Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Qui ad me nunquam venerat ante hac D. Chavigniacus2, nunc qua de causa venerit, quibus usus sit sermonibus, quos a me retulerit, cognoscet Sublimitas Tua ab exemplo literarum, quas ipsius rogatu scripsi3 ad D. Salvium4, dedique, ut voluit, D. Davausii5 domestico, qui postridie abiturum se dicebat, ceterum, ut nunc audio, adhuc his haeret in locis. An serio voluerint commendari a me negotium foederis et spes tantae, quantam exigimus, pecuniae praescindi, an vero Austriacis ostendere cupiant in sua esse potestate foedus, ubi velint, facere nobiscum, parco in rebus tam obscuris judicare.
756
Scio de indutiis multos esse sermones. Scio a rege6 episcopum Lexoviensem7 mitti ad reginam matrem8; Riverium nobilem9 ad Margaritam Lotharingam10; neque ignoro fugam Gallorum a Rheni castellis ne tentata quidem defensione non dissimilem Hispanorum ab Aquitania fugae patere ad suspiciones. Tum vero Feuquerii11 uxor12 nescit, an omnino ullis cum copiis iturus sit ad ducem Vinariensem13 maritus suus, an vero consilii tantum communicandi causa eum aditurus. Alii ajunt eum illuc proficisci cum IV millibus, non sex, ut dicebat Chavigniacus. Eques dicitur sumi ex Castilionaeo14 exercitu, pedes ex Germanis, qui sub cardinali Valetta15 fuere. Sunt et de Longavillano16 se cum Vinariensi conjuncturo ad capiendum Rii[n]feldium17 susurri: de quibus omnibus difficilis est judicatio, quod ob pericula rarae, ob longos ambitus tardae ad nos perveniant epistolae.
Dubito etiam, verumne sit, quod Massilia scribitur, Niceam, Sabaudici juris urbem maritimam, a classe Hispana, cui adfuerit cardinalis Sabaudus18, impetitam sed a Gallicis navibus, quae forte illac in Africam ad reposcendos captivos ibant, exemtam malo arcique urbis inductum Gallici militis praesidium.
Ex Anglorum19 sermonibus cognosco malle eos de suo foedere Hagae agi quam Hamburgi. Galli dicunt Anglorum consilia sibi magis magisque suspecta fieri et per Normanniam injecere manus in naves mercesque Anglicas in repensationem earum navium, quas ceperunt de Gallis Angli, ideo quod per Gallos libere uti Hispaniensi navigatu non sinebantur.
Manicampius20, cum pons et castella hosti cessere, Argentorati per morbum fuisse scribitur.
Ajunt Galli pati jam Ferdinandum21, ut et principes Germaniae agant secum de pace, sed ad itineris securitatem contenti sint literis, quae pro Gallis eorumque sociis generaliter dabuntur; id si est, apparet compositionem, si qua secutura est, magis ex voluntate pontificis22 futuram quam ex usu Germanorum protestantium.
Johannes Waertius23 omissa Alsatia dicitur repetiisse Transrhenana, Croatis tantum nonnullis cis Rhenum relictis. Multum metuo, ne de Alcaeo24 aliquid ac-
757
tum sit, quod occultatum sit, [neve] hyem[i]s25 interim tempus Sophis26 pereat.Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, favens adsit reginae27, regno et Sublimitati Tuae.
Lutetiae, 18/28 Novemb. 1637.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Heufdius28, ut alii, intelligit mitti cum Feuquerio IV millia, partim equites partim pedites, illorum, plures. Pecuniam duci29 fine Novembris debitam in parato esse, si adsit ducis scriptum mandatum.
De Nicea multi putant fictum esse periculum, ut obtentus viduae30 daretur redigendi in potestatem suam loci, per quem etiam terrestri itinere impedito potentiae suae subsidia e Galliae regno accipiat, idque mihi satis se probat.
Venit ad me Avaugurius31 in Germaniam abiens. Celavit me, ubi sedem fixurus esset.
Quanti a suo milite fiat dux Vinariensis, etiam eo patet, quod bis mille equites per morbos absumtis pedibus eum secuti sunt; mille nunc equos ab Helvetiis eum emisse intelligo.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.