530
Praestantissime Domine,
Binas jam nunc eodem tempore abs te accipio literas magno satis scriptas2 temporis intervallo, 13/23 Maji3 et 18 Julii4 ut hic numeramus. Appelbomius5 jam ante quindecim hos dies tradiderat quas ei dederas, atque eis jam respondi6.
Nihil magis est necessarium quam augeri mareschallorum nostrorum copias. Rex7 promisit mihi se et illas, quas habet dux Bernhardus8, aucturum, ut is in transrhenanis locis quam cepit sedem tueri atque inde ulterius promovere se possit. Dixi regi multa de pace, quae Suedis offerantur ab hominibus caesarianis.
De cancellario Sultani9 quod scribis nosse pergratum est. Novos delectus nostros e Scotia per fretum Danicum transiisse nondum audio.
Galbae10 de Vespasiano11 pauci sunt, qui non faveant contra Sophos12. Sed horum erit aut vires parare proprias, quae sufficiant, aut amicos circumspicere.
Ransovii13 copias diffluere audio stipendii penuria neque ipsius privatae opes sunt, quantae Crassi14, ut ex suis reditibus exercitum alere possit.
De Ridweno15 dolet mihi deseri ab eo res Suedicas. Quid Barclaio16 responsum sit, jam vidi.
De Tibullo17 quod scribis, ejus rei apud me quoque mentionem injecerat18 Alexandrinorum major19. Respondi plane, ut ibi responsum scribis, eamque
531
formam in prioribus sermonibus paris argumenti servo. Neque enim alia reperiri potest minus ansata.Magnum D. cancellarium20 rectius nunc valere et Suedici regni et totius Europae et, si ad tanta privati etiam aliquid licet addere, nostrum utriusque gaudeo causa.
Literas abs te ab Hollandia D. Spiringio21, si Lutetiam ad Heufdium22 inscribas, recte perventuras arbitror.
Mullerum23 exspectabimus nihilque omittemus circa eum, quod nostrae erit copiae.
Episteinius24 immerito de me queritur. Post rixam inter meos et Anglorum homines25 Renaudottus26, rumusculorum venditor, narrationem chartis suis inseruerat, in qua Anglos praeposuerat Suedis ita dubio sermone, ut intelligi id inter nos transactum posset27. Vocavi ad me Episteinium, cui cum Renaudotto lucri societas est. Dixit ita se esse necessarium Renaudotto, ut sine dubio ipsius causa facturus esset, quod volebam, id est ut in alia charta vicissim Suedos Anglis praeponeret. Ursi eum id ut faceret. Spopondit se non laboraturum tantum, sed et effecturum: sed rogavit, ut ego quoque anniterer misso ad Renaudottum meorum aliquo, quod feci. Cum is parum auscultaret, bis terve Episteinio aurem vulsi, ut praestaret quo susceperat. Ille vero accusare Suedos tardae solutionis, dicere sibi undequaque quaerendam vitam, in Renaudottum nullum sibi imperium. Ut magis eum impellerem ad id procurandum, quod ipsius esse in potestate ex ipso cognoveram, dixi, si bonam hac in re praestaret operam, me quoque ipsi opitulaturum, ut ei solveretur, quae ipsi assignata erat, pecunia. Adeo promovi nihil, ut pro bona opera consilium mihi daret, sane28 absurdum, ut Renaudottum in jus apud parlamentum vocarem. Angli qui non in bellum, ut nostri, sed in nugas plurimum expendunt pecuniae, facile largiendo nos vicere apud homines nugatores. Haec ipsa est rei veritas, cujus29, quanquam satis in meo dicto fidei esse arbitror, testes habeo.
Academias apud vos30 scholasque in melius restitui gaudeo et sunt eae quoque res non indignae cura viri principis.
De Duraeo31 quid responderint Upsalienses, vidi: si quid ultra in eo negotio geretur, sive id procedat, sive cessim eat, doceri gaudebo; ego quoque difficultates non parvas video, sed non omnino insuperabiles.
Antiquarius hic quidam32 Britannorum Armoricorum originem, quam eruditi
532
omnes ex magna Britannia petunt, vocis quodam sono non abludente sperat se in Prussia posse reperire ejusque rei signa undique indagat. Si quid tibi forte eo pertinens in manus venerit, rogo id ne invideas, non dicam mihi, cui illud commentum non persuadetur, sed ipsi.Vale, vir eximie.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
19/29 Augusti 1637.
Epsteinio tantum abest ut male velim negotium ejus pecuniarium maxima cum sollicitudine magno D. cancellario, D. Spiringio, postremum etiam Heufdio commendavi nec destiti, priusquam confecissem. Sed publica existimatio privatis gratiis antehabenda est.
Borthwykum33, de quo scribis, audio hominem esse, cui sine fidejussore credi non debeat.
Ex comite Licestrio intelligo Redwinum34 jam militem pro Suedis scribere in Britannia35.
In dorso: Stockholmiae, die 15/25 Septembris 1637.