eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3233. [1637 eind aug. - begin sept.] Van J.F. Gronovius1.

    Hugoni Grotio.

    Illustrissime vir,

    Priorem epistolam tuam2, in quam coniecturas ad Silvas Statii3 conieceras, et datam a te et periisse eodem momento ex proxima4 didici, qui nuntius animum meum laetitiae ac moeroris divortiis mirifice distraxit.

    Laetabar quippe curae te petitionem habuisse meam et spem, quam olim de conatibus nostris conceperas, adeo servasse illibatam, ut dignas opinarere lucubrationes nostras, quibus tuae miscerentur. Dolebam vero et operam tuam utrique nostrum inutilem fuisse et diatriben meam egregia accessione fraudatam. Nam qua tu quidem πϱοφάσει desiderium meum supplantare studes, ea neutiquam satisfacit mihi, cui et iucundissimam fuisset videre, ubi in eadem vestigia incideremus, et nunquam ita perierit pudor, ut ubi sentires secus, mea cum tuis in contentionem venire vellem. Sed quando de his transegit casus et, quod exemplum servas, negas facere tanti, opto, ut quae ad Thebaidem et Achilleidem5 notata tibi exspectamus, meliorem viam ordiantur alite nec hiantes nos frustrentur.

    533

    Cum vero hoc quicquid est libelli adornarem, quia addidici semel, ita benigne te aestimare nostra, ut feras in illis memorari, te quoque vocari volui in partes et hac appellatione vili vino suspendere hederam.

    Senecae versus sunt in Troadibus:

    Duc, duc Ulysse: nil moror, dominum sequor. Me mea sequentur fata. Non pelago quies Tranquilla veniat, saeviat ventis mare, Et bella et ignis et mea et Priami6 mala. Dumque ista venient, interim haec poena in loco est. Sortem occupavi, praemium eripuit mihi7.

    Sategerunt hic viri incomparabiles: transposuerunt autem versus nonnullos; deinde ultimi verba leviter correcta ingeniosissime et multa cum eruditione sunt interpretati. Videndum primo, an vulgatus ordo turbandus non sit. Sunt enim duum generum imprecationes Hecubae8: priores audito se Ulyssi famulam destinari in ipsum Ulyssem9; posteriores viso Pyrrho10, cum recordaretur ab eo caesam Polyxenam11, ut hoc sanguine manes placarentur Achillis et classis solveretur, in universam Graecorum classem.

    Notavi vero hic mihi singulare artificium autoris. Quem ut in Hippolyto12 votum chori pro eo concepisse observamus alibi ex illo, quod postea Dianam, ut in Virbium mutatus impune videri posset, nec νεμεσητόν τι pateretur, providisse fabula narrat13; ita hic in persona Hecubae malas preces concipit ex iis, quae Ulissi, etsi sortem hanc, thesaurum quendam mali et velut Sejanum equum14, in Threcico litore reliquisset, postea evenere. Saevities pelagi quidem clare describi-

    534

    tur lib. V. Odysseae15 per Neptuni iram, in cuius periocha corrigendus Ausonius16: qui contextu ratis temere properatae navigationem solus aggreditur. Duodecima die tempestate commota, ex iracundia infestante Neptuno, trabium compago dissolvitur, quo casu proditur ultimae spei. Vulgo: properare. Contextus ratis temere properatae, quam Homerus σχεδίην πολύδεσμον17, quo priore verbo decies in ea re utitur. Sic Sallustio Iugurtha: castella aut oppida temere munita18; Ammiano: temere contextis ratibus19. Ventorum insania, cum qua conflictatus est Ulysses, tum in hoc ipso libro, ubi Neptuno inserviunt 20, tum in lib. X21 graphice pingitur. Bella, quae gessit cum Ciconibus, habentur lib. IX22 et denique in ipsa patria cum procis, de quibus Manilius:

    Ultimaque in patria captisque penatibus arma23.

    Ignis quid aliud est quam fulmen, quo Ulysses afflatus socii ad unum omnes post solis dilaniata armenta interiere? lib. XII24: Hecubae tandem et Priami quae potissima mala? nempe generasse facem, qua Troia conflagraret, potentissimum Asiae regnum everteretur, reges ipsi interirent. Unde Hecuba:

    Non cautus ignes Ithacus25 aut Ithaci comes Nocturnus in vos sparsit, aut fallax Sinon26: Meus ignis iste est, facibus ardetis meis27.

    Sic Ulysses mortem aptus est Telegoni filii28, quem ex Circe genuerat, manu. Hae ergo omnes ad Ulyssem solum pertinent nec sunt cum alteris confundendae. Qui me habebis, omnia ista habebis mala, nec enim cuiquam possessio esse possum, quem non infortunio mactem. Hoc enim credebant ex veteribus religiosi, qui cum hominibus scelerosis aut quarta luna natis aliquid rei suae commiscuisset, eadem

    535

    contagione supplicium illorum pati. Unde apud Euripidem in Supplicibus29 ad Adrastum30 Theseus31: ´´ Αδϱαστε, ϰἀμοι μή ᾽ναμίγνυσϑαι τύχας τὰς σας. Sequitur dignissimus vindice nodus, quem solvere conabamur scribentes:

    Dumque ista venient, interim hoc poenae in loco est: Sortem occupavi, praemium eripui tibi32.

    Poena calamitas, ἀτυχία. Hippolyto:

    Quod te ipse poenis gravibus infestis gravas33.

    Quem versum paedagogicum appellat vir summus34. Ut Seneca, inquit, poenam pro labore dixerit? Dixit pro labore misero ejus, quem innuit nutrix iratis diis natum vitae fructu nescire uti. Quo nihil vulgarius. Quid Bias35 voluit, quando qui deformem duceret domum ποινὴν habere dixit? Plinius: si quem poeniteat ictus eminus cominusve illati, et statim exspuat mediam in manum qua percussit, levatur illico percussus a poena36. ‘Gravibus’ ingenuum esse non spondebo, nec tamen ideo cancellari eum versum velim. Forte ‘avidus’.

    Haec ergo sententia prioris loci est: Omnes istae calamitates mecum in te incident, et dum venient illae, interim nunc cum maxime hoc tibi poenae in loco est, quod ego sortem tuam invasi et prohibui, ne praemium acciperes. Si enim meum nomen non exiisset tibi, accepisses forte aliquam viridi aevo, formosam e captivis, quam sive ad opus sive ad voluptatem destinares, ἰστὸν ἐποιχομένην ϰαὶ σὸν λέχος ἀντιὸωσαν, ὄφϱα μὴ οἶος Ἀϱγείων ἀγέϱαστος εἶναι37.

    Nunc opportune factum, ut non tam ego ceciderim in sortem tuam, quam punitura te ultro eam invaserim sortemque praevenerim, quam tibi fors aliqua benignior poterat adjudicasse. Et sic habes sortem, nempe anum effoetam, infelicem: sed praemio cares, quippe quae nulli tibi sit usui. Praemium itaque eripui tibi et feci, ne posses aliam accipere sortem, quae simul praemium esset. Quippe cum semel exisset sors Ulissis, non poterat sperare aliam, sed hoc sive Catone sive Vatinio38

    536

    debebat esse contentus. Paucis: dum ista veniant mecum mala, interim hanc a me poenam accipis, quod ipsa dum in sortem venio tuam, prohibui, ne praemium aut alium bonum haberes.

    Cum haec scripssissem tuae39 mihi cum notis ad Thebaida et Achilleida ab optimo et clarissimo fratre tuo40 redditae sunt. Pro quibus nunc agere gratias differo, ut εὐπϱεπέστεϱον id faciam, cum munus, quo magni vatis justa opera illustrare molimur, edetur.

    Vale, vir maxime ϰια εὐημεϱῶν διατέλει.

    Hagae.

    Notes



    1 - Copie Leiden, UB., Gron. 43 f. 24-27. Tesamen met o.a. no. 3267 antw. op no. 3212; beantw. d. no. 3377. Betreffende Johannes Fredericus Gronovius zie men V, p. 229 n. 2.
    2 - No. 2815 (dl. VII, p. 468).
    3 - Silvae, een bundel gelegenheidsgedichten in vijf boeken van de latijnse dichter Publius Papinius Statius.
    4 - No. 3212.
    5 - Over deze beide dichtwerken zie men IV, p. 216 n. 2.
    6 - Laatste koning van het Homerische Troje, bij de inname van de stad door de Grieken gedood.
    7 - Seneca, Troad. 993-998. duc, duc Vlixe, nil moror, dominum sequor; me mea sequentur fata: non pelago quies tranquilla veniet, saeviet ventis mare, et bella et ignes et mea et Priami mala. dumque ista veniant, interim hoc poenae loco est - sortem occupavi, praemium eripui tibi. (ed. Frank Justus Miller I, Loeb Class. Libr., London New-York MCMXVII, p. 208). Gronovius herroept enige van zijn conjecturen in zijn uitgave van Seneca's Troades; zie bijv. de editie van 1682: L. Annaei Senecae Tragoediae cum notis Johannis Frederici Gronovii Auctis ex Chirographo ejus et Variis Aliorum. Amstelodami, Ex officina Henrici et Viduae Theodori Boom 1682, p. 442.
    8 - Vrouw van Priamus, moeder van de Trojaanse held Hector en van Paris.
    9 - Vs. 980-998
    10 - Vs. 999-1008. Pyrrhus, later Neoptolemus, zoon van Achilles. Hij doodde Priamus en offerde Polyxena op Achilles' graf.
    11 - Dochter van Priamus en Hecuba.
    12 - Seneca, Hippolyt. 821-823; vgl. ed. Gronovius, p. 270 noot bij vs. 823.
    13 - Vgl. o.m. Vergilius, Aen. VII, 774 vv.; Ovidius, Metemorph. XV, 497-546.
    14 - Het paard van een zekere Cn. Sejus, dat aan hem en aan alle volgende bezitters ongeluk bracht; spreekwoordelijk van een ongeluksvogel: habet equum Sejanum. Vgl. Gellius, Noct. Att. III, 9, 6.
    15 - Homerus, Od. V, 291-450.
    16 - Ausonius, Periochae Odyssiae V (30); zie D. Magni Avsonii Opvscvla recensuit Carolus Schenkl. Monvmenta Germaniae Historica inde ab anno Christi qvingentesimo vsqve ad annvm millesimvm et qvingentesimvm edidit Societas aperiendis fontibvs rervm Germanicarvm medii aevi. Avctorvm antiqvissimorvm tomi V pars altera. Berolini Apvd Weidmannos MDCCCLXXXIII, p. 236: qui contextu ratis temere properato navigationem solus aggreditur, duodevicesima die tempestate conmota, ex iracundia investante Neptuno, trabium conpago dissolvitur. quo casu proditus ultimae spei .... Over Decimus Magnus Ausonius zie men IV, p. 150 n. 10.
    17 - Od. V, 33; 338; VII, 264; voor het gebruik van het woord σχεδίη in het vijfde boek van de Odyssea bovendien: 163, 174, 177, 251, 314, 315, 324, 343, 357, 363.
    18 - Sallustius, Bell. Jug. 54, 6.
    19 - Ammianus Marcellinus, Rer. gest. XIV, 2, 10.
    20 - Homerus, Od. V, 291-332.
    21 - Od. X, 47-55.
    22 - Od. IX, 39-61.
    23 - Marcus Manilius, Astron. II, 6.
    24 - Homerus, Od. XII, 403-425.
    25 - Ulysses; zijn gezel was Diomedes.
    26 - De verraderlijke Griek, die zich bij de voorgewende aftocht van zijn landgenoten liet gevangen nemen en de Trojanen wist te overreden het houten paard binnen de muren van hun stad te halen. Vgl. de figuur van Vosmaer in Vondels Gijsbrecht.
    27 - Seneca, Troad. 38-40.
    28 - Telegonus is een figuur uit de Telegonie, cyclisch epos uit de Trojaanse sagenkring, meestal toegeschreven aan Eugamon van Cyrene. Hij was de zoon van Odysseus en Circe; nadat hij onwetend zijn vader gedood had, huwde hij diens vrouw Penelope. Hun zoon was Italus.
    29 - Euripides, Suppl. 591/2.
    30 - Koning van Argos; om zijn schoonzoon Polynices op de troon te herstellen organiseert hij de tocht der Zeven tegen Thebe.
    31 - Heros van Attica; o.a. doodde hij - met behulp van Ariadne - het monster van koning Minos van Kreta, de Minotaurus.
    32 - Seneca, Troad. 997/8.
    33 - Seneca, Hippolyt. 439; ed. Miller (Loeb) en ed. Gron.: (infestus) domas, vgl. ed. Gron., p. 247/8 noot bij vs. 439. De Leidse copie heeft abusievelijk ‘infestis’.
    34 - Joseph Justus Scaliger.
    35 - Bias van Priëne, een van de zeven wijzen, Griekse staatslieden uit de zevende en zesde eeuw, die hun wijsheid in korte spreuken hebben uitgedrukt.
    36 - Plinius, Nat. Hist. XXVIII, 36: Si quem paeniteat ictus eminus comminusve illati et statim expuat in mediam manum, qua percussit, levatur ilico in percusso culpa.
    37 - Homerus, Il. I, 31: ἱστον ἐποιχομένην ϰαὶ ἐμον λέχος ἀντιόωσαν, en: Homerus, Il. I, 118/9: ... ὃφϱα μὴ οἶος Ἀϱγείων ἀγέϱαστος ἔω ...
    38 - Vgl. Suetonius, Aug. 87: contenti simus hoc Catone; zie Seneca, Ad Luc. ep. mor. CXX, 19: Quidam alternis Vatinii, alternis Catones sunt; ibid., CXVIII, 4: scio apud te Catones repelli, Vatinios ferri. De uitdrukking gaat terug op de figuur van P. Vatinius, volkstribuun in 59 v. Chr., aanhanger van C.J. Caesar; voor Cicero's volstrekt afwijzend oordeel zie men diens redevoeringen, in 56 v, Chr., Pro Sestio en In Vatinium. Betreffende M. Porcius Cato Censorius zie men V, p. 146 n. 3.
    39 - Wellicht no. 3212, hoewel Grotius daarin niet spreekt van bijgesloten noten op de Thebais en Achilleis. Of er moet nog een brief van (kort) na 19 augustus aan Gronovius zijn geweest, die verloren geraakt is.
    40 - Willem de Groot.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]