808
Frater optime,
Etsi pauca jam scribenda occurrunt, officio tamen meo deesse nolui, ut vicissim a te saepiuscule litteras accipiam, quae me valde delectant. Classem Hispanicam nostrorum oculos manusque evasisse et Dunkerkae cum octo militum millibus appulisse constans hic rumor est, nisi quod aliqui id tantum accipiendum putant de media classis parte; illud certum est Selandos duarum navium bene armatarum esse potitos, in quibus plus quam ducenti milites reperti, qui carceris coloniae addicti sunt.
Ex amicis iterum amisimus duos, Sophiam Reygersbergiam2, plus quam septuagenariam, et Nicolaum Endegestium3 cognatum; illius funus nudiustertius Lugduni duximus ibique et Heinsium4 vidi, qui jam magnum tui amorem spirat et in libro de Epigrammate5 ostensurum se pollicetur neminem melius te ejus poematii naturam intellexisse.
Advocatus Ruillaeus6 - cujus nuper memineram7 - Harlemensibus se addixit. Delfenses nostri in procinctu fuerunt, ut me vocarent, sed levicula de causa rem protraxerunt. Negotium religionis ipsos maxime offendit: ego non gravarer accedere publicos caetus, dummodo et privatis quandoque interesse liceret, quod ipsis ad declinandam pastorum et aliorum id genus invidiam, minus placet. Tu, quaeso, quid salva conscientia fieri possit, indica, in iis locis ubi utrique sunt caetus: magno certe emerem tuum unius horae colloquium, nam omnia per epistolam expediri non possunt.
Legi cum Gronovio8 Statiana9 errata, in quibus quattuor aut quinque loca sunt egregia et aliis non observata; lustravi et notas, quae me valde affecerunt, neque dubito, quin emendationes tuae sint certissimae. Perge de republica litteraria et magis etiam de ecclesia bene merei; nos qui nihil aliud possumus, votis certe favebimus et te tuosque ardentibus precibus Deo commendabimus.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXI Decembris 1637.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède a Paris.
In margine schreef Grotius ter hoogte van Willems datering: Error in die.
Boven aan de brief: Rec. 27 Dec.
En in dorso: 21 Dec. 1637 W. de Groot.