eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3697. 1638 juli 31. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Accepi simul cum D. Salvii2 etiam Excellentiae vestrae literas3 datas has 9/19 Julii.

    In Pomerania vicinisque locis fieri non potest, quin brevi strepat bellum auctis jam Banerii4 copiis et contra eum conglomerante se hoste.

    Non minor est mea de foedere, quod Hamburgi agitatur, exspectatio. Batavi certe et suopte ingenio et reipublicae ex multis particulis aequo jure compositae conformatione tardi sunt et novos sibi hostes sumere reformidant. Itaque etiamsi majores Cracovio5 mittantur legati, vix est ut in foedus, quale sub incude est, pertrahi possint, quanquam non nego causas esse graves, quae aliud suadere possint. Sed quid D. Rous6, praeter illa Lutetiana ad D. Salvium allaturus sit, multum refert.

    Ex legatis, qui hic sunt, Anglis7 nihil ad eam rem pertinens intelligo, nisi quod non abstituri sint Hispano8 se praebere commodos, donec a Batavis quod

    489

    volunt extorserint magis quam impetraverint. Ego siquid possim ad minuenda harum gentium dissidia adferre, faciam perlibenter.

    Principi Arausionensi9 speramus satis fore temporis, ut acceptam cladem hostibus reponat.

    Obsidio S. Audomari plane jam derelicta est. Rex10 et cardinalis11 ad Abbatis villam sunt. Videntur id agere, ut capiant loca quaedam ad Atrebatum urbem ducentia, puta Rentiacum, Airam. Est autem Atrebatum urbs magna magis quam valida.

    De Brisaco nihil spero. Non fuit12 tamen sine rebus prosperis dux Vinariensis13 caesis per Tubatelum14 Croatis hostium plerisque captisque impedimentis apud Steinfeldum in itinere Argentoratum versus. Ejus pugnae, quae nono Julii die pugnata est, historiam exactiorem etiamnum exspectamus. Longavillano duci15 non satis est militis ad obsidionem aliquam cum bona spe inchoandam.

    De Fontarabiae obsidione est, cur bene speremus, si modo naves Gallicae, quae eo destinantur LX - octo jam earum illuc pervenisse intelligo - portum clauserint, priusquam eo se contulerint Hispanicae.

    Reginae16 partum circa Septembrem exspectamus, sub quod tempus et ex Hispania legati17 huc venturi putantur.

    Videtur in Italia non conquieturus hac aestate Hispanus ingens copiis et Vercellis haud dubie jam captis ferox, perculsis autem aut aversis a bello sociorum Galliae animis.

    Dux Vinariensis prudentem se non minus quam fortem ostendit datis regi omnibus literis, quas ad ipsum attulerat Hoffmannus18. Ex regis voluntate respondit dux, si pacem serio velit imperator19 agendum de ea re in iis, qui nunc instant conventibus.

    Hassicae20 negotium, quo sit evasurum, sollicitum me habet. Puto sapienter facturam, si societatem certe non invalidam paci incertae aut etiam novo cum sociis bello praeferat.

    Elector Palatinus21 quid facturus sit, quid etiam hoc rerum statu facere possit, non satis video. Sed electoris Coloniensis22 miror verba minacia et ipsi allatura periculum, si quando fortuna quaedam melior Batavos respexerit, quos

    490

    vel nunc adventus ille septem ex ultima Asia navium, tum vero ingentes illi per Brasiliam paratus faciunt non spernendos.

    De Palatinis principibus23 est ita ut scripsi24. Rhodium25 amo magnis suis meritis.

    Transilvanici negotii tractator26 literas a rege ac cardinali accepit, quales voluit, ad principem suum27. Brevi apud vos erit.

    Comitem Mauritium28 quam alienum a pontificia religione judicaverint pontificii, ex iis, quae Antverpiae edita29 transmitto, dabitur cognosci.

    In Sorbona nihil est veteris libertatis ex quo contra parlamenti decretum regia auctoritate monachis omnibus, qui doctores sunt theologiae, jus in eorum conventus veniendi sententiamque dicendi datum est. Ex eo30 omnia ibi ad pontificem31 fluunt. Vix duo aut tres restant, qui veteres Galliae sententias concilii Basileensis32 decreto firmatas animo magis quam voce retinent. Propterea nolim quenquam hoc quidem tempore aliquid e Gallia forte contra Romam sperare.

    Laudo archiepiscopum Cantuariensem33, qui his diebus pulchra epistola Davidem Blondelium34 reformatorum pastorum doctissimum, hortatus est ad edendum, quem scripsit contra usurpata a pontifice jura, librum35.

    Scotiae suspiciones et motuum semina sanari gaudeo.

    Castilionaeus36 cum Lafortio37, a quo asperius dissederat38 quam utrique expediret, reconciliatus est. An regis etiam benevolentiam sit recepturus mansurusque hic in imperio militari, nescitur. Laborant pro eo multi. Sed nec paucos habet ex aemulis factos inimicos, quorum praecipui sunt propinqui cardinalis cuncta regentis.

    491

    Deus, Illustrissime Domine, cuncta in bonum christiani orbis vertat Excellentiamque vestram et domum ejus respiciat favens.

    Excellentiae vestrae omni cultu addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae 21/31 Iulii MDCXXXVIII.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 7 Aug. 638.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a. ep. 140. Gedrukt Epist. p. 451. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant in Hamburg.
    3 - Ontbreekt.
    4 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    5 - Karel van Cracou.
    6 - Thomas Roe, de Engelse afgezant naar Hamburg.
    7 - John Scudamore en Robert Sidney, resp. ordinarius en extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    8 - Philips IV.
    9 - Frederik Hendrik.
    10 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    11 - De Richelieu.
    12 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk: ‘Non fiet tamen sine rebus prosperis. Dux Vinariensis ...’.
    13 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    14 - Georg Christoph von Taupadel.
    15 - Henri d'Orleans, hertog van Longueville.
    16 - Anna van Oostenrijk.
    17 - Er zijn in Parijs geen Spaanse afgezanten aangekomen.
    18 - Johann Hoffmann.
    19 - Ferdinand III.
    20 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    21 - Karl Ludwig van de Palts.
    22 - Ferdinand van Beieren, keurvorst van Keulen.
    23 - Bedoeld zullen zijn Moritz en Eduard van de Palts.
    24 - Vgl. no. 3663, p. 439.
    25 - Johann Rodt.
    26 - Johann Heinrich van Bisterfeld.
    27 - Georg I Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    28 - Vgl. hierover no. 3685, p. 471 en n. 7 aldaar.
    29 - Vgl. het door Grotius eigenhandig overgeschreven bericht: bijlage no. 10.
    30 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    31 - Urbanus VIII.
    32 - Het concilie van Bazel (1431-1449).
    33 - William Laud.
    34 - David Blondel (1591-1655).
    35 - In de komende jaren publiceerde hij een tweetal geschriften over dit onderwerp: Lettre de Mr. Blondel a Monsievr de La Hay, Tovchant la pretendue necessité de la puissance du Pape en l'Eglise, proposée par le Sieur de la Milletiere. Se vendent à Charanton, Par Lovys de Vendosme, demeurant à Paris, ruë de la Pelleterre, à l'Image Sainct Nicolas MDCXXXX; De la Primavté en l'Eglise: Traitté ov sont confrontees, auec la Response du Serenissime Roy de la grand'Bretagne, les Annales du Card. Baronus, les Controverses du Cardinal Bellarmin, la Replique du Card. Dv Perron, et Par D. Blondel, Auec Indices necessaires. A Geneve, Imprimé pour Iaques Chouët. M.DCXLI.
    36 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    37 - Jacques Nompar de Caumont, hertog van La Force.
    38 - De copie te Uppsala geeft de lezing: ‘discesserat’.