eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3190. 1637 augustus 3. Aan M. Ruarus1.

    Vir praestantissime,

    Quem mihi commendasti, vir doctissime ac praestantissime, Andreae Conradi

    468

    filium2
    , ejus consuetudo suavis mihi fuit, fecerisque rem mihi pergratam, si ejus probitatis ingeniique juvenes saepe ad me allegaveris. Optima enim est negotiorum gravium intermissio ad amoenitatem literarum et prioris aetatis studia se recipere interdum et refoveri amicorum mitibus colloquiis.

    Libros, quorum mentio est in secundis tuis literis3, non accepi, alioqui ea, qua inter nos utimur, libertate mei judicii te facturus participem. Velim credas, si quid est, in quo tibi aut eis, quos caros habes, possim commodare, facturum me id non prompto tantum, sed et gaudente animo.

    Lutetiae, 3 Augusti novi Cal. 1637.

    Postquam literas ad te obsignaveram, vir praestantissime, relatum mihi a librario Slichtingii librum4 Meisnero5 oppositum legi. Video ab eo statui non adulterii tantum, sed et scortationis actum talem6 esse, qui hominem christianum, si subito moriatur, a vita aeterna sit exclusurus. Quod cum haud dubie et de aliis delictis aeque gravibus ac deliberatis sentiat, nihil habeo, quod contradicam. Verum non modo de scortationis, sed et de adulterii actu aliter sensisse Socinum7, videbar ex ejus scriptis didicisse. Nescio an me fallat memoria.

    Puto pervenisse jam ad te Clementis epistolam ad Corinthios in Anglia editam8; de ea quid sentias, ubi otium erit, discere amabo.

    Vale quam optime.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 348 (zonder postscr.); ibid., p. 452 (ten onrechte gedateerd op 5 augustus 1638); Ruari Epist. Cent. I, p. 196 (onjuist gedateerd op 3 augustus 1638, zonder postscr.); het postscr. in Ruari Epist. Cent. I, p. 197 (ongedateerd) en (foutief gedateerd op 26 februari 1634) in Epist., p. 123. Brief en postscriptum moeten overigens van 3 augustus 1637 zijn, gezien de vermelding van Andreas Conradus en diens zoon en - in het postscriptum - van het boek van Slichting, dat in 1637 verschenen is. Voor geadresseerde, Martinus Ruarus, zie men IV, p. 364 n. 2.
    2 - Zie hiervoor no. 3189.
    3 - Ontbreekt.
    4 - Jon. Schlichtingii a Bukowiec de SS. Trinitate, de moralibus N. & V. Testamenti praeceptis itemque de Sacris Eucharistiae & Baptismi ritibus adversus Balth. Meisnerum S. Th. Doct. et in Acad. Vitteb. Prof. Disputatio. 1637. Reeds eerder had Schlichting de strijd met Meisner aangebonden, In 1636 had hij n.l. uitgegeven: Qvaestiones Duae: Vna Num in Evangelicorum religione dogmata habeantur, quae vix ullo modo permittant, ut qui ea amplectatur, nullo in peccato perseveret? Altera Num in eadem religione quaedam cōcedantur Christi legibus inconcessa? Contra Balthasarem Meisnerum S. Theologiae Doctorem & in Academia Wittebergensi Profess. publicum, à Iona Schlichtingio à Bukowiec disputatae. Typis Pauli Sternacii Anno à Christo nato M.DC.XXXVI. De Pool Jonas Slichting (1592-1661) was predikant o.a. te Rakow en te Luclawice. In 1664 werd hij vanwege zijn in 1642 uitgekomen Confessio fidei Christianae illarum ecclesiarum, quae in Polonia Unum Deum, & Filium ejus unigenitum Iesum Christum, & Spiritum S. profitentur, per divinae veritatis confessorem verbannen. Hij is in ballingschap gestorven.
    5 - Balthasar Meisner (1587-1626), theoloog te Wittenberg.
    6 - Epist., p. 123 heeft: actiones tales esse, qui ... sint exclusuri (sic).
    7 - Faustus Socines (1539-1604) uit Siena, grondlegger van het socinianisme, een rationalistische stroming in het protestantisme.
    8 - Clementis ad Corinthios epistola prior in 1633 te Oxford uitgegeven door Patrick Young; zie V, p. 132 n. 3.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]