Illustrissime Domine,
Iudicium tuum de Diatriba Statiana2 - quod etsi ab affectu et memora semel suscepti amoris profectum sentio tamen amplector, uti qui tanti viri affeictum iudicium interpreter - immensum quantum me exhilaravit. Sed miserari satis non possum infelicitatem meam, qui priore epistola tua3, unde et multa discere et libellum nostrum comptiorem reddere potuissem, nescio cuius iniquitate vel potius saevitia fraudatus sum. Malagma vero, quod huic vulneri imponis, minime satisfacit dolori, nisi et ipsam a ministro quodam tuo descriptam mihi repraesentes, ut gaudeam, sicubi in eadem vestigia incurrimus, aut docear, ubi tu aliter censuisti. Neque enim quicquam mearum nugarum tanti facio, ut in contentionem cum εὐστοχοτάτοις tuis coniecturis venire id velim. Ac quando hoc mihi fors invidit, ut Silvae te duce magis perviae mihi fierent, rogo, quia semel desideria mea curae habere coepisti, ut felicius in Thebaide et Achilleide4 mei muneris partem sortiaris5. Ita enim me animavit plausus tuus, ut forte maiore studio quam consilio in reliquis magni vatis operibus aliquid posse existimem. Sed lentior erit labor et plus absumet olei, tum propter gravitatem scriptorum, tum quod tempora mea inter alias curas partiri cogor. Habeo excerpta e sex septem cod. MSSC. manu Gruteri6 accuratissima: ipse unum, et veteres nonnullas editiones contuli. Tum non mediocrem paravi silvam observationum lectione ipsius poetae et examine interpretum. Quarum ut gustum dem tibi, pauca loca libabo. In ipso principio corrigendum puto:
quando Itala nondum Signa nec Arctoos ausim sperare triumphos etc. Aut defensa prius vix pubescentibus annis Bella Iovis teque, o Latiae decus addite famae, Quem nova maturi subeuntem exorsa parentis Aeternum sibi Roma cupit - licet artior omnes593
Limes agat stellas etc. et sidera dones! - Tempus erit cum Pierio tua fortior oestro Facta canam. nunc tento chelyn. satis arma referre Aonia7.Plane turbat cohaerentiam orationis vulgatum, tuque'. Canam, ait, Thebaica, quando nondum possum res gestas Domitiani - imperite enim Lactantius inter Vespasianos haec dividit8 -. Et tu Caesar, licet coelum te cupiat, maneas in terris. Hae sunt nexae arenae. Sed isto modo poeta scripserat hac sententia: Canam Thebaica, quando nondum possum canera signa Itala et Arctoos triumphos et Rhenum Istrumque domitum Dacosque subactos, et defensum Capitolium, teque, o Caesar - est enim mera [ep] exegesis, quae pulcherrime clauditur Caesare appellato; et illud, te' sensu praegnantius est et maius haberi debet omnibus, quorum mentio praecesserat -, quem aeternum sibi cupit Roma - et o placeat tibi votum tuae urbis et licet Dii te vocent, locum praeparent, honore cedant, maneas tamen faciasque Divos potius! - veniet tempus, cum fortior canam tua facta; nunc praeludo et tento chelyn. Vulgo ineptissime, tendo'. Tentare, experiri, praeludere verba sunt πϱοπαϱῶν αὐλητιϰῶν vel ϰυϑαϱωδιϰῶν.
Glossa scripti codicis mei, qui tamen vulgatum servat in contextu: acuo ingenium, praetempto vadum. Sic lib. I Achilleid.:
te magno necdum fidente paratu Molimur, magnusque tibi praeludit o Achilles9.Ita enim MS. non, praeludat'. Tacitus lib. XIV Annal.: Postremo ipse scenam inscendit, multa cura tentans citharam et praemeditans10.
Si nunc pergerem tibi ostendere, quomodo in singulis his poene versibus interpres vetus aliique docti homines impegerint, abuterer otio tuo. Eod. lib. I. v. 64: trifidaeque in Phocidos arce11. Nemo quod sciam dixit Laium12 in arce interfectum. Quare emendamus ex ms: in Phocidos arto, vel arcto. Indicat angustias loci, unde commode satis cedere non potuerunt sibi obvii. v. 613:
me me divum optime, solum Obiecisse caput fatis praestabit an illud, Laeve, magis cordi, quod desolata domorum Tecta vides?13Ita scribimus et distinguimus. Optimum divum appellat, si eum puniat, qui peccaverit; sin immeritos, ‘laevum’ vocat, hoc est malum, iniquum: ut saepe alibi,
594
et in contrarium ‘dexter’, vulgo ‘lene’; v. 55: pulsat inane solum14. Lactantius tartara, Bernartius15 nescio quid intelligit, cum ‘inane’ interpretatur sine anima. Hoccine nugari est? ‘Inane solum’ sunt inanes oculorum orbes. ‘Solum’ cuiusque rei fundus. Unde ‘Cereale solum’ Maroni16 pro libis, quae substraverant alii cibatui. ‘Caeleste solum’ Ovidius17, quod Sidonius18 pavimentum coeli.Atque haec hactenus. Cupio omnino hoc stadium decurrere, ne diutius eximius poeta - de quo hic mire etiam doctorum hominum iudicia frigent - sine notore obambulet. Quare obtestor te atque oro, quocunque potes λόγῳ ϱ̔υστάζεσεσϑαι, vir maxime, ut quid videatur tibi de incepto nostro, quam fiduciam ceperis, quibus auxiliis promovere ab ingenio et doctrina tua incomparabili illud velis, de his omnibus me celatum nolis. Ego quamdiu memoria erit, probabo tenuisse praecipuam gloriam meam, quae est te ex notitia admirari, quaque ex te scriptisque tuis didicerim, ut honestos et bene de conatibus suis sperantes decet, ubicumque occasio iusserit, lubens profitebor.
Quod doctissimis magnisque viris, quos illa eruditionis mater et nutricula Lutetia habet plurimos, scriptum nostrum commendasti, agnosco verum animum tuum, et ea propter immortales ago gratias. Utinam tot principes in omni doctrinae genere viros, quorum nomina veneror, quorum scripta quotidie cum admiratione tracto, videre et adorare mihi aliquando praesenti contingat! Sperabo, et eo nitar; interim tu, vir maxime, apud eos susceptum tuum tueberis, donec digniore opere, quod nunc sub praelo est, τοῦ πάνυ Casauboni epistolis19 editio me illis approbare possim. Eae enim a Cl. Riveto20 mihi commissae nunc in meis sunt manibus, in quibus in ordinem redigendis et ad editionem curandis quantum mihi temporis et operae insumptum sit, pauci aestimabunt. Mihi vero constat illius ratio, quod famae divini viri impenditur et conscientia sufficit.
Pagellas, quas inclusi, vides, quomodo mutarim. Deum immortalem iuro nunquam eo me vecordiae processisse, ut ad viros praeclare de re literaria meritos lacessendos stilum compararem. Sed scribebam illa stans pede in uno cum ad iter me accingerem - quae causa est, ut folium illud tot pudendis per absentiam meam mendis obsitum sit et hic quoque non in re quidem quod sciam, sed circa rem erraverim - recens a lectione operis magni viri et quem caetera aestimo. Sed amo nonnunquam imprudentius municipes meos. Nunc refrixit ille calor et serio me eius dicacitatis poenitet. Tu ergo exemplari tuo excides duas paginas et has inseri curabis, apud aequos vero homines iuventae vitium excusabis, quod ultro deferimus et qua licuit non sero emendavimus. Hoc etiam te oro ut quod maximo opere.
Vale, illustrissime Domine, et laetus age cum omnibus tuis; meae improbitati ignosce qui toties tibi molestus.
595
Hagae a.d. VII Kal. Octobr. A.o MDCXXXVII.
Excellentiae tuae deditus devotusque
Iohannes Fredericus Gronovius.
Deprehendi non ita pridem errata quaedam, quae nescio an in exemplari, quod ad te misi, correxerim: P. 80, 1. 1: ἄλλος ὑφέλϰει, quod male etiam correctum; P. 58 in loco Strabonis: ἐϰπϱεπῶν; P. 127, 1. 10: Hyacinthia; P. 199, 7: ergo; P. 184, 1. 10: bene; P. 308: objecit Tiberius, non Sejanus; P. 400, 1. 16: a nostro; P. 402, 1. 2: quod a temone; P. 56, 1. 1: moderatus; ita enim MS. cum gl. temperans; quod verissimum; alterum vix latinum21.
Adres: Illustrissimo et incomparabili viro Domino Hugoni Grotio Serenissimae Reginae et Regni Suecorum ad Christianissimum Regem Legato, Domino meo Lutetiam.