treveris dicitur.
A D. Schorlingio literas accepi datas 27 Iunii34 et 4 Iulii35 cum chartis literas comitantibus, pro quibus omnibus gratias ago. Tuam vero Excellentiam rogo, mihi ut bene velle pergat et, si qua in re utilis ei esse possum, imperet.
Excellentiae Tuae observantissimus eique addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 21/31 Iulii 1637.