eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3502. 1638 maart 21. Aan G. Müller1.

    Nobilissime et amplissime domine,

    Postquam priores meas ad te literas2 Litzavio3 dederam, quem tunc discessurum illico putabam, retentus autem is fuit multo ultra speratum lentitudine ac tepore hujus regiae circa res Germanicas, accepi tuas 21 Feb. vet. Cal. datas4, neque multo post per Ebstenium5 historiam felicissimi praelii6, quo hostium duces et tot hostium in manus venere.

    Habeo gratias pro sumpto labore neque multum, quod reponam, habeo, nisi auditum me a rege7 ante hos dies sex. Cum ei ostenderem, quam necessarium esset duci8 auxilia neque pauca neque tarda mitti: id ni fieret, cuncta parta esse in periculo multumque id difficultatis ad ambiguas hoc tempore Suedorum consultationes allaturum. Contra si properaretur, magnas spes bonorum successuum turbidis Hungariae Poloniaeque rebus nec citra metum belli etiam externi. Adjeci et alia, quae movere poterant, non immemor et Palatinae domus misere oppressae et Hassiae lapsantis, ni sustentetur.

    167

    Dixit rex id jam se agere, ut augeatur dux VI M sub Guebriano9 partim Gallis partim Germanis et inter hos Smitsbergio10. Ego metuo, ne, ut hic fieri solet, multum de eo numero decedat: deinde ne minus festinetur quam poscunt tantorum rerum momenta. Itaque non desino quoscunque video incitare aut etiam impellere.

    Schmalchius11 Hamburgi est cum plenis mandatis ad res Gallicas et Britannicas. Novos nodos nectit Davausius12 nec de pecunia tantum, sed et de bello Caesari13 indicendo. Et non desunt a Caesare novae Suedis ad pacem incitamenta. Putat ille tamen venturos ad aequa Gallos et iter ipse in Galliam ita ferentibus, ut ait, mandatis meditatur; quae mandata habeat, ubi venerit, videbimus.

    Nostri omnes Tuam Amplitudinem tuosque omnes amantissime salutant.

    Tuae nobilitati amplissimae addictissimus
    H. Grotius.

    11/21 Martii 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 412. Geadresseerde, Georg Müller, was secretaris en Zweedse hofraad.
    2 - No. 3493 dd. 15 maart.
    3 - Conrad Lutzow.
    4 - Ontbreekt.
    5 - Johan Epstein.
    6 - De overwinning van Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, behaald bij Rheinfelden op 3 maart 1638.
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    9 - Jean Baptiste de Budes, maarschalk van Guébriant.
    10 - Ludwig von Schmidberg.
    11 - Peter Abel Schmalz, secretaris van de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    12 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    13 - Ferdinand III.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]