eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3332. 1637 november 7. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    In magno hic sumus non gaudio tantum, sed et admiratione, quod incredibili Gallorum felicitate, post receptas insulas2, Languedociae oram, Picardiam, praeter Castelletum, etiam Aquitania quae Bajonam respicit liberata sit subito discessu hostium 15/25 Octobris, ex castellis justis quatuor ad Bordegainam, Carreriam, Socoviam, Ciburam, minoribus aliis ad Oroniam et Handajam, quae omnia ita ut erant integra Gallis reliquere mulla satis gravi apparente causa, nisi quod pestis accusatur. Et exiere sub duce Nocera3 sex millia peditum, turmae decem. Quidam seditionibus per Hispaniam ortis quaesitum hinc remedium conjectant.

    703

    Atque ut haec sunt insigniter laeta, ita est quod doleamus de curatis tam negligenter Germaniae rebus. Dux Bernhardus4 suo equitatu peste equos absumente ita imminutus est, ut ultra mille sexcentos ei non restent; Halerio5 plus quadringentis non habente, eo autem, quod ei post tot promissa ac tanta tam tarde advenit, auxilio ad mille simul equites peditesque non perveniente pontem, insulam et quae adjacent munimenta Gallis tradidit tutanda, si possint; ipse ad Basileae vicina concessit pecuniasque extra ordinem postulans ob eximiam alimentoram caritatem videtur in comitatu Burgundiae acturus inertem hyemem. Tantum nobis morae ex moris et res multum intra verba stantes nocuere, ut jam Dampvilleria, quod exspectavimus, capta serum sit eo copias mittere.

    Cardinalis Sabaudus6, cum jam ad fines Pedemontii pervenisset, viduae7 literis emanere jussus est crediturque in Genuatium solo haerere atque inde concitare partes ex fastidio Gallicae amicitiae. Nosti illud vetus:

    Novisque rebus infidelis Allobrox8.

    Mantuani9 pupilli10 mater11, annorum XXVIII foemina, Hispanis favere creditur, sed adjuncti ei sunt ad tutelam primores Galliae bene volentes testamentoque cautum, ut voluntatem ultimam exsequerentur dux Longovillanus12 et Davausius13. Praeterea in Casalis praesidio praevalent Galli; Mantuam tenet Venetorum miles.

    Saleam, Mauritaniae urbem, piratarum diu latibulum, Anglorum ope suam fecit Maroci imperator14 sive rex dicendus est. Sed obsidet eam vates, efficax apud superstitiosas gentes15 malum.

    Hamburgi aut Hagae electionem, ubi de foedere agatur, liberam nostris se relinquere ajunt Angli. Cardinalis Riceliacus LX milliones extraoridinarios in annum sequentem bello persequendo parare se dicit.

    Jam tuas accipio, non sane veteres, datas 16/26 Octob.16. Quae ad eas dici possunt, posui pleraque in his, quas antehac misi literis17; habes et in his quaedam eo pertinentia. Filio tuo18 opto felicem ad vos reditum.

    Brandeburgicum19 ad pontificios magis indies se vertere multi nuntiant. Nescio an verum sit, quod hic dicitur, Sigenhemum a landgravii fratre20, ejus dico

    704

    qui obiit21, ad novas res occupatum. Ego et pro duce Bernhardo laboro quotidie, et landgravianii exercitus curam regi22 multis argumentis commendavi.

    Legati Britannici23 te amare deque tuis curis sperare optima pergunt. Videntur mihi Angli in Suedia, plane ut in Batavis non foederis inspiciendi potestatem facere, sed summam quandam ostendere. Verum lege tota non perspecta ex parte ejus judicare, non tantum, ut iurisconsulti ajunt, incivile est, sed et a prudentia alienum.

    Regem Daniae24 filio suo25 ambire reginae nostrae26 matrimonium, Polonum27 autem arma cum imperatore28 jungere etiam per Angliam rumores ferunt); sed ut illa consultatio immatura est, ita nobilitatem Polonam arbitror non immixturam se bello, unde nihil praeter libertatis et alienae et suae periculum habeant exspectandum.

    Bulionaeo duci29 mansuram Trajecti ad Mosam praefecturam arbitror et Galliae regis et avunculi30 favore, quanquam id cum praeceptis in ista republica jam diu valentibus pugnare satis apparet. Maris curam recte faciunt Batavi, quod potius hominibus mandant, qui per gradus navalis militiae increverunt, quam iis, qui socordiae obtedunt fumosas imagines.

    Omnia optima, Illustrissime Domine, et tibi et tuis comprecor.

    Lutetiae, Novemb. VII novi Calend, anni MDCXXXVII.

    Excellentiae Tuae observantissimus eique addictissimus
    H. Grotius.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

     

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 5/15 Novemb. A.o 1637.

    Notes



    1 - Copie Uppsala. UB., cod. 388a, ep. 101. Gedrukt Epist., p. 376. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - St. Honorat en St.e Marguerite.
    3 - Francesco Maria Carafa, hertog van Nocera (1579-1641).
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    6 - Maurizio van Savoye.
    7 - Christine, zuster van Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - Horatius, Epod. 16, 6.
    9 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua, gestorven op 21 september 1637.
    10 - Carlo Gonzaga III.
    11 - Maria Gonzaga.
    12 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    13 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    14 - Moulay Mohammed ech-Cheikh el Asghar.
    15 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: mentes.
    16 - De brieven van Camerarius aan Grotius ontbreken.
    17 - Nos. 3319 en 3320 dd. 31 oktober.
    18 - Joachim Camerarius.
    19 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    20 - Hermann van Hessen-Kassel.
    21 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    22 - Lodewijk XIII.
    23 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    24 - Christiaan IV.
    25 - Frederik III (1609-1670).
    26 - Christina van Zweden.
    27 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    28 - Ferdinand III, met wiens zuster Wladislas op 13 september was gehuwd.
    29 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.
    30 - Frederik Hendrik. De moeder van Maurice Frédéric, Elisabeth, gravin van Nassau, was een zuster van de prins.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]