eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3373. 1637 december 5. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Cum omnia, quae in hac vita nos delectant, praeter bonam conscientiam, Tuae Sublimitati debeam libensque feram accepta, nihil mihi potest accidere laetius quam ubi aliqua mihi datur materia, in qua ostendam, quam non immemorem tot ac tantorum benefactorum animum mecum feram. Excedentis modum humanitatis fuit, quod Sublimitati Tuae placuit id mihi commendare, quod suo jure poterat injungere quodque ego etiam sine ullo aut imperio aut commendatione sponte facturus fueram, ut praelustri juveni D. Croesio2, sanguine, propinquitatibus et subolescente ad magnas virtutes indole spectabili, praestarem, quod nostrae est opis, quod ipsum exiguum est, nisi quantum Tuae Sublimitatis in me comitate eximia sum consecutus. Nihil erit consilii, nihil auxilii, nihil obsequii, quod ei a me meisque omnibus deerit.

    Parant Elzevirii Lugdunenses librarii3 Procopii4 novam editionem ex versione Vulcanii5, quam se correcturum profitetur D. Heinsius6. Voluerunt meam habere versionem. Sed ego neque Persica verti neque de Justiniani aedificationibus7, cum Gothica tantum et Vandalica et ex Procopio et aliunde colligere mihi

    772

    cordi sit8, ut reipsa ostendam et huic et futuris saeculis qui sint, quibus omnia debeam. Quare ita constitui opperiri ipsorum, quam se moliri dicunt, editionem; deinde mea versione et brevibus notis ostendere non indiligentem me fuisse et Gothicorum et Vandalicorum Procopii non minus quam aliorum, quibus idem argumentum tractatum est, lectorem.

    Historiae Belgicae9 multa scripsi: ea, quae ad indutias anni 1609 usque pertinent, talia sunt, ut edi cum fructu possint. Vellem dedicare reginae nostrae10, nisi aliter Sublimitati Tuae videatur. Est enim inter historias nostri aevi illa vel utilissima ob enatam ita subito, tantis auctam incrementis rempublicam, arma, quae exiguis finibus tutandis comparata erant, diffusa in ultimos mundi recessus. Obsidendi autem tutandique oppida artes nusquam terrarum in id perductae fastigii. Tum vero navalis Martis insignis diu penes illas partes gloria nec sine ingenti periculo ab aliquot annis neglecta. Haec talia quod tam gravibus Sublimitatis Tuae occupationibus interjicere audeo, dabit illa veniam non tam mihi quam bonitati suae, quae nos huc usque libertatis provexit.

    Deus, Excellentissime, et Illustrissime Domine Tuam Sublimitatem eique caros omnes conservet.

    5 Dec. Nov. Cal. 1637.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 384; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 425. Antw. op no. 3206.
    2 - Johan Jespersson Kruus.
    3 - Abraham en Bonaventura Elzevier.
    4 - Over deze Procopiusuitgave zie men no. 3325, p. 1693.
    5 - Bonaventura Vulcanius; zie VII no. 2885, p. 581 n. 8.
    6 - Daniel Heinsius.
    7 - Dit betreft Procopius' geschiedenis van de Perzische Oorlog (De bellis, I en II) en diens De Aedificiis. Voor een editie zie men resp. Procopius with an English translation by H.B. Dewing in six volumes I. The Loeb Class. Libr. London-New York MCMXIV, en: Procopius with an English translation by H.B. Dewing, Ph. D., L.H.D. with the collaboration of Glanville Downey, Ph. D. VII. The Loeb Class. Libr. London-Cambridge, Massachusetts MCMXL.
    8 - Dit betreft Grotius' postuum verschenen Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm; Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
    9 - Hvgonis Grotii Anales et historiae de rebvs Belgicis. Amstelaedami,, Ex Typographejo Joannis Blaev, MDCLVII; Ter Meulen-Diermanse, no. 741.
    10 - Christina van Zweden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]