Illustrissime Domine,
Laboramus etiamnum, ut melioribus2 copiis firmetur dux Bernhardus3. Ajunt ministri regii mitti eo equites mille ex Castilionaei4 et cardinalis Valettae5 exercitibus bis mille pedites, Rohanii6 nuper militem. Agit ipse in montanis Basileam inter et comitatum Burgundiae in uberibus satis locis belloque diu intactis: et hostium quosdam eo ingressos depulisse dicitur. Castella insulae et trans Rhenum Galli custodiunt et pontem, sed dissolutum ac castelli praesidio tutum, ne ab hoste impetatur, qui per vada aut scaphas insulam incursitat. Pecunia quoque aliqua duci in antecessum dari promittitur, si transgredi Rhenum velit, quod hac anni tempestate adeo invalescere permissis hostibus erit satis difficile. Tamen Ivoii obsidium etiamnum tentat Castilionaeus, Salinas, ut dicitur, Longavillanus7. Is qui in Hannoniae fine est exercitus Cimacum versus se promovet, ut, si eo potiri possit, in hostico agat hyemem. Magnas spes concipiunt Galli ex Portugalliae seditionibus, quae a defectione dicuntur abesse non longe. Sed tales flammae in ipsis initiis facile emarcescunt, ni alimenta suggerantur.
Pontifex8 de constituendis induciis aut ubique aut in Italia multum laborat. Archiepiscopus Remensis9, ducis Guissii10 filius, ex Italia, ubi cum patre jussu regis11 vivebat, in Galliam venit, nuptias expetens Annae12, minoris filiae ejus, qui mortuus nuper est, Mantuani ducis13. Nuptias videtur a rege impetraturus, nisi vellet sacerdotia, quae opima possidet, prius transferre in fratrem14, quod erit perdifficile.
719
Legi Pontani15 librum16 ex occasione scriptum Seldeniani17. Ostendit se historiae gnarum, novae ac veteris. Sed ipsam de mari possidendo quaestionem tractat involute, de industria, ne quid Daniae regi18, cujus est popularis et beneficiarius, incommodet.
Rediit Romam a Savona cardinalis Sabaudus19, pollicitus nihil se moturum aut pupillorum20 aut viduae21 rebus adversum, cui vicissim promissi sunt reditus tum sacerdotales tum alii, etiam pro elapso tempore, quos ei dux jam mortuus ob offensas noluerat persolvi. Id quoque adjici potest ad indicia laborantis rei Hispanicae, quae alioqui tam bellam occasionem non fuit emissura de manibus.
Opto, Illustrissime Domine, tibi tuisque cuncta felicissima.
Lutetiae, IV/XIV Novemb. anni MDCXXXVII.
Tuae Excellentiae addictissimus ejusque observantissimus
H. Grotius.