eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3485. 1638 maart 6. Aan J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine,

    Ex literis Excellentiae Tuae fine Ianuarii veteris Calendarii scriptis2 Schmalzii3 adventum gaudens intelligo eoque justius, quod mandata attulit aliqua ad conficiendum Wismariense4 et Anglicanum negotium. De Wismariensi federe conventuros vos arbitror. Est enim ejus magnum hic desiderium. Angli an apertius se explicaturi sint quam hic fecere Lutetiae, dubito. Sed comes Licestri-

    137

    us5 putat fedus proprium Suedos inter et Anglos posse fieri, deinde vero venire ad fedus illud commune. Pertentandi erunt, quid de Pomerania fieri aequum censeant et, si pax ex communi voto non obtinetur, quantum exercitum alituri sint, nam navibus, ni fallor, nihil est, quod agant in Germania.

    Illud de Austriae vicinis mihi perplacet et Pomeraniae agros ad nostros pervenisse gaudeo. Exclusus Holsatia quo se injecturus sit Gallassius6, videbimus. Est plane ut Excellentia Tua recte dicit: fruitur bello imperator7 et externa arma obtentum ei pretiosum praebent domandi cives. Sed ut exscindantur protestantes non puto velle imperatorem neque id Hispanorum, quorum prudentia multum utitur, esse concilium. Satius ei erit eos servare, sed accisis ipsorum rebus, ut usui aliquando esse possint, si aliquando pontificii in Germania jactent jugum. Sic olim valida se Romana Gallia suismet viribus conciderat et provinciarum sanguine provinciae vincebantur. Sic Bructerorum LX millia non armis telisque Romanis, sed quod magnificentius oblectati oculisque ceciderunt, anus suas in vicinorum perniciem Chamavis commodantibus. Videntur autem belli Germanici mala et vastitates in orbem eo, unde venerant, regredi tantumque relinqui medii temporis, ut conseri possint arva, quae miles metat.

    Regem Poloniae8 miror super vectigalis satis grave negotium alterum sibi accersere instituta militiae, quae et protestantibus et Graecarum sententiarum hominibus non possunt non esse suspecta. Quod D. Reisius9 iura temporariae pacis et humanitatis observaverit, laudo meque ac meos labores benigne ab eo aestimari laetor. De Sawatskio10 recte eum judicare arbitror multique Poloni apud me de eo ad eundem modum sunt locuti.

    Nos hic multum laboramus, ut duci Bernhardo11 mittantur auxilia, quanta res exigit. Parati sunt Galli mittere equites sexcentos, exiguam opem, cum pedite magis dux indigeat haereatque ad Rijnfeldium etiamnum quantum quidem nos cognovimus, cum interim ex utraque Rheni ripa in eum coëant copiae ipso Waertio12 Basileae Rhenum transgresso. Magna in aestatem Galli promittunt. Sed quis nobis spondebit tam diu res tutas, ut jam de occasionibus, quae effluunt, taceam.

    Badensis Helvetiorum conventus jurgiis transactus est retusis contrario nisu protestantium iris pontificiorum in ducem Vinariensem, qui literis ad se scriptis communi Helvetiorum nomine partem earum implevit de non vexandis Helvetiorum terris partem alteram de episcopo Basileensi13 reddendis arcibus transmisit sapiente silentio. Indignantur pontificii et seorsim ab aliis coetus habent14. Savellius15, cui juncturus se est Ioannes Waertius, habere jam scribitur octo millia.

    138

    Nascuntur et alibi Galliae negotia. Nam et Fontarabiae flumen, veterem ex illa parte imperiis limitem, transiere Hispani citraque se immunivere et in Languedocia aliae se eorum copiae ostentant. Ita qui de inferendo bello magna minabantur, cogentur sua tutari. Eam ob causam a Longavillano16 abductae sunt cohortes sive regimenta decem.

    Preces hic ubique fiunt pro pace christiani et orbis et, quod eo ducit, reginae utero17.

    Excellentiae Tuae observantissimus obsequentissimusque
    H. Grotius.

    Scribebam 6 Martii novi Cal. 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 407.
    2 - No. 3448.
    3 - Peter Abel Schmalz, secretaris van de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    4 - Het verdrag van Wismar, gesloten op 30 maart 1636 en eerst op 15 maart 1638 door Zweden geratificeerd.
    5 - De Engelse extraordinarius gezant Robert Sidney, graaf van Leicester.
    6 - Matthias, graaf Gallas.
    7 - Ferdinand III.
    8 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    9 - Andreas Rey.
    10 - Johan Zawadski.
    11 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    12 - Johan van Werth.
    13 - Jean-Henri d'Ostein.
    14 - Te Luzern; zie no. 3462, p. 96.
    15 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    16 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    17 - Anna van Oostenrijk; zij was in verwachting van de latere Lodewijk XIV.