eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3212. 1637 augustus 19. Aan J.F. Gronovius1.

    Legi Statiana tua2, vir doctissime, non mediocri cum voluptate, pridemque nihil habui, quo magis luberet graviora negotiorum interstinguere. Multis locis et hujus et aliorum scriptorum affudisti haud dubiam lucem; multis vocibus parum notum vulgo sensum ex intimis doctrinae penetralibus dedisti. Multas locutiones e latebris eduxisti, quare ut ita pergas rogo hortorque.

    Epistolae quam dudum est quod ad me miseras3, responderam epistola4 satis longa, in qua annotaveram quaecunque a me olim, Silvas Papinianas cum legerem, margini erant allita; miror eam ad te non pervenisse. Habeo ejus exemplum, sed non mitto; foret enim inutilis is labor, cum pleraque partim abs te partim ab aliis, quos ego non videram, sunt occupata, quaedam autem mea cogitata ita probabilia, ut alia non minus probabilia tibi aut aliis in mentem venerint. Neque vero legi tantum tua haec, sed et alios viros eruditos, quales multos habet Lutetia, ad eorundem invitavi lectionem. Ita non ego tantum tuis faveo studiis, sed et multos tibi fautores colligo.

    Vale, mi Gronovi.

    Tibi volens optime
    H. Grotius.

    Lutetiae, 19 Augusti 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 351. Antw. op no. 3170; beantw. d. nos. 3233 en 3267. Voor geadresseerde zie men V, p. 229 n. 2.
    2 - Johannis Frederici Gronovii in P. Papinii Statii Silvarum Libros V. Diatribe. Hagae-Comitis, Ex Officina Theodori Maire. MDCXXXVII.
    3 - No. 2775 (dl. VII, p. 409).
    4 - Brief no. 2815 (dl. VII, p. 468), die Gronovius nooit heeft ontvangen.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]