Illustrissime Domine,
Rex2 impatiens abesse ab uxore3 huc intra triduum aut quatriduum reverti dicitur.
Castilionaei4 uxor5, cum in agros ivisse crederetur, Ambiani fuit conventoque cardinali6 maritum suum in ejus restituit gratiam atque ipse maritus epistolam scripsit plenam prudentiae culpam omnem non in alios transferens, sed fortunam accusans et perpetua divisis imperiis mala. Itaque manet is non modo in Gallia, sed et in rerum actu partem commissi sibi hactenus exercitus retinens; nam partem alteram regendam accepit Milleraeius7, qui quid acturi sint hoste tam valido non satis video. Sed Rentiacum obsidet et cavatarum, ut mos est, viarum flexibus accedit Bressaeus8.
Longavillanus dux9 copiis imminutus, quae partim in Picardiam partim ad
504
ducem Vinariensem10 ivere, ad Besmam et Balansonum non longe a Grea se contulit. Infirmior est quam ut magni aliquid aggredi possit.Dux Carolus11 et milite et munimentis praepollet ultroque Bressiam incursat.
In Italia Valetta cardinalis12 non multo plus quinque habet millibus. Hostis agros tenet crediturque Astam et Trinum vi rapturus, vere autem venturo aggressurus Casale.
Principem Casimirum13 Aquis Sextiis, quae princeps est Provinciae urbium, jam esse et honeste custodiri dicitur.
Princeps Condaeus14 jam ad fossas Fontarabiae opera sua perduxit speraturque jam ei adesse classis Gallica.
Recte accepi et Excellentiae vestrae literas et illas a regina15 ac D. Salvio16.
Plurimum dolet mihi quod Hassica vidua17 videtur plus spei in propriis pactionibus ponere quam in armis aut pace communi. Item quod electori18 cum Suedis convenire non potuit super conjungendis copiis.
Rogavi D. comitem Licestrium19, ut et ad hanc rem componendam et ad reperiendas concordiae vias in eo negotio, quod inter D. Salvium ac Roum20 tractatur sua apud regem21 proceresque Britanniae auctoritate ac gratia uti velit. Dixit se facturum et facturum puto, quippe optime volentem et rebus communibus et Palatinae domui.
Placet mihi quod Excellentissimi et Illustrissime Suediae rectores22 volunt tuti itineris literas dari ab imperatore23 singulas pro iis, quos singuli principes civitatesve missuri sunt, etiam elector Palatinus, si velit. Gallos optare magnis, ut Angli desinant se ita commodos praestare Hispanis quam ferociter id exigere credo: tamen non omiserunt Galli ostendere, quantum damni publica res accipiat ex istis Dunquercam invectionibus.
Prudentiam rectorum nostrorum, qua certamen cum Dano24 vitarunt, laudo. Dubitandum non est, quin tot simul rebus prosperis elaturi se sint Austriaci durioresque futuri ad nostra et Gallorum postulata. Sed et Gallos belli, quod extra Galliam maxima ex parte geritur, non taedet, et Bannerii25 florentissimae copiae sub duce fortissimo magna promittunt, et aliunde etiam facile aliqua procella exoriri poterit, quae deprimat magna flantes.
505
Gallos in solvenda Suedis pecunia puto jam tricones non fore. Vinariensis quanquam non omnia obtinuit, quae voluit, tamen ostendit se iis, quae impetravit, esse contentum neque de ejus constantia ulla dubitandi causa est.
Rediit huc a Batavis Lestradius26 cum rege consilia principis Arausionensis27 communicaturus, neque hic dubitatur, quin is princeps hujus anni reliquum pulchris actionibus sit impensurus. Quod quo melius procedat, gaudeo sanatas internas discordias.
Ab induciis Hispanum28 quam imperatorem esse alieniorem et Roma scribitur et credunt rerum prudentiores. Multa sunt indicia Hispanum moliri aliquid in aliquam partem orae maritimae Gallicae, sed et rex bonas in mari interno habet naves et littora diligenter custodiuntur.
Astrologi Italiae ac Siciliae magna mala praedicunt; mihi satis mali videtur esse sub Hispano servitus. Bisertani sunt illi praedones, qui ex Italia praedam egere.
S. Audomari urbis obsidio planissime derelicta est.
Omnia felicia Excellentiae Vestrae ipsiusque domui opto maneoque, Illustrissime Domine,
Excellentiae Vestrae ad omnia cultus officia addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 729 Augusti anni MDCXXXVIII.
Carmontium arx non longe a Rentiaco Gallis se dedidit30.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
In de copie te Uppsala bovenaan de brief in margine: R. 4/14 Aug. 638.