Frater optime,
Tum pro literis altera Novembris datis2 tum pro comitante eas epigrammate3 gratias tibi ago.
Sicut delectat me servata Rhenoberca captaeque hostium naves, ita Pinsii4 Realisque5 mortes dolenter fero tum mei causa, cui amicorum ibi haud ita magnus est numerus, tum boni publici.
Cistam rogo per fidum nautam ad Treselium6 mittas. Multa in ea esse puto valde mihi desiderata.
720
De filio7 tempus est aliquid constituamus, quod nisi ipso praesente fieri nequit. Quare ne differat ad nos se transferre.
Excerpta ex Dorschei8 Duraeique9 literis peritis ostendi e re sit vertique illam, de qua dixi, archiepiscopi10 orationem11. Is archiepiscopus suis recentibus ad ordinarium hic legatum12 literis et amicissimam et honorificentissimam mei fecit mentionem.
Liber de Veritate Religionis Christianae meus13 et de Baptismo14 etiam in Suedicam transfertur linguam, quo magis doleat Voetius15 eique similes sanniones.
De Notis ad Novum Testamentum16, quas indicaveram, rogo cogites. De Aurato17 nos cogitabimus.
De imaginibus meis quod scripseram18 memineris, rogo. Ismaëlis Bullialdi de Natura Lucis liber19, si ad vos jam pervenit, velim quae sint de eo literatorum ac praecipue optices peritorum judicia.
Vale cum parentibus20, uxore21, liberis22, amicis.
Lutetiae, 14 Novembris 1637.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.