eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3333. 1637 november 7. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime D9mine,

    Incipiam a mira Gallorum felicitate, qui post receptas insulas2 et Picardiam omnem excepto Castelleto, pulsum Languedocia hostem, subito etiam Aquitaniam recuperarunt, ubi structa egregia castella Bordagainae, Carreriae, Socovae et

    705

    Ciburae, praeter minora Oroniae, Handaiae, Hispani 15/25 Octobris deseruere, quod maxime mirum nulla parte dejecta exieruntque, ut scribitur, sexies mille pedites, turmae decem.

    De causa tam subiti consilii varie disseritur. Multi grassante pestilentia derelicta loca morbida aiunt accedente etiam aliquo Vasconii insultus metu. Nonnulli gliscentes per Hispaniam seditiones ad se traxisse hunc militem putant. Alii de arcanis indutiis murmurant aliquid, cui tamen suspicioni obstant non pauca.

    Nam cardinalis Riceliaci interest haud dubie et sparsos et occupatos tenere eos, qui potentiae ipsius se possent opponere, et belli impendia multas et ipsi et consanguineis ejus lucrandi latebras praebent, et jam in annum sequentem LX milliones extra ordinem in belli usus colligendos describit.

    Accedit quod res Italiae quietem vix passurae videntur. Venit ad proxima Pedemontio Genuatium loca magna celeritate Sabaudus cardinalis3 habens indigenam nobilitatem multum sibi faventem et metuentem Galliae societatis. Jussus fuit emanere. Pater Menottus4, cujus magna jam ibi auctoritas, admittendum in oppidum aliquod et, si quid moveret, ut moturus videbatur5, custodiis circumsepiendum censuerat.

    Nec minora in Mantuani ducis6 ditione turbarum semina. Mater7 pupilli8 in Hispanos pronior cohibetur a primoribus aliis in participationem tutelae vocatis, et quia Casalis praesidium potiore ex parte e Gallis constat, Venetorum autem mercenario milite tenetur Mantua.

    Leganesius9 in agro Mediolanensi habet novem prope millia peditum, equites bis mille. Missae Neapolim naves, quae novas pedestres copias adducerent.

    Sicut haec non mala sunt, ita summe dolendum est Germaniae curam ita a Gallis projectam hoc anno, contra quam nos et res ipsa monebamus. Halerius10 vix quadringentos habet ultroque non modo petentibus missionem dedit, sed et obtulit non petentibus. Nova auxilia, quae ad octo aut amplius millia promissa erant, ad mille homines non perveniunt. Dux Bernhardus11 mortibus equorum ea passus est damna - septem millia equorum mortua memorantur -, ut ei plus mille sexcentis, qui equis vehantur, non supersint. Imparem hosti se videns castella insulae et trans Rhenum Gallis tradidit aut servanda aut ipsorum cum dedecore amittenda. Ipse ad quartam leucam a Basilea in montanis locis se tenet mandataque regis12 exspectat Burgundiae comitatum hiberna sibi destinans.

    Capta jam pridem est Dampvilleria, in qoud tempus promissorum pars magna dilata fuerat; sed tardum jam erit auxilia mittere in locis arctis aegre se sustentanti. Nec ipse jam militem, sed pecunias ob pontis impendia et caritatem annonae ex-

    706

    traordinarias postulat. Insulam interim Brunbacensem incursat hostis quotidie.

    Quae cuncta quo certius Tua Sublimitas cognoscat, mitto exempla epistolae ducis ad me13 liberum dolorem testantis, alteram ad me filii14, qui apud ducem est, postulationem praeterea, cum quibus in hanc aulam a duce missus venit Truchesius15, tabulae etiam, quae penes captivos hostes reperta est, insulam, quam modo nominavi, et apposita ei munimenta depingentis adjecta narratiuncula quadam.

    Cardinalis Riceliacus magnitudinem suam in dies magis ostentat. Nuper cum laudes mortui ducis Sabaudi16 in magno templo celebrarentur, sedem sibi poni jussit qualem regi dempto quod pulvilli non erant liliati: habuit autem secum et satellites suos et satellitum praefectum17, quae cuncta nunquam spectata hactenus.

    Vitriacus18 in Bastilia etiam nunc est, urgetur a provinciae legatis crimine peculatus, non tam falso quam cum praefectis aliis communi. Putatur tamen Halerii fratris19 favor et odium in eum reginae matris20 valiturum, ne quid ultra carcerem patiatur ibi violatae dignitatis ecclesiasticae poenas satis graves luiturus. Et dicitur hanc calamitatem parum militariter ferre, homo ferox in secundis, adversorum intolerans.

    Estampium21 ad Batavos legatum marchionem rex fecit, quo ceteros legatos praefulgeat.

    Audio in Frisia Orientali esse viduam22 landgravii23 in amicitia Gallica constantem satis et eodem ivisse Hanoviae comitem24 cum sorore25. Sed frater defuncti ex secundo conjugio26 turbat res in Hassia et Sigenhemum, ut audio, invasit. Procerum praeterea in iis locis plerique ad pacem festinant.

    Pater Josephus27, in quem cardinalis pleraque negotiorum reclinat, ita disserit, quasi indicere bellum imperatori28 non detrectaturi sint Galli. Ceterum appetens romanae gratiae ita pergit favere Bavaro29, ut id vel maxime ducis Bernhardi conatibus obstiterit.

    Principem Palatinum30 se ducem praebiturum exercitui, qui landgravii fuit,

    707

    rumor hic fuerat, sed Angli31 id negant se credere nec concessura videtur landgravii vidua, nisi magna praestent Angli, quod futurum nondum videtur.

    Dicenti in colloquio mecum hesterno legato ordinario Anglo agi de Daniae regis32 filio33 marito dando reginae nostrae34 dixi intempestiva adhuc esse de ea re consilia ea reginae aetate, quae moribus septentrionis a nuptiis satis longe abesset. Cum adjiceret credi Polonum35 in pretium novae affinitatis36 aliquid in Suediam si non suo, at imperatoris37 nomine moliturum, respondi vix me id credere, cum nobilitas Polona, cujus maxima potestas est, talis belli sensura sit adversa tantum patente ipsorum terra ad nostros et Moscoviae nobis amicae incursus; ex prosperis autem, si qua regi provenissent, quod vix sit sperandum, nihil accessurum ipsorum genti; libertatem vero etiam in majore futuram periculo.

    Ajebat idem legatus a rege suo38 liberam electionem nostris aliisque dari, Hagae an Hamburgi, quae urbs mihi semper nostris rebus opportunior visa est, agere de foedere Lutetiano39 vellent. Addebat venisse in Angliam legatum a Marocensi rege40, qui ejectis Anglorum ope piratis potius sit Saleae, sed quam jam circumsideat novi vatis exercitus; cui malo valde ab antiquo obnoxia est Afrorum superstitio.

    Ostendit idem mihi literas ad se D. archiepiscopi41 in me magis quam ausim dicere honorificas narravitque datum a se et collega suo Licestrio principi Condaeo42 Celsitudinis titulum, cum primum regis super id43, quod is titulus subjectis alterius juris dari non soleret, voluntatem explorassent atque is dixisset boni se consulturum honorem domui suae habitum.

    Ego eorundem legatorum exemplo luctum indui tum de Sabaudo44 tum de landgravio reginae nostrae foederato. Princeps Condaeus de itinere in Italiam se excusavit.

    Mater45 Mantuani ducis46 plus 28 annis non habet. Mortui ducis47 testamentum exsecutores ejus praeceptorum nominat ducem Longavillanum48 et D. Davausium49.

    708

    Princeps Arausionensis50 Castilionaei51 filios duos52 ad se vocavit, ut praeter agnatos plurimos etiam cognatos habeat adminicula potentiae.

    Mitto praeter quae dixi et ducis Rohanii53 apologeticum libellum54 nullo se magis quam rerum taciendarum silentio defendentis.

    Maria Nivernensis ac postea Mantuani ducis filia, hujus pueri ducis amita55, bona ejus domus in Gallia sita sibi vindicat jure Albinagii56, quod tale est, ut extra regnum natos a possidendis rebus soli, nisi regis impetra verintveniam, excludat. Mihi non videntur ferre tempora, ut is rigor adversus summi imperii compotem foederatumque Galliae principem usurpetur.

    Ista habebam hujus temporis; id vero perpetuum, quod Deum precor, Excellentissime atque Illustrissime Domine, pro rebus, regno reginae Tuaeque Sublimitati prosperis.

    Lutetiae, 7 Novembris novi Calanni 1637.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., 375; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 412.
    2 - St. Honorat en St.e Marguerite.
    3 - Maurizio van Savoye.
    4 - Pierre Monod.
    5 - In de uitgave der Epist. staat abusievelijk ‘videbat’.
    6 - Carlo Gonzaga I, hertog van Mantua.
    7 - Maria Gonzaga.
    8 - Carlo Gonzaga III.
    9 - Diego Mexia Felipes Guzmán, markies van Leganés.
    10 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    11 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    12 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    13 - Ontbreekt.
    14 - Diederik, Grotius' jongste zoon; de brief ontbreekt.
    15 - Wolf Dietrich Truchsess.
    16 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye; zie no. 3319, p. 680 n. 3.
    17 - Claude de Goyon du Plessis de Renard de La Houdinière (†1663), kapitein van de lijfwacht van De Richelieu.
    18 - Nicolas de l'Hospital, markies van Vitry.
    19 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    20 - Maria de Medici.
    21 - Jean d'Estampes, sieur de Valençay.
    22 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg.
    23 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    24 - Philipp Moritz, graaf van Hanau-Münzenberg.
    25 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg.
    26 - Hermann (1607-1658) van Hessen-Kassel, zoon uit het tweede huwelijk van Moritz (1572-1632) van Hessen-Kassel met Juliane, dochter van Johann van Nassau-Siegen.
    27 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-, gunsteling van De Richelieu.
    28 - Ferdinand III.
    29 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    30 - Karl Ludwig van de Palts.
    31 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant in Parijs.
    32 - Christiaan IV.
    33 - Frederik III.
    34 - Christina van Zweden.
    35 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    36 - Bedoeld wordt het huwelijk van Wladislas met Cecilia Renata, zuster van Ferdinand III.
    37 - Ferdinand III.
    38 - Karel I van Engeland.
    39 - Zie no. 3166, p. 426 n. 4.
    40 - Djouder ben cAbd Allah, gezant van Moulay Mohammed ech-Cheikh el Asghar was op 29 september 1637 uit Safi vertrokken. Op 18 oktober kwam hij in Deal aan. Hij werd op 15 november te Whitehall door Karel I in audiëntie ontvangen.
    41 - William Laud.
    42 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    43 - De uitgave der Epist. heeft de lezing ‘ea’.
    44 - Vittorio Amedeo.
    45 - Maria Gonzaga (1609-1660)
    46 - Carlo Gonzaga III, hertog van Mantua.
    47 - Carlo Gonzaga I, hertog van Mantua.
    48 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    49 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    50 - Frederik Hendrik.
    51 - Gaspard de Coligny (1584-1646), markies, later hertog van Châtillon, bekend onder de naam ‘Maréchal de Châtillon’. in vorige delen genoemd ‘graaf van Châtillon’.
    52 - Maurice, graaf van Coligny (1619-1644), en Gaspard IV de Coligny, hertog van Châtillon, aanvankelijk bekend als de markies d'Andelot.
    53 - Henri, hertog van Rohan.
    54 - Voor dit manifest zie men no. 3113, p. 346 n. 7.
    55 - Maria-Louisa Gonzaga (1611-1667), dochter van Carlo I Gonzaga (1580-1637), hertog van Nevers en van Mantua, was de zuster van Carlo II Gonzaga (1609-1631), hertog van Rethel, die de vader was van Carlo III Gonzaga (1629-1665), hertog van Mantua.
    56 - Het droit d'aubaine; zie hierover IV, p. 404 n. 2.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]