eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    521

    3721. 1638 augustus 10. Aan J. van Reigersberch1.

    Habeo gratiam, nobilissime Reigersbergi, pro iis, quae de legato caesariano2 nuntias.

    Digna sane sunt spectatu illa, quorum causa Romae substitisti, cum nos jam te Venetiis esse crederemus.

    Non facile video, qua tuto ad nos redire possis, nisi mari rursum utaris. Itinera enim alia partim armis partim morbis obsessa intelligo. Vide ergo nobis specimen des prudentiae tuae in bene regendo hoc reditu.

    Si quid ultra inter pontificem3 et imperatorem4 ejusve legatum dignum scitu evenerit, rogamus, ne nos ignaros patiaris; nos vicissim, si qua in re tuis commodis opitulari poterimus, non erimus segnes.

    Batavorum clades ad Calloam alia secum traxit mala: nam eo metu liberatus hostis magna vi in Gallos se intulit obsidionemque S. Audomari perrupit et solvere eam Gallos coëgit. Hi nunc Rentiacum obsident et in Hispanico fine Fontarabiam, cum spe boni eventus. Ducis Vinariensis5 equites duobus locis hostem cecidere plurimaque illi signa nec parum sarcinarum eripuere.

    Nostri omnes te salutant tibique optant cuncta prosperrima.

    Tui studiosissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 10 augusti 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist. p. 455.
    2 - Johann Anton van Eggenberg; zie no. 3724, p. 525 n. 6.
    3 - Urbanus VIII.
    4 - Ferdinand III.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]