eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    514

    3220. 1637 augustus 22. Aan J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine,

    Iam nunc accipio literas Excellentiae Tuae datas 25 Iulii/5 Augusti2 et pariter cum iis judico maximam D. Bannerio3 laudem accessisse ex hoc receptu. Alia sunt fortitudinis opera, hoc vero prudentiae, quae cum inter omnis vitae humanae decora tunc etiam in militia excellit. C. Caesar apud Lucanum4 in mari a gravi tempestate deprehensus sic loquitur:

    ‘Quantusne evertere’ dixit ‘Me superis labor est, parva quem puppe sedentem Tam magno petiere mari?5

    Paria dicere Bannerius potest, unius nec maximi exercitus ductor, tot petitus exercitibus undique in se coactis, amicis nihil aliud quam spectantibus. Ergo quod tantis adversum se coitionibus elusis ad tuta pervenit, gratulandum ipsi, gratulandum Suediae, gratulandum et iis, quorum interest nos salvos esse, qui sane plures sunt quam qui hoc intelligant aut, si intelligunt, profiteantur. Credibile sane est tantas copias, quae nostros insectantur, sibimet ipsis brevi graves fore. Et jam ex Germania literae nuntiant partem eorum retroiisse in Rheni ripam ferme sex mille.

    De rebus Gallicis video ad nos saepe laeta magis quam vera adferri. Ego sicut illis opto prosperrima, ita auctor nisi rerum aut certarum aut valde probabilium haberi nolim.

    De Breda, quin ad dominum suum reditura sit et quidem brevi, non dubito. Galli post gestas res hoc anno neque spernendas neque maximas satis puto habebunt tutari sua, quando desperatis Bredae rebus promtum erit cardinali Hispano6 Belgicas vires eo vertere.

    Elector Brandenburgicus7 pacis ultra aequum avidus nihil aliud quam hostem putavit.

    Quae super federe suo cum Gallis8 restabant difficultates, eas omnes nunc sublatas praedicant Angli9: sed id suspensum est iis conditionibus, quarum exitum vix sperare est. Interim nihil pro Palatinis10 fit, nulla belli onera subeunt Angli, fruuntur commerciis, operam suam Austriacis jactant.

    Wismariensium pactorum11 valde hic expetitur probatio neque dubium

    515

    habeo, quin facile impetraturus sis ab eis et pecuniae nonnihil et ut ea mutentur, quae magnus dominus cancellario12 minus placebant.

    A Daniae rege13 non video, quid sperari possit, nisi ne nobis noceat. Nec aliter judicare de eo mihi videntur Angli.

    Ivoium in Lutzenburgico cepit Castilionaeus14 octingentis militibus defensum. S. Pauli fanum desertum ab hoste incendit miles cardinalis Valettae15, isque Hesdinum ire creditur; nam Montem Hannoniae bonis cum copiis tuetur Piccolominius16.

    Femineae molitiones contra eos, qui nunc plurimum possunt, in causa fuere, cur quidam ex reginae17 cubiculariis caperetur et torqueretur. Abbatissa Vallis Gratiae18, quae fratrem habet Vesontionis praefectum19, demoveretur loco, literae ibi atque alibi caperentur ab ipso, quod magnae rei creditae inditium est Franciae cancellario20. Alius nobilis e reginae domo relegatus21.

    Literae ex Germania metum indicant pro Erfurdo, Hanovia, Lunemburgo. Bis mille Croati ad Norimbergam conspecti, Hanoviam contra ire creduntur. Waertium22 alii in Bavaria, alii in Badensi agro aiunt esse.

    Sabaudum23 adhuc Itali tanquam respectantem ad Hispani24 amicitiam suspectant. Nihil ibi terra nec plus mari geritur.

    Excellentiae Vestrae servus observantissimus
    H. Grotius.

    Scribebam 12/22 Augusti 1637.

     

    Rustici quidam eorum, qui arma contra regis25 imperium sumsere, caesi in agro Quercinio; sex millia fert rumor cuncta in majus augens.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 353. Antw. op no. 3194. Johan Adler Salvius was Zweedse hofraad en gezant; hij resideerde te Hamburg en te Osnabrück.
    2 - No. 3194.
    3 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér. Vgl. ter zake no. 3194, p. 472.
    4 - De latijnse episch dichter Marcus Annaeus Lucanus (39-65) uit Cordova.
    5 - Lucanus, Pharsalia V 654-656.
    6 - Don Fernando; zie IV, p. 412 n. 11.
    7 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    8 - Zie no. 3166, p. 426 n. 4.
    9 - Waarschijnlijk bedoelt Grotius de beide Engelse gezanten in Parijs, de ordinarius John Scudamore en diens extraordinarius collega Robert Sidney, graaf van Leicester.
    10 - De beide paltsgraven Karl Ludwig en Ruprecht; zie VI, p. 285 n. 3.
    11 - Het verdrag van Wismar tussen Zweden en Frankrijk werd op 30 maart 1636 gesloten, doch eerst in het najaar 1637 geratificeerd.
    12 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    13 - Christiaan IV.
    14 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    15 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    16 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi, bevelhebber van Ferdinand II.
    17 - Pierre de La Porte, hoveling van de Franse koningin Anna van Oostenrijk. Vgl. ter zake nos. 3215 en 3217.
    18 - Louise de Milley.
    19 - Niet geïdentificeerd.
    20 - Pierre Séguier.
    21 - Hercule de Patrocle-Seguin.
    22 - Johan van Werth, ruiteroverste in dienst van de keizer.
    23 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    24 - Philips IV.
    25 - Lodewijk XIII.