472
Excellentissime domine legate,
Quod si verum est, quod rerum militarium prudentes asserunt, entre tous les grands faicts de la guerre, estre le plus grand de faire une honorable retraicte, certe Banerius2 summam fortitudinis et prudentiae laudem meritus est in reducendo exercitu suo Torgavia Stetinum. Evocavit enim imperator3 plerosque duces suos, Gallassium4, utrumque Gotze5, Hatzfeld6, Marazin7, Geleen8, Schwartzenberger9, Klitzing10, cum universis fere copiis non tantum suis, sed etiam ligae electorumque Saxoniae11 et Brandenburgici12, ut unicum illum Banerium, cum virtute nequirent, numero saltem pessumdarent omnibus aliis imperii limitibus interim desertis ac derelictis. Qui vastus conatus, si, quod Deus avertat, ex voto successisset, quilibet facile iudicare potest, quid Suecis debellatis de Batavia, Gallia, Italia ac potissimum protestantibus imperii Ordinibus a pace Pragensi13 exclusis fuisset futurum. Nunc per Dei gratiam ex eorum faucibus elapsus vetera magni Gustavi14 munimenta Stetini reparavit, ubi securus hostem exspectat distributo equitatu suo in citeriorem Pomeraniam et Neomarchiam Wrangelio 15 Anclamium cum suis copiis digresso. Quae judicia mihi hodie Stetino de nostris, de hoste scribuntur, ne longior essem, inclusi16, e quibus de caeteris conjecturam facere licebit. Vix possibile videtur tam numerosum exercitum - se ipsos enim ad 60 000 aestimant, a nostris ultra 30 m. praeter impediment(a) aestimati - diu iis in locis simul contineri posse ob annonae pabulique penuriam. Et hodie Berlino nunciatur, moveri Croatos cum Gallassio et Gelenio versus superiora. Si enim manserit, seipsum consumet; sin se diviserit, relicta pars, cum Deo, nostra erit!
Landgravius17 cum Kingio18 et Ranzovio19 Visurgi relicto his diebus Westphaliam repetunt, ubi magnos progressus facturi sperantur evocatis inde Werthio20 in Bavariam vel Burgundiam, in Brabantiam Piccolomineo21, principe Auriaco22 Bredam Gallisque cum triplici exercitu Artesiam infestantibus.
473
Benfeldio et Argentina hodie literas cepi, quae continent reliquias Lotharingici23 caesas a Vinariensi24, duce ipso saucio Vesontionem illato, et iam transitum Rheni serio urgeri. Faxit Deus, ut Gallici Batavicique duces strenue suis quique locus pergant, sentient, cum bono Deo, mascule secundantia arma nostra.
De pace nihil auditur. Mera enim ludibria fuerunt Brandenburgici tractatus lucrando tempori conficta, donec omnes .... duces coirent. Sed malum consilium consultori pessimum: ...... enim sibi ipsi subditisque suis tot cum hospitibus irreparabi ...... nobis majora commoda.
Faedus Anglo-Gallicum omnino conclusum asseritur. Evocato in Galliam St. Chamondio25 - intra paucos dies hinc discessuro - Davausius26 baronem de Rorté27 nomine Galliae, Averius28 alium in Sueciam hac septimana expediunt significatum acta invitatumque S.R.M.tem29, ut legatos Hamburgum mittat subscripturos quoque dicto faederi. Dn. de Wijk30 nomine Angliae, Galliae vero Dn. Chamondius regem Daniae31 invitant, princeps Palatinus32 cum Poswelio33 - an Charnace34 etiam, incertum hic est - Batavos. Sed revera mihi fassus est tauqfe35 faedus quidem delineatum esse, non autem vel datum vel signatum, imo nec in formam instrumenti redactum adeoque nihil inter Angliam Galliamque conclusum, nisi articuli a caeteris quoque quorum interest, signentur. Ita, meo quidem exiguo judicio, aliquid quidem valiturum magnifico nomine videtur terrendo hosti: re vera cassum et inane, effectu tandem nullum fore. Quid enim si serio ageretur, ante annum sperari potest? Intra quod tempus, bone Deus, quam multa cadent intra calicem et labra suprema.
Exspectavi diu et adhuc exspecto nuncium e Suecia peculiarem cum ratihabitione pactorum Wismariensium et mandatis, quid circa ejus traditionem reciproce stipulabor. Certa quidem est, sed lente procedit ob tarditatem procedentium in Germaniam armorum Gallicorum.
Ignoscat, quaeso, E.T. libertati calami. Caetera secum reputet. Valeatque et faveat.
Exc. S.ae.
Observantissimo36
servo
J.A. Salvio m.p.
Hamburg.
25 Jul./5 Aug. 1637.