eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    683

    3322. 1637 oktober 31. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Dampvilleria jam perductis ad vallum operibus obsidentium dedita est commodum in ipso articulo, cum ad oppugnanda castra Isolanus2 et Cantelmus3 advenissent.

    Urgebimus nunc, ut impleantur ea, quae in hunc eventum rex4 nobis de mittendo ad ducem Bernhardum5 milite promiserat. Nam huc usque tenues sunt, quae ad eum venere, copiae, ut mihi scribit, ibi qui militat, ringravius6.

    De Hanovia melius sperare incipio, quando qui hic ejus urbis res agit7 comitem8 abrupisse cogitationes itineris illuc narrat, et rex XX millia florenorum comiti, totidem pro factis impendiis et ad emenda alimenta Raamseio9 neque minus militi mittit.

    Cardinalem Hispanum10 auctum intelligimus MM Croatis et equitatu aliquo. Sed neque illi neque Gallis quicquam moliendi tempus indulgebit annus.

    Vitriacus, Provinciae praefectus11, in carcerem Bastiliae datus est. Haec illum poena sequitur ob pulsatum archiepiscopum Burdegalensem12, quae res ad injuriam ecclesiae pertinere creditur. Reginae matri13 in multis adversis aliquid feret solatii veteris inimici calamitas.

    In Espernonium14 manent offensae, tanquam is in Aquitania illa, quae Hispaniam attingit, bellum malit quam victoriam hostisque possessionem firmet dissimulando. At Chevreusii uxor15 non satis tutam se sub regis imperio putans relicto Benearno intra Hispaniae fines concessit.

    Pugnae aliquae factae in comitatu Burgundiae et signa quaedam capta hostium.

    Heri magno cum honore celebrata justa et laudes praedicatae ducis Victoris Sabaudi16, cujus frater cardinalis17 palam sibi partem tutelae deberi vulgat.

    In Portugallia motus esse aliqui nuntiantur, et rex, quo hostium mala et questus plebis intendat, vetuit ex maritimis regni sui provinciis cannabim aut cannabinas telas exportari, sine quibus naves instruere Hispani nequeunt. Sed

    684

    Gallicorum praefectorum avaritia metuere nos facit, ne satis serventur talia edicta.

    De Anglis nihil dum video, cur meliora sperem quam antehac; nam quod Leslaeus18 in usum ducis Bernhardi permissus est DCCC milites conscribere, beneficium tale est, quale et Hispanis saepe conceditur. Majoribus opus sit testimoniis, ut eos serio publicis commodis studere credamus, quanquam Batavi juvenis Ognatii19 fastum gravem esse Anglicae aulae credunt. Ipsi Batavi super foedere Gallo-Britannico consiliis studiisque distrahuntur, quantum intelligo.

    Rohanii20 opera videntur usuri Veneti regis concessu. Volunt enim illi patres non quidem misceri bello, sed arma ostentando suae tutelae totique Italiae consulere. Videntur Hispani sugillationem21 hic nuper regiae uxoris22, Hispanae, ulcisci velle aspernando probris gravibus regis sororem23, quae in Sabaudia est, licentius sane viventem quam mores Itali ferant.

    Iniere Dampvilleriam 27 mensis hujus ex novo calendario, cum pridie trecentos Cantelmianorum militum castra sua adortos cecidissent.

    Venit ad me Venetus legatus24 narrans intellectum sibi ex sermonibus, quos hic habuisset D. Mullerus25, displicuisse in Suedia literas, quae reginae nostrae26 solum Serenissimae, non et Potentissimae, dedissent nomen. Non id factum, quod minoris quam oportet regnum Suedicum aestimarent, sed ex suo more veteri: nec regi Galliae scribi aliter quam Serenissimo et Christianissimo nec regi Hispaniae27 quam Serenissimo et Catholico.

    Respondi nos nihil Venetis praescribere; ceterum reges Suediae a Galliae Angliaeque regibus salutatos semper Serenissimos et Potentissimos neque aequum esse, ut ab ullo principe aut republica aliter salutentur. Reges, quos nominaret, Christianissimi forte titulum et Catholici tanti aestimare quanti illum Potentissimi. Suedorum potentiam oblitam longinquis gentibus, quod gravia cum vicinis bella eorum vires pridem detinuissent, solitas ceteroqui longe lateque nosci.

    Addidi et alia, quae ad dignitatem gentis pertinebant. Dixit scripturum se suis rectoribus.

    Tam Hispanicus quam Gallicus exercitus, ut nos recentes literae docent, in hiberna abeunt cura obsidendi Castelleti dilata in annum venientem.

    Vitriacus satis rigide custoditur jussis in agros discedere et uxore28 et filio29 Provinciae praefectura comiti Alaisio30, qui a rege Tuae Sublimitati missus fuit obviam, mandatur. Duci Alovino31 ob res ad Leucatam bene gestas marescalli Franciae honos obtigit.

    685

    Scripsit cardinalis Sabaudus viduae32 venire se velle, ut coram ei omnia praestet obsequia. Ipsa respondit id tempori non convenire.

    Crequiacus33 arcem Romansiam in subalpina regione ab hostibus recepit. Ab aula Hispanica literae ostendunt mandata inde Romam missa agendi de indutiis. Legato, qui ibi est, Anglico34 benigna verba liberaliter dari in negotio Palatino spe abstrahendi Anglos ab iis, quae nunc celent, foederibus.

    De tribus millionibus in Flandriam mittendis rumorem magis esse quam rem paratam. Et Ulyssippone et Eborae ob tributa ita motam plebem, ut ab incendio etiam regiarum domuum sibi non temperaverint.

    Principi Thomae35, qui in Belgica militat, data sex millia scutatorum annua ex fructibus eorum, quae in regno Neapolitano possedit dux Sabaudus. Quartam partem usurarum, pro quibus pignora data sunt, item mercedum aedium locaturum regem per duos hos annos sibi sumere: id ei valiturum milliones duodecim. Ex Neapolitano regno salis oneri adjectos carolinos duos statimque repertos mercatores, qui millionem auri eo vectigali sibi obligato promitterent partim praesentem pecuniam partim in menses distributam. Ex sexdecim nummis, qui grana dicuntur, in focos confieri ibidem CXI millia scutatorum.

    A Mediolano etiam de pupilli Mantuani36 tutela disputari inter sanguine propinquos. Octingentos ibi a Neapoli exspectari equites.

    Addam his preces, Excellentissime et Illustrissime Domine, pro Tuae Sublimitatis regnique rebus prosperis.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    21/31 Octob. 1637.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 373; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 410. Ged. vert. in Brandt-Cattenb., Leven II, p. 105.
    2 - Ettore Giovanni Ludovico Isolani, generaal der Kroatische ruiterij.
    3 - Andrea Cantelmo, gouverneur van Luxemburg.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Rijngraaf Johann Philipp.
    7 - Niet geïdentificeerd.
    8 - Philipp Moritz, graaf van Hanau-Münzenberg.
    9 - James (Jacob) Ramsay, gouverneur van Hanau. Zie voor Grotius spelling van de naam no. 3181, p. 451 n. 7.
    10 - De kardinaal-infant don Fernando.
    11 - Nicolas de l'Hospital, markies van Vitry.
    12 - Henri d'Escoubleau de Sourdis.
    13 - Maria de Medici; zij verbleef in de Zuidelijke Nederlanden.
    14 - Jean Louis de Nogaret de La Valette, hertog van Epernon.
    15 - Marie de Rohan, gehuwd met Claude de Lorraine, hertog van Chevreuse.
    16 - Vittorio Amedeo; vgl. no. 3319, p. 680 n. 3.
    17 - Maurizio van Savoye.
    18 - Dit zal de kolonel John Leslie geweest zijn.
    19 - Iñigo Veléz de Guevara, graaf van Oñate y Villa Mediana, Spaans gezant in Engeland.
    20 - Henri, hertog van Rohan.
    21 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk: fugillatam.
    22 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    23 - Christine, weduwe van Vittorio Amedeo van Savoye en zuster van Lodewijk XIII.
    24 - Alvise Contarini di Nicolo.
    25 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris.
    26 - Christina van Zweden.
    27 - Philips IV.
    28 - Lucrèce-Marie Bouhier, weduwe van de markies van Noirmoutiers.
    29 - François-Marie de l'Hospital (†1679).
    30 - Louis-Emmanuel, graaf van Alais (1596-1653).
    31 - Charles de Schomberg, hertog van Halluin (1601-1656). De uitgave der Epist. heeft de lezing ‘Alvino’. Ook Grotius schrijft (zie no. 3323, p. 600) ‘Alovin’.
    32 - Christine, zuster van Lodewijk XIII.
    33 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    34 - Walter Aston, Engels gezant in Spanje.
    35 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    36 - Carlo III Gonzaga.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]