eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3217. 1637 augustus 22. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Cum omnes Suedos fraterno ut debeo amore complector omnemque materiam quaero, in qua id possim ostendere, tum vero ejus juvenis, quem mihi Tua Sublimitas commendat, Haraldi Andreae2 praeclaros conatus patriae se reddere studentis utilem, quantacunque in me erit ope, adjutabo. Mihi cuncta Tuae Sublimitatis imperia exsequi, haec autem etiam sine imperio exsequi persuave est.

    Femineae quaedam molitiones ad turbandas res cardinalis Riceliaci diligentia in herba oppressae sunt. Quidam ex reginae3 cubiculariis in domo ducis Chevreusii4 ab ipso cancellario Franciae5 jussus exhiberi captusque est et literae quaedam, quae apud eum servabantur. Inde ivit cancellarius idem in monasterium

    509

    religiosarum Vallis Gratiae; ibi quoque literae quaedam captae statimque ab archiepiscopo Parisiensi6, qui cancellarium comitabatur, demota abbatissa7 e comitatu orta Burgundiae fratremque habens praefectum Vesontionis8. Surrogata ejus in locum alia9. Ducis Chevreusii uxor10, quanquam apud Turones absens hoc, quicquid est, consciverat. Itaque Lochum abducta est et abbatissa illa in monasterium satis longe hinc Charitatis. Reginam11 haec spectant omnia eique Vindex12 jussit significari nescio quid. Ex eo alter alteram non vidit nisi in ecclesia. Felix est Eusebius13 in praeveniendis iis, quae adversum se multa struuntur.

    Princeps Margareta14 oravit per literas, ut nuptiae suae sicut a parlamento damnatae sunt, ita ab eodem parlamento probentur. Responsum est pati posse regem15, ut eam uxorem frater, si vult, habeat, sed ita ut matrimonium secundum leges contrahatur, non ut quasi ante contractum valeat.

    Heri apud Venetum16 fui. Is mihi praelegit responsum, quod latine datum est Viennae ipsorum ibi res agenti17, postquam literas tuti itineris pro foederatis Galliae - ita verba habebant - poposcerat. Exemplum tamen mihi non dedit. Ait in eo imperator18 partem eorum, pro quibus posceretur, ipsos id nolle, ut Wirtembergicum19 et Argentorati civitatem. Ceteros quoque imperatoris subditos ac vasallos Galliae foederatos esse nullo jure posse. Aequum, ut regi cuique jus relinquatur liberum de suis statuendi subditis. Etiam in Ratisbonae cum Gallia conventis id primum esse, ne alter alterius jussa detrectantes subditos adjuvaret. Cum Suedis agi jam coepisse20. Si tamen hi abruptis coeptis colloquiis mallent Coloniam mittere, quod se non arbitrari, non negaturum se petentibus literas tuti itineris. Sed nec Batavis si id postularent. Addebat imperator ita se credere Venetos quod hac in re agerent, magis agere, quod rogati a Gallis operam negare non potuissent quam quod ipsi postulata aequa existimarent.

    Ea occasione delapsi sumus ad sermonem de conditione principum Germaniae: in possessione eos esse a multis saeculis foedera faciendi patriam communem non laedentia. Ut cum talibus egisse imperatores saepe. Denique illustre adferebam argumentum ex pace Verbiniana21, in qua regum uterque plurimos Germaniae principes ut socios atque amicos suos comprehensos voluisset. Et quia Sabaudum22,

    510

    pro cujus legatis23 datae essent literae, plus habere juris quam Germaniae principes caesariani dixerant, disserui eum quoque vasallum esse imperii ejusque per Longobardiam vicarium. Quod vero Germaniae principes praeter homagium etiam judiciis, quae Spirae nunc exercentur, teneantur, in eo par ipsis in alios jus quale aliis in ipsos tantundemque eis accedere quantum decedere. Nam et ab ipsis quosdam legi judices; et ipsum imperatorem ibidem conveniri. Illud addebat Venetus dixisse imperatorem, ni ipsum ut imperatorem agnoscat rex Galliae, se quoque eum pro rege Galliae non habiturum. Mihi videntur ne inchoari quidem ulla posse colloquia, si in limine ea offensa jaciatur.

    Invitanti nos ad Coloniensem conventum eidem Veneto dixi eum locum nostris hominibus infestum cunctaque circumjecta et literis et commeantibus minari periculum. Idque facile ei persuasi. Ceterum ita me arbitrari sive Hamburgum sive Haga placeret ponendis ad pacem fundamentis, facile Suedos aptaturos se amicorum desideriis idque tam Anglis quam Gallis significatum.

    Ex Helvetiis habemus conventuros Rhaetos et, ut videtur, probaturos, quae acta sunt Mediolani, mitti ab iisdem legatos24 in Hispaniam. Nolle Helvetios transitum per suas terras dux Bernhardus25 capiat tum ob alia, tum quod Constantiae metuant.

    Ex Italia multum imminutum morbis Hispani26 exercitum; in Vercellensi agro saevam fuisse populationem; plura indies erumpere indicia arcanae conventionis Hispanum inter et Sabaudum. Exspectari a Crequiaco27 V M peditum, equites D CC; sed credo non admodum in promptu esse id auxilium. In regno Neapolitano refoveri classiarium militem et ad novos mari conatus impulsorem esse Oquendum28 petito etiam a Majorica milite. Quae de Batavis captae sunt merces praeter naves29, ipsas estimari millione et CCC M scutatorum. Ab iis cum Livornum perductae essent, magnam pecuniam accepisse ducem Etruscum30 pro ea, quae sibi a regno Neapolitano deberetur; Genuatibus etiam per Hispaniam prohibitum quos ibi reditus habent alienare.

    Pontificis31 malo loco esse valetudinem. Is si moritur fitque, ut credibile est, ad Hispani32 nutum pontifex, poterit ea res Gallos excitare ad ea consilia, quae a rebus protestantium minus erunt aliena.

    Haec postquam scripseram, intelligo adversus reginam33 illamque Chevreusii mitigatum; regiis [iussis]34 sunt tamen nobiles quidam de domo reginae35 relegati.

    511

    Ivojum in Luxemburgico octingentis militibus defensum subegit Castilionaeus36. Sancti Pauli Fanum in Belgico fine ab hoste desertum cardinalis Valettae37 cessit militi. Nunc hi Hesdinum petere dicuntur: vix est, ut quicquam magni agant hoc anno.

    Nescio, an pro certo affirmare ausim, quod Galli praedicant, transgressos Rhenum apud Rhinavium Benfeldio non procul, Haillerium38 primo deinde, cum suis ducem Bernhardum. Literas enim nondum habemus de ea re.

    Gunichaudus iesuita39, quod mirum in ejus societatis homine, nisi40 quod hoc modo alia sua purgare quaerunt in ecclesia hic insigni, quae est Germani Antisidoriensis, publice dixit homines esse judicii exigui, qui de belli hujus, quod nunc rex gerit, justitia disputent. Se ex cathedra veritatis affirmare omnibus paratumque id se vel suo signare sanguine justissime proque ipsa religione sumpta haec arma tenerique omnes regis subditos et bona et vitam tam sancto proposito devovere. Nisi enim se rex opposuisset sese, eo abitura fuisse Hispani regis consilia, ut pontificem suum faceret eleemosynarium.

    Piccolominius41 magno cum exercitu Montem Hannoniae tegit.

    Plura nunc non erant, nisi ut, quod semper facio, Deum precer, Excellentissime atque Illustrissime Domine, pro rebus regni, reginae42 Tuaeque Sublimitatis prosperis.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 12/22 Augusti 1637.

     

    Rusticae seditionis millia aliquot in Querciaco agro caesa. Metuere Germanos video Erfurdo, Lunemburgo, Hanoviae. Johannes Waertius43 in Badensi agro VIII millia, sex ad Rhenum habere Savellius44 creditur.

    Iam nunc nuntium certum accipimus de Rheno transito a duce Bernhardo et aliquot post diebus caesis Waertii copiis, cujus rei historiam ita ut a filio45 qui apud ducem Bernhardum est, mihi mittitur hic addo46. Scribit mihi dux, ex quo hinc abiit, XXII obsidiones tum magnas tum parvas sibi peractas.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 351; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 382. Gedeelt. in vert. bij Brandt-Cattenb., Leven II, p. 121.
    2 - Harald Andersson Appelboom (1612-1674). In 1631 had hij zich te Franeker aan de hogeschool laten inschrijven. Hij werd Zweeds agent in Amsterdam in 1642 en in 1652 belast met een missie naar Engeland. In 1639 begon een levendige correspondentie tussen Appelboom en Grotius.
    3 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk. De gearresteerde Pierre de La Porte had een kamer in het hôtel de Chevreuse, rue Saint-Thomas du Louvre.
    4 - Claude de Lorraine, hertog van Chevreuse.
    5 - Pierre Séguier; vgl. no. 3215, p. 507 n. 1.
    6 - Joannes Franciscus, kardinaal de Gondi; zie III, p. 456 n. 2.
    7 - Louise de Milley.
    8 - Niet geïdentificeerd.
    9 - Marie de Burges.
    10 - Marie de Rohan, hertogin van Chevreuse.
    11 - Het woord staat in cijfercode: 66.74.113.266.56.71.78.70.61.217.
    12 - Codenaam voor (de koning van) Frankrijk.
    13 - Schuilnaam voor De Richelieu.
    14 - Margareta, zuster van Karel IV, hertog van Lotharingen. Zij was op 3 januari 1632 in het geheim gehuwd met de broer van de Franse koning, Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans. De koning had op de Franse bisschoppen aandrang uitgeoefend om dit huwelijk ongeldig te verklaren, doch paus Urbanus had zich hiertegen verzet.
    15 - Lodewijk XIII.
    16 - Alvise Contarini di Nicolo.
    17 - Giovanni Battista Ballerino.
    18 - Ferdinand III.
    19 - Eberhard III, hertog van Würtenberg.
    20 - Vgl. Grotius' brief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 12 [maart] (no. 2990).
    21 - De vrede van Vervins, gesloten in 1598 tussen Frankrijk, Spanje en Savoye.
    22 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    23 - Mij niet nader bekend.
    24 - Voor hun namen zie men no. 3096, p. 325 n. 5.
    25 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    26 - Diego Mexia Felipes Guzmán, hertog van San Lúcar de Mayor, markies van Leganés, Spaans gouverneur van Milaan.
    27 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    28 - Antonio Oquendo, Spaans vlootvoogd.
    29 - Vgl. hierover no. 3196 p. 475 n. 10.
    30 - Ferdinando II de Medici, groothertog van Toscane.
    31 - Urbanus VIII.
    32 - Philips IV.
    33 - Het woord staat in cijfer: 4.33.9.2.78.27.23. De lezing der Epist. is gemutileerd. De hier gegeven conjectuur is die van de uitgevers van de Oxenst. Skrifter.
    34 - Het woord ‘regiis’ staat in cijfer: 66.72.1009.56.2040.113.
    35 - Dit woord staat in de tekst in cijfercode: 66.72.9.71.31.98.
    36 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    37 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    38 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    39 - Niet nader geïdentificeerd.
    40 - De lezing der Epist. luidt: uti.
    41 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    42 - Christina van Zweden.
    43 - Johan van Werth, ruiteroverste in het keizerlijke leger.
    44 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    45 - Diederik de Groot.
    46 - Deze bijlage ontbreekt.