Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Die lunae proxime exacto Silvanectum profectus, postridie apud Chantiliacum regis2 alloquendi habui copiam.
Gratulatus ei de hujus anni prosperis actisque gratiis pro tantis curis atque
527
laboribus in rem communem veni ad res ducis Bernhardi3 et, quando is jam Rhenum transiisset ibique immuniisset sese, rogavi, ut augerentur ejus copiae eique vires darentur non modo ad tenendam sedem jam captam, sed et ad promovenda arma sublevandosque eorum animos, qui jam sub gravi jugo in Germania gemunt. Nostros Suedos nulla in parte defuisse officio, sed cum alibi cessaretur, coortis cunctis hostibus in marescallum Bannerium4 nihil ei reliquum factum extra prudentem receptum. Nunc in id laborari, ut ei submittatur novus e Suedia miles ad invadendam Silesiam aut hostium alia. Pacis colloquia discussa a nostris, ideo quod appareret dissidium inter ipsos regemque a caesarianis quaeri.Rex se vicissim reginae nostrae5, sorori suae dixit precari fausta omnia. Laudavit valde Bannerium ostenditque se rationes consiliorum ejus bene intelligere. Duci Bernhardo velle se tantum militis mittere, quantum maximum ferre Gallicae res possent. Haud dubie eo tendere hostes, nos ut dissocient. Id vero unice cavendum.
Dixi ego praeterea datum nostris legatis mandatum agendi cum legatis ipsius de nexu propiore. Id vero rex silentio praeteriit.
Cum Anglis6 quotidie agunt Chavigniacus7 et Bulionius8 et, quid agant, celant nos sedulo. Signatum utrimque foedus aiunt Angli. Bulionius negat quicquam peractum, nisi et Suedi accedant et Batavi; urgerique se, ut aliquid seorsim conceptum signent, verum se non properaturos; probarique volebat videri quod ego dicebam, qui pacis nostrae participes esse vellent, eos aut aperte debere in causam descendere aut certe et onerum belli subire partem.
De regina9 mire rumores aulici magno consensu aiunt eam, cum intelligeret deprehensas esse literas suas, quas per Angliam in Hispaniam miserat notasque intellectas, et super eis rebus interrogaretur, ad regis indulgentiam confugisse fassamque coram novem testibus, in quibus paenitentiarii et regis et ipsius10, rerum belli a secretis Noyerius11 se Hispanis significasse rationes disturbandi foederis Anglici, indicasse loca Galliae invalida, consilia Gallorum in urbes Belgicas, et ne quid Hispani crederent Batelerio12, monacho minimorum societatis, qui missus in Hispaniam fuerat sumto praetextu exsolvendi voti, quod S. Isidoro regina fecisset: revera ut animos potentum circa pacem bellumque exploraret. Neque haec confessam tantum, sed et sua manu signasse addita et mentione condonatae alterius culpae, cum anno 31 cum Farginia13 molitiones quasdam habuisset Galliae rebus contrarias. Addunt dictum ei a rege in Hispania non condonari talia vetitamque in exteras regiones quicquam scribere nisi subscri-
528
bente Senesaea14, quam ipsi rex comitem dedit. Qui vero cardinali15 male volunt, ficta haec esse dicunt omnia, nihil repertum in literis; id vero restitisse, ut qui matrem16, fratrem17, regii sanguinis principes18 omnes regi reddidisset invisos, nuper et caram regi puellam Fajettam19 expulisset aula, nunc et in thalamum regis inferret discordiam et reginae exitio vacuum faceret locum Combalettae20 matrimonio, quae liberos in Gallia regnaturos undecunque quaereret. Sed reginae dejectus animus vultusque, etiam ex moerore morbus et infrequentes apud eam principes feminae credibile faciunt aliquid admisisse eam monachis suasoribus, quod ipsa crederet in rem cessurum religionis romanae eorum malo, quos haereticos vocant. Auditus jam quater cubicularius reginae21, qui in Bastilia servatur. Multi quotidie de reginae domesticis amandantur. Bonum hinc sperari unum potest implacabilius inter Hispanos Gallosque odium accedentibus ad causas publicas privatis insuper offensis, quanquam nuntii pontificii22 sermones promittunt inducias.Bulionius, cum ei adessem, dixit et hoc omnis pecuniae, quae nobis promissa esset23, etiam chartas ad S. Chaumontium24 transmissas. Sed eum regia pecunia satis libere ad res uti alias nec Bulionius dissimulabat et affirmat gnarus talium Heufdius25.
Ab Anglis illud, quo nos vocarent, colloquium trahi quam diu vellent, posse atque interim impediri pacificationem nostram nosque in bello teneri Anglis spectantibus tantum fatebatur idem Bulionius.
Mitto tabellam26 munitionum, quas in Rheni insula inque ripa ulteriore fecit dux Bernhardus a filio27 mihi transmissam. Addo et historiam a Gallis editam28, ut cum ea, quam a duce Bernhardo acceperam, comparetur.
De Manicampii29 fideli opera, quae dicunt, non mentiuntur. Ceterum neque Haillerius30 neque quisquam e Gallis auxilio ducis a rege datis, cum Rhenus transiretur cumque depelleretur Waertius31, adfuere.
In Belgico fine nihil fit aliud, nisi quod ad Malbodium diligenter se Galli
529
muniunt. Mitto et Marini32 literas, qui de Vesontione quod dicit in eo fallitur.Reginae inter cetera et hoc objicitur, quod dixerit se, si optio detur, ut aut Delphinum pariat aut pacem faciat, hoc praelaturam.
Intelligimus a Rhaetis legatos33 ire in Hispaniam testandi obsequii causa et ut firmentur aut etiam augeantur concessa a Leganesio34. Eosdem a Leganesio urgeri, ut promissum Hispaniae in usus militem sine mora mittant. Missum et a duce Parmensi35 legatum36 in Hispaniam de suis rebus. Cairum oppidum in via, qua ad Finale itur captum a Gallis et Pedemontanis, quos nunc imminere Carcanae, loco inde haud ita multum absito.
Jam nunc nuntii adveniunt rei non magnae, sed quales quotidie evenire inter propinquos hostes necesse est, ad Belgicum finem captum a Gallis oppidulum Bellimontium et municipium Soram.
Haec supra nihil nunc habeo, nisi ut Deum precer, Excellentissime et Illustrissime Domine, res ut regno, reginae tuaeque Sublimitati secundet.
Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
H. Grotius.
Lutetiae, 19/29 Augusti 1637.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senator et Cancellario.