D.H.G.S.P.
Illustrissime Domine,
Quem antehac nec alloquentem nec scribentem aspernatus es, is ad te in tanto fastigio collocatum redire tua humanitate fretus non erubescit. Literae, quibus humaniores ad filium scribere non sustineres, animum addunt, ne hoc literarum commercium relinquere unquam velim: vel publici iuris facere, quae animo subinde, concepta chartis illinere non desino.
Quandoquidem proximis ante triennium2 datis libellos meos3 tibi admodum arridere ostendisti maximi facio hoc iudicium, utpote ab eo profectum, quem motus Belgici ostenderunt non in cuiusquam gratiam quicquam asserere, sed quod propria mens ac animus sentit et autumat.
Iisdem literis librorum Benjaminis manu vetere scriptorum mentionem facis, quos in Gallia reperiri quondam isthic degens intellexeras. Una tecum sentio illinc lucem forte quandam accendi posse ad locorum et gentium investiganda nomina, prout ea scripserat author. Verum enimvero ut iste codex reperiri possit, metuo.
582
Ex eo saltem nemo de ullis hactenus me monuit, in quibus aberrasse viderer, sed D. Schikardus4 humaniter nonnulla, sed paucissima ex suo Abolfeda5 puritati et nitori suo restituenda ad me perscripsit: quae, si quando liber recudatur et Deus otium fecerit, non reticebo.Interim iudicio tuo librum primum de legibus Hebraeorum6 exhibeo; secundum et tertium iam paratos habeo, sed nondum excusos. In primo, quem hic vides, convenientiam utriusque iuris, Romani et Iudaici, ostendere sategi. Ubi acerrimum tuum iudicium deprehendet plurima, quae merito reprehendet, at conanti veniam dandam pro humanitate tua iudicabis confido. Monitus si ab ullo unquam fuero, lubens corrigam. Inserui passim alia ut quae non satis hactenus explicata de nummis Hebraeorum etc., cuiusmodi plura in duobus sequentibus occurrunt. Porro ab aliquo ex aula tua moneri et certior fieri exoptarem, num, quem transmitto, librum fideli(ter) tradiderit tabellarius vel alius quisquis fuerit. Caeterum si et hoc addiderit clavem Talmudicam, quam antehac edidi7, nondum ad manus tuas pervenisse, eam quamprimum transmittere non negligam. Me hactenus munia tua publica interpellare ausum, aequi bonique facias.
Iam abrumpo alloquium. A.D.O.M. ut vitam proroget negotiaque secundet, exoptat,
Amplitudini tuae addictissimus cliens,
Constantinus L'Empereur.
Lug. Bat., 12 Kal. Oct. anni 1637 partae salutis.
Adres: Illustrissimo Domino D. Hugoni Grotio, Serenissimae Suecorum Re ginae ad Galliarum Regem Legato. Cum fasciculo. Parisios.
In dorso schreef Grotius: 1638 (sic) Const. l'Empereur.
En boven aan de brief: Rec. 5 Nov.(?).