Illustrissime Domine,
Minus faventes nunc habuimus ventos et mare, per quos factum est, ut literas tuas datas XXVIII 7 bris et V octobris2 die demum XXVIII Octobris acciperem. Quae in eis continentur pleraque in meis antehac missis literis attigi exposuique tum quae ad notitiam pervenerant meam tum quae conjectatio suggerebat.
De pactis Wismariensibus3 eo sum incertior, quod jam aliquot nuncii ad me nihil Hamburgo attulerunt. Et de altero isto negotio, quod Hamburgo Hagam,
681
Haga Hamburgum jactatur, qualis te, me quoque sollicitudo incessit. At haec duo4 sunt e quibus res pendent maximae.Interim diffluit quicquid in Germania speciem corporis retinebat. Suedos nostros intelligo in eo perstare, ne Coloniam mittant et puto eos optimis niti rationibus.
Pontificiorum incrementa, ne cum temporis processu malum dent et in Anglia et apud Batavos merito metuunt prudentes. Ac sicut id periculum facile prospicitur, ita remedia invenire non aeque expeditum, quamdiu ipsi inter se protestantes novas partes faciunt.
Verissimum est, quod scribis, in Italia fugae plus fuisse quam caedis. Itidem ad Leucatam. Classes otiantur.
Estampius5 jam ad vos advenerit, vir bonae famae. Intelligo Leslaeo6, qui duci Bernhardo7 militat, permissum in Scotia milites scribere octingentos.
Haec iis, quae in altera epistola8 scripseram, adjungenda censui maneoque, Illustrissime Domine,
Excellentiae Tuae observantissimus studiosissimusque
H. Grotius.
Lutetiae, XXXI Octob. MDCXXXVII.