Excellentissime Dne Legate, amice honorandissime,
Smaltzius2 ante biduum mihi attulit extrema mandata, non tantum de traditione ratihabitionis pactorum Wismariensium3, sed etiam de communi faedere Gallo-Britannico-Batavo4. His igitur diebus, si aequi fuerint, quibuscum tracto, non dubito, quin extrema quoque manus imponatur.
Versatus etiam nobiscum hic est prolegatus quidam5 ex iis oris, quae Austriae Orientales sunt, cum delineatione faederis non disparis. Itaque quia Austira nil spirare creditur nisi bellum, verisimile videtur, eam tandem sat bellorum habituram; nisi omnino fatum seculi obstiterit.
Sueci maximam partem in citeriori Pomerania hybernantur; caesareani in Megapoli utrique adhuc, quod sciam, quieti. Neque enim hactenus per aëris inclementiam aliter licuit. Exspectat Gallassius6 mandata, caesaris7 manu signata,
77
quorsum exesa Megapoli dentes movere debeat. Tremunt boves in Holsatia et trans Albim; sed istos rex Daniae8 defensurus creditur, hos ne jupiter quidem salvaverit. Cum solitudinem fecerint, pacem forte appellabunt. Duo metuenda habent omnes supremi principes: bellum externorum, subditorum rebellionem. Si ab hac tutus fuisset imperator9, istud parum curaret. In hoc igitur toti jam intenti sunt caesareani, ut nervos subditis incidant, ne intra seculum amplius arma pro libertate sumere valeant. Idque postquam eos a societate exterorum separarunt, iam strenue faciunt, tanquam clementissimi imperatoris fidi ministri favorabili praetextu ferendi contra Suecos hostes declaratos, subsidii, fidelibus suis et imperii ordinibus.Hoc colore primum plerosque suos duces et copias in electoratum Saxonicum induxerunt specie quidem expellendi Torgavia Banerium10, re autem vera, ut, quod Sueci soli nequirent, ipsi Saxonem11 funditus everterent.
Quo obtento fidelem quoque - si Diis placet - imperatoris et imperii electorem Brandenburgicum12 visitarunt, ut omnes etiam eius oves et boves - utinam non etiam homines - e Marchia et Pomerania abigerent.
His locis purgatis Megapoli iam inhaerent, ut eam quoque eviscerent. Id cum intra quindenam futurum videatur, nemo dubitat, quin accolas Albis, Visurgis, Rheni, ex ordine quoque excutiant, ut circuitu hoc peracto nihil protestantium supersit, quod non impune contemnatur.
Mirum sane est, quod cum omnes et singuli protestantes haec caesareanorum consilia et miserias suas videant; videant etiam remedia paratu facilia: ita tamen, nescio quo malo Sardonico dementati sint, ut malint velut ridendo mori quam fortiter libertati supervivere. Sed in ea tempora nati sumus!
Faedus perhibetur ictum esse inter caesarem, Hispanus13, Polonum14 eo fine, ut tota Europa cogatur in unum ovile, unius pastoris15 animo regendum. Sed spero multa casura intra calicem supremaque labra, et Deum quidem permissurum, ut prematur, nequaquam vero ut opprimatur coetus suus.
Valeat et faveat E.S.
Observantissimo et obsequentissimo
J.A.S.
Hamb., d. 30 Jan. st. vet. A.o 1638.
P.S. Visitavi hic Dn. de Roijs16, legatum Polonicum ex Anglia reducem. Qui mihi omnia summorum regum legatis debita officia et honores exhibuit; me vicissim, ante discessum, visitato. Rogavit valde, ut E.T. suo nomine diligenter salutarem multa de sius virtutibus et scriptis honorifice locutus. Increpans priorem legatum Zawatschium17, quem potius sacrificulorum quam regium legatum vocavit, quod visitari noluerit ab E.T. et a Dno. Camerario18.
Boven aan de brief: Rec. 4 Martii.