eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3493. 1638 maart 15. Aan G. Müller1.

    Nobilissime atque Amplissime Domine,

    Latine igitur scribam, cujus sermonis elegantiae si olim studui, otium cum suppeteret, eam mihi curam et adversa multa et negotia ademerunt. Olim frui, non dicam licuerit, sed libuerit; nunc uti satis est, id est, intelligi.

    Misi ad aulam aliquoties obtinuique diploma tuti itineris, quod mitto. Exspectabimus te, tuam2, tuos3 ego et uxor; et quicquid nostrae est facultatis conferemus ad sublevandas itineris vestri molestias. Uxor mea et ipsa nolens et me nolente differre in aliud tempus iter suum cogitur maris ob corporis constitutionem impatiens et quominus terrestre iter aggrediatur, territa rumoribus, qui crescunt indies de militum partis utriusque effraeni licentia. Accedit, quod Estampii legati4 apud Batavos Gallici uxor5 diploma ad aula Bruxellensi impetrare non potuit, nobis autem invidiosum sit obtinere quod ipsi negatum est.

    Berneggero6, viro et optimo eruditissimo, omnia precor prosperrima velimque multos reperiri eo judicio, ea animi moderatione.

    Gratias habeo maximas pro nuntiatis rebus fortissimi ducis Vinariensis7. Intelleximus ex eo duo ejus praelia et eorum altero captos hostium duces. Magni sunt dignique tanta virtute successus, sed nihil profuturi Germaniae, nisi validis auxiliis alantur et quidem in tempore. In id laboro quotidie apud regis8 administros; Germanos militum praefectos, hic qui sunt, excito, ut instent mecum et ipsi nec elabi patiantur tam pulchre natam recuperandae patriae occasionem. Postulavi et aditum ad regem, cujus tempus ut mihi significetur, exspecto. Satis intelligo, quantum in celeritate consistit, velimque id et alii intelligant, et qui intelligunt cordi sibi esse velint.

    Ab Hamburgo nihil habui postremo die. Anterioribus literis didiceram liberatam ab hostilibus copiis Pomeraniam praeter praesidia Dammini, Loytzae et arcis

    153

    Wolgasti; venisse Schmalchium9 cum supremis mandatis rectorum Suediae10 tum ad consummanda pacta Wismariensia11 tum ad fedus faciendum cum Anglis12. Appariturum utrique negotio nihil ab ipsis morae futurum, si amici patiantur se ad aequa deduci.

    Polonus13 novas parat vires ad tuendum vectigal Spiringianum14 contra se armantibus Dano15 et Batavis. In conventibus partium regni, qui conventum generalem indictum Warsaviae antecesserunt, jurgia et rixae fuere ferme quales et Hungariae super eum vectigalis metum etiam nobilitati gravem. Formido ingens incessit et protestantes Poloniae et Graecae religionis homines ob militiam illam novam immaculatae conceptionis Beatae Virginis16, quam rex pontifice17 instituit auctore. Habet is rex hic unum hominem res suas acturum Forbishium18 nomine. Audio eum magna clade affectum a Cosaccis, qui imperia ipsius exuere coeperunt.

    Vale, vir amplissime cum nobilissima familia.

    Tuae Nobilitati addictissimus
    H. Grotius.

    5/15 Martii 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 409. Georg Müller was Zweedse hofraad en secretaris.
    2 - Sophia Sauler.
    3 - Niet geïdentificeerd.
    4 - Jeân d'Estampes.
    5 - Marie Gruel.
    6 - Matthias Bernegger, filoloog en historicus, hoogleraar te Straatsburg.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    8 - Lodewijk XIII.
    9 - Peter Abel Schmalz, secretaris van de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    10 - Voor hun namen zie men no. 3424, p. 40 n. 1.
    11 - Zie no. 3479, p. 129 n. 2.
    12 - Vgl. no. 3479, p. 129 n. 10.
    13 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    14 - Zie p. 127 n. 4.
    15 - Christiaan IV.
    16 - Over deze door Wladislas VII (IV) gestichte ridderorde zie men VIII, p. 763 no. 8.
    17 - Urbanus VIII.
    18 - William Forbes, secretaris van de Koning van Polen.