eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3724. 1638 augustus 14. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Recte ad me pervenerunt et literae Excellentiae vestrae datae postridie Calendas Augusti2 et illi, quorum eae meminerunt, fasciculi octo ante diebus missi.

    Utinam verum sit, quod de Banerii3 victoria dicitur eique res semper in majus procedant.

    Colloquia de pace adhaesura puto ad scopulum de diplomatibus tuti itineris pro Germanis. Nam quae nostri volunt, multum distant ab iis, quae caesariani offerunt.

    De foedere cum Batavis non facile convenient Angli, cum Suedis facile, si modo, quod sperare nos legati4 jubent, parte impendiorum belli Suediam velint sublevare.

    524

    Credibile est Austriacam domum prosperis per Italiam, non improsperis per Germaniam rebus ita inflatum iri, ut pacem non sint desideraturi; neque minus credibile non satis aequis oculis adspecturum Daniae regem5 nostrorum incrementa.

    Tum vero Hassicae viduae6 cunctatio magnas occasiones perdit. Forte consilia captura est ex iis, quae agentur Hamburgi.

    Castilionaeum7 recuperasse regis8 gratiam uxoris9 maxime, sapientis feminae, opera et in imperio manere scripsi jam ante10.

    Classis Gallica non modo Fontarabiae obsidionem sperat se promoturam, sed et aliquid praeterea capturam in ora maritima Hispaniae. Vehit sex millia militum. Princeps Condaeus11 bellum magna sane diligentia administrat scriptitatque ad regem et cardinalem12 saepissime.

    Redit ad vos Lestradius13 cum donis a rege ad principis Arausionensis uxorem14 et ad ipsum hortamentis. Plurimum publici interest, ne ibi cessetur. Nisi ultro agant aliquid Batavi, non patientur eos quiescere Hispani, sed, ubicunque poterunt, quaerent pugnandi occasiones, quod eo belli genere praestare se putent.

    In illo ad Benfeldum proelio, de quo scripsi antehac15, quod commissum decimo Julii est, tredecim equestria signa cepit Tubadelus16. Quarto post die dux ipse17 quatuor ab Argentorato leucis hostium tres alas, loricatorum unam, draconianorum duas ad satietatem cecidit. Offenburgo quas struxerat insidias, eae, ut saepe talia, successum non habuere.

    Vicecomes Turenae18 jam ad Montempellicardi venerat. Et Bavarus19 ex Germania et ex Italia Savellius20 supplementa ducere scribuntur Goetzio21, cujus florentissimus antehac exercitus ad sex millia diffluxit. Jam ad Drusenhemium Rhenum transiit Goetzius et ad Offenburgum se contulit.

    Ducis Vinariensis constantiam et fidem in Galliae regem relatis ad ipsum, quae de pace acceperat, literis antehac scriptis22 testatus sum; sicut et argumenta

    525

    attuli, cur de Mauritio comitis23 Guilielmi24 filio credi non debeat, qui sparsus fuit, rumor.

    Vix impetrari a Gallis poterit, ut Waertium25 dimittant: adeo ejus audaciam metuunt. Debet quidem is esse in potestate ducis Vinariensis; sed ipse dux pecunias a se non habens alendis copiis ob id ipse in potestate est regis Galliae.

    Ille a Transilvania26, puto, jam erit ab aula absolutus et in itinere ad vos. Negotium ejus, bene si provenerit, mire turbabit res ac spes hostium.

    Rentiacum die Martis proximo Gallis se dedit. Contra, oppidum Lotharingiae Longavilleriam subito impetu cepit dux Carolus27.

    Mitto oratiunculam caesariani legati28 ad pontificem29 et responsum pontificis. Quae antehac circumlata sunt eo nomine, non vera comperiuntur.

    Deus Excellentiam vestram ejusque domum sospitet.

    Excellentiae Vestrae observantissimus
    H. Grotius.

    Scribebam Lutetiae, 14 Augusti MDCXXXVIII.

     

    Veneti Turcas, qui armatis navibus sinum Adriaticum ipsorum impermissu intravereant, pessime tractarunt.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: Redd. A. 1638 11/21 Augusti.

    Notes



    1 - Copie Uppsala UB., cod. 388a, ep. 142. Gedrukt Epist., p. 456. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    4 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    5 - Christiaan IV van Denemarken.
    6 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    7 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Anne de Polignac.
    10 - Zie no. 3706.
    11 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    12 - De Richelieu.
    13 - Godefroy d'Estrade.
    14 - Amelia van Solms, echtgenote van Frederik Hendrik.
    15 - No. 3697.
    16 - Georg Christoph von Taupadel.
    17 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    18 - Henri de La Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne.
    19 - Maximiliaan I van Beieren.
    20 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    21 - Johann, graaf van Götz.
    22 - Ontbreekt.
    23 - Maurits, graaf van Nassau-Siegen.
    24 - Willem, graaf van Nassau-Siegen.
    25 - Johan van Werth.
    26 - Johann Heinrich von Bisterfeld.
    27 - Karel IV van Lotharingen.
    28 - Johann Anton van Eggenberg (1610-1649); zie hss. Amsterdam UB., coll. RK. III c 1 nos. 20 a en b: Copia dell'oratione fatta dal principe d'Echembergh; La riposta del Papa.
    29 - Urbanus VIII.